D 310–351
310. . . . Adoptivum eum Filium, quasi purum hominem, calamitati(s) humanae subiectum et, quod pudet dicere, servum eum, impii et ingrati tantis beneficiis, Hberarare. . . . Cur non veremini, queruli detrectatores, Deo odibiles, illum servum nuncupare, qui vos de servitute diaboli liberavit? . . . Nam etsi in umbra prophetiae * dictus est servus [cf.Jbi,8sqq] propter servilis formae conditionem, quam sumpsit ex Virgine, . . . hoc nos . . . intelligimus et secundum historiam de sancto lob et allegorice de Christo dictum. . . . De Christo Filio Dei naturali, non [Ex epistola synodica episcoporum Franciae ad Hispanos.]
311. ... Invenimus enim in libelli vestri principio scriptum, quod posuistis vos: "Confitemur et credimus Deum Dei Filium ante omnia tempora sine initio ex Patre genitum, coaeternum et consubstantialem, non adoptione, sed genere". Item post pauca eodem loco legebatur: "Confitemur et credimus eum factum ex muliere, factum sub lege (cf Gal 4.4), non genere esse Filium Dei, sed adoptione, non natura, sed gratia". Ecce serpens inter pomifera paradisi latitans ligna, ut incautos quosque decipiat...
312. Quod etiam et in sequentibus adjunxistis, in professione Nicaeni symboli non invenimus dictum, in Christo duas naturas et tres substantias (cf DS 567), et "homo deificus et Deus humanatus". Quid est natura hominis, nisi anima et corpus? vel quid est inter naturam et substantiam, ut tres substantias necesse sit nobis dicere, et non magis simpliciter, sicut sancti Patres dixerunt, confiteri Dominum nostrum Jesum Christum DEum verum et verum homnem in una persona? Mansit vero persona Filii in sancta Trinitate, cui persoane humana accessit natura, ut esset una persona, Deus et homo, non homo deificus et humanatus Deus, sed Deus homo et homo Deus: propter unitatem personae unus Dei Filius, et idem hominis Filius, perfectus Deus, perfectus homo. Perfectus homo non est nisi anima et corpore... , nec negamus et nos, Christo haec tria veraciter inesse, divinitatem scilicet, animam et corpus. Sed quia vere Deus et homo dicitur, in Dei nomine totum quod Dei est designatur, in hominis vero totum quicquid hominis intelligitur. Ideo sufficit, in eo unam perfectam divinitatis et alteram perfectam humanitatis confiteri substantiam. ... Consuetudo ecclesiastica solet in Christo duas substantias nominare, Dei videlicet et hominis. ...
313. Si ergo Deus verus est, qui de Virgine natus est, quomodo tunc potest adoptivus esse vel servus? Deum enim nequaquam audetis confiteri servum vel adoptivum: et si eum propheta servum nominasset, non tamen ex condicione servitutis, sed ex humilitatis obedientia, qua factus est Patri "oboediens usque ad mortem" (Phil 2.8).
314. Can.1. ... In primordio capitulorum exortum est de impia ac nefanda haeresi Eliphandi, Toletanae sedis episcopi, et Felicis, Orgellitanae, eorumque sequacibus, qui lmale sentientes in Dei Filio asserebant adoptionem: quam omnes qui supra sanctissimi Patres et respuentes una voce contradixerunt atque hanc haeresim funditus a sancta Ecclesia eradicandam statuerunt.
315. (8) Illud quoque salutare sacramentum, quod commendat Jacobus Apostolus dicens: 'Infirmatur quis ... remittetur ei' (Iac 5,14s), solerti praedicatione populis innotescendum est: magnum sane ac valde appetendum mysterium, per quod, si fideliter poscitur, et peccata remittuntur, et consequenter corporalis salus restituitur... Hoc tamen sciendum, quia, si is, qui infirmatur, publicae paenitentiae mancipatus est, non potest huius mysterii consequi medicinam, nisi prius reconciliatione percepta communionem corporis et sanguinis Christi meruerit. Cui enim reliqua sacramenta interdicta sunt, hoc uno nulla ratione uti conceditur.
316. Cap. 1. Deus omnipotens hominem sine peccato rectum cum libero arbitrio condidit, et in paradiso posuit quem in sanctitate iustitiae permanere voluit. Homo libero arbitrio male utens peccavit et cecidit, et factus est 'massa perditionis' totius humani generis. Deus autem bonus et iustus elegit ex eadem massa perditionis secundum praescientiam suam quos per gratiam praedestinavit (Rom 8, 29 ss; Eph 1, 11) ad vitam, et vitam illis praedestinavit aeternam : ceteros autem, quos iustitiae iudicio in massa perditionis reliquit, perituros praescivit, sed non ut perirent praedestinavit; poenam autem illis quia iustus est, praedestinavit aeternam. Ac per hoc unam Dei praedestinationem tantummodo dicimus, quae aut ad donum pertinet gratiae aut ad retributionem iustitiae.
317. Cap. 2. Libertatem arbitrii in primo homine perdidimus, quam per Christum Dominum nostrum recepimus : et habemus liberum arbitrium ad bonum, praeventum et adiutum gratia, et habemus liberum arbitrium ad malum, desertum gratia. Liberum autem habemus arbitrium, quia gratia liberatum et gratia de corrupto sanatum.
318. Cap. 3. Deus omnipotens 'omnes homines' sine exceptione 'vult salvos fieri' (I Tim 2, 4), licet non omnes salventur. Quod autem quidam salvantur, salvantis est donum : quod autem quidam pereunt, pereuntium est meritum.
319. Cap.4. Christus Jesus D.N., sicut nullus homo est, fuit vel erit, cujus natura in illo assumpta non fuerit, ita nullus est, fuit vel erit homo, pro quo passus non fuerit; licet non omnes passionis ejus mysterio redimantur. Quod vero omnes passionis ejus mysterio non redimuntur, non respicit ad magnitudinem et pretii copiositatem, sed ad infidelium et ad non credentium ea fide "quae per dilectionem operatur" (Gal 5.6), respicit partem; quia poculum humanae salutis, quod confectum est infirmitate nostra et virtute divina, habet quidem in se, ut omnibus prosit: sed si non bibitur, non medetur.
320. Can. 1. ... Novitates vocum et praesumptivas garrulitates, unde potius inter fratres contentionum et scandalorum fomes excitari potest, quam aedificatio ulla timoris Dei succrescere, cum studio omni devitamus. Indubitanter autem doctoribus pie et recte tractantibus verbum veritatis, ipsisque sacrae Scripturae lucidissimis expositoribus, id est Cypriano, Hilario, Ambrosio, Hieronymo, Augustino, ceterisque in catholica pietate quiescentibus, reverenter auditum et obtemperanter intellectum submittimus, et pro viribus, quae ad salutem nostram scripserunt, amplectimur. Nam de praescientia Dei, et de praedestinatione, et de quaestionibus aliis, in quibus fratrum animi non parum scandalizati probantur, illud tantum firmissime tenendum esse credimus quod ex maternis Ecclesiae visceribus nos hausisse gaudemus.
321. Can. 2. 'Deum praescire et praescisse aeternaliter et bona, quae boni erant facturi, et mala, quae mali sunt gesturi', quia vocem Scripturae dicentis habemus: 'Deus aeterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant' (Dn 13, 42), fideliter tenemus; et placet tenere, 'bonos praescisse omnino per gratiam suam bonos futuros, et per eandem gratiam aeterna praemia accepturos : malos praescisse per propriam malitiam malos futuros, et per suam iustitiam aeterna ultione damnandos' : ut secundum Psalmistam: 'Quia potestas Dei est, et Domini misericordia, ut reddat unicuique secundum opera sua' (Ps 61, 12 s), et sicut apostolica doctrina se habet: 'His quidem, qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam : his autem, qui (sunt) ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio, tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum' (Rom 2, 7ss). In eodem sensu idem alibi : 'In revelatione', inquit, 'Domini nostri Jesu Christi de caelo cum angelis virtutis eius, in igne flammae dantis vindictam his, qui non noverunt Deum, et qui non oboediunt evangelio Domini nostri Jesu Christi, qui poenas dabunt in interitu aeternas, ... cum venerit glorificari in Sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt' (2 Thess 1, 7ss).
322. Can. 3. Sed et de praedestinatione Dei placuit, et fideliter placet, iuxta auctoritatem apostolicam, quae dicit: 'An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud vas in honorem, aliud vero in contumeliam ?' (Rom 9, 21 ) ubi et statim subiungit : 'Quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae aptata sive praeparata in interitum, ut ostenderet divitias gratiae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam' (Rom 9, 22 s) : fidenter fatemur praedestinationem electorum ad vitam, et praedestinationem impiorum ad mortem: in electione tamen salvandorum misericordiam Dei praecedere meritum bonum : in damnatione autem periturorum meritum malum praecedere iustum Dei iudicium. 'Praedestinatione autem Deum ea tantum statuisse, quae ipse vel gratuita misericordia vel iusto iudicio facturus erat' secundum Scripturam dicentem: 'Qui fecit, quae futura sunt' (Is 45, 11: Septg.) : in malis vero ipsorum malitiam praescivisse, quia ex ipsis est, non praedestinasse, quia ex illo non est.
323. Can. 4. Item de redemptione sanguinis Christi, propter nimium errorem,qui de hac causa exortus est, ita ut quidam, sicut eorum scripta indicant, etiam pro illis impiis, qui a mundi exordio usque ad passionem Domini in sua impietate mortui aeterna damnatone puniti sunt, effusum eum definiant. contra illud propheticum: Ero mors tua, o mors, morsus tuus ero, inferne " (Os l3, 14): illud nobis simpliciter et fideliter tenendum ac docendum placet iuxta evangelicam et apostolicam veritatem, quod pro illis hoc datum pretium teneamus, de quibus ipse Dominus noster dicit: " Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis, ut omnis qui credit in ipso (ipsum), non pereat, sed habeat vitam aeternam. Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam (lo 3,14 ss), et Apostolus: " Christus ", inquit, 'semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata' (Hebr 9,28).
324. Can. 5. Item firmissime tenendum credimus, quod omnis multitudo fidelium 'ex aqua et Spiritu Sancto' (Jo 3, 5) regenerata, ac per hoc veraciter Ecclesiae incorporata, et iuxta doctrinam apostolicam in morte Christi baptizata (Rom 6, 3), in eius sanguine sit a peccatis suis abluta : quia nec in eis potuit esse vera regeneratio, nisi fieret et vera redemptio : cum in Ecclesiae sacramentis nihil sit cassum, nihil ludificatorium, sed prorsus totum verum, et ipsa sui veritate ac sinceritate subnixum. Ex ipsa tamen multitudine fidelium et redemptorum alios
325. Can 6. Item de gratia, per quam salvantur credentes, et sine qua rationalis creatura numquam beate vixit, et de 1ibero arbitrio per peccatum in primo homine infirmato, sed per gratiam Domini Iesu fidelibus eius redintegrato et sanato, idipsum constantissimi et fide plena fatemur, quod sanctissimi Patres auctoritate sacrarum Scripturarum nobis tenendum reliquerunt, quod Africana (DS 222), quod Arausica(na) (DS 370ss) Synodus professa est, quod beatissimi Pontifices Apostolicae Sedis (DS 238ss) catholica fide tenuerunt : sed et de natura et gratia, in aliam partem nullo modo declinare praesumentes. Ineptas autem quaestiunculas, et aniles pene fabulas (I Tim 4, 7), Scotorumque pultes puritati fidei nauseam inferentes quae periculosissimis et gravissimis temporibus, ad cumulum laborum nostrorum, usque ad scissionem caritatis miserabiliter et lacrimabilter succreverunt, ne mentes christianae inde corrumpantur et excidant a simplicitate et castitate fidei, quae est in Christo (2 Cor 11, 3) Jesu, penitus respuimus, et ut fraterna caritas cavendo a talibus auditum castiget, Domini Christi amore monemus.
326. Cap. 5. Si quis dogmata, mandata, interdicta, sanc- tiones vel decreta pro fide, pro ecclesiastica disciplina, pro correctione fidehum, pro emendatione sceleratorum vel interdictione imminentium vel futurorum malorum Apostolicae p r a e s i d e salubriter promulgata contempserit, anathema sit.
327. Cap.1 (7). Veraciter quidem credendum est et omnimodis profitendum, quia Dominus noster Iesus Christus Deus et Dei Filius passionem crucis tantummodo secundum carnem sustinuit, deitate autem impassibilis mansit, ut apostolica docet auctoritas et sanctorum Patrum luculentissime doctrina ostendit.
328. Cap. 2 (8). His (Hi) autem, qui aiunt, quia Redemptor noster et Dominus (-!) Jesus Christus et Dei Filius passionem crucis secundum deitatem sustinuit, quod (quoniam) impium est et catholicis mentibus exsecrabile, anathema sit (sint).
329. Cap. 9 (4). Omnibus enim, qui dicunt, quod hi, qui sacrosancti fonte baptismatis credentes in Patrem et Filium Sanctumque Spiritum renascuntur, non aequaliter originali abluantur delicto, anathema sit.
331. Ubinam legistis, imperatores antecessores vestros in synodalibus conventibus interfuisse, nisi forsitan in quibus de fide tractatum est, quae universalis est, quae omnium communis est, quae non solum ad clericos, verum etiam ad laicos et ad omnes omnino pertinet Christianos ? ... Quanto magis ad potioris auctoritatis iudicium tenditur querimonia, tanto adhuc amplius maius culmen petendum est, quousque gradatim perveniatur ad eam Sedem, cuius causa aut a se, negotiorum meritis exigentibus, in melius commutatur, aut solius Dei sine quaestione reservatur arbitrio.
332. Porro si Nos non audieritis, restat, ut sitis apud Nos necessario, quales Dominus noster Iesus Christus hos haberi praecepit, qui Ecclesiam Dei audire contempserint, praesertim cum Ecclesiae Romanae privilegia, Christi ore in b. Petro firmata, in Ecclesia ipsa disposita, antiquitus observata et a sanctis universalibus synodis celebrata atque a cuncta Ecclesia iugiter venerata, nullatenus possint minui, nullatenus infringi, nullatenus commutari, quoniam fundamentum quod Deus posuit, humanus non valet amovere conatus, et quod Deus statuit, firmum validumque consistit.... Ista igitur privilegia huic sanctae Ecclesiae a Christo donata, a synodis non donata, sed iam solummodo celebrata et venerata, nos cogunt nosque compellunt 'omnium habere sollicitudinem ecclesiarum' Dei (cf. 2 Cor 11,28)...
333. Vos autem, quaesumus, nolite praeiudicium Dei Ecclesiae irrogare : illa quippe nullum imperio vestro praeiudicium infert, cum magis pro stabilitate ipsius aeternam divinitatem exoret et pro incolumitate vestra et perpetua salute iugi devotione precetur. Nolite, quae sua sunt, usurpare; nolite, quae ipsi soli commissa sunt, velle surripere, scientes, quia tanto nimirum a sacris debet omnis mundanarum rerum administrator esse remotus, quanto quemlibet ex catalogo clericorum et militantium Deo nullis convenit negotiis saecularibus implicari. Denique hi, quibus tantum humanis rebus et non divinis praeesse permissum est, quomodo de his, per quos divina ministrantur, iudicare praesumant, penitus ignoramus. Fuerunt haec ante adventum Christi, ut quidam typice reges simul et sacerdotes exsisterent; quod sanctum Melchisedech fuisse sacra prodit historia, quodque in membris suis diabolus imitatus, utpote qui semper quae divino cultui conveniunt sibimet tyrannico spiritu vindicare contendit, ut pagani imperatores iidem et 'maximi pontifices' dicerentur. Sed cum ad verum ventum est eundem regem atque pontificem, ultra sibi nec imperator iura pontificatus arripuit, nec pontifex nomen imperatorium usurpavit. Quoniam idem 'Mediator Dei et hominum homo Christus Iesus' (I Tim 2, 5) sic actibus propriis et dignitatibus distinctis officia potestatis utriusque discrevit, propria volens medicinali humilitate sursum efferri, non humana superbia rursus in inferna demergi, ut et christiani imperatores pro aeterna vita pontificibus indigerent, et pontifices pro cursu temporalium tantummodo rerum imperialibus legibus uterentur: quatenus spiritalis actio carnalibus distaret incursibus, et ideo militans Deo minime se negotiis saecularibus implicaret, ac vicissim non ille rebus divinis praesidere videretur, qui esset negotiis saecularibus implicatus: ut et modestia utriusque ordinis curaretur, ne extolletur utroque suffultus, et competens qualitatibus actionum specialiter professio aptaretur.
334. Cap 3... Sufficiat secundum leges solus eorum consensus, de quorum coniunctionibus agitur; qui consensus si solus in nuptiis forte defuerit, cetera omnia, etiam cum ipso coitu celebrata, frustrantur, Joanne Chrysostomo magno doctore testante, qui ait: 'Matrimonium non facit coitus, sed voluntas'.
335. Cap. 104. A quodam Judaeo, nescitis utrum christiano an pagano, multos in patria vestra baptizatos asseritis, et quid de his sit agendum consulitis. Hi profecto, si in nomine sanctae Trinitatis vel tantum in nomine Christi, sicut in Actibus Apostolorum (2, 38; 19, 5) legimus, baptizati sunt (unum quippe idemque est, ut sanctus exponit Ambrosius), constat eos non esse denuo baptizandos: sed primum, utrum christianus aut paganus ipse Judaeus exstiterit, vel si postmodum factus fuerit christianus, investigandum est, quamvis non praetereundum esse credamus, quid beatus de baptismo dicat Augustinus : 'Jam satis' inquit 'ostendimus ad baptismum, qui verbis evangelicis consecratur, non pertinere cuiusquam vel dantis vel accipientis errorem sive de Patre sive de Filio sive de Spiritu Sancto aliter sentiat quam doctrina caelestis insinuat', et iterum: 'Sunt etiam quidam ex eo numero, qui adhuc nequiter vivant aut etiam in haeresibus vel in gentilium superstitionibus iaceant, et tamen etiam illic 'novit Dominus, qui sunt eius' (2 Tim 2, 19). Namque in illa ineffabili praescientia multi, qui foris videntur, intus sunt'. Et alio loco: 'Etiam corde tardiores, quantum existimo, intelligunt baptisma Christi nulla perversitate hominis sive dantis sive accipientis posse violari'; et rursus : 'Potest tamen' ait tradere separatus, sicut potest habere separatus, sed quam perniciose tradere; ille autem cui tradit potest salubriter accipere, si ipse non separatus accipiat'.
336. Igitur regulas, quas sanctae catholicae et apostolicae Ecclesiae tam a sanctis famosissimis Apostolis quam ab orthodoxorum universalibus necnon et localibus conciliis vel etiam a quolibet deiloquo Patre ac magistro Ecclesiae traditae sunt, servare ac custodire profitemur; his et propriam vitam et mores regentes et omnem sacerdotii catalogum, sed et omnes, qui Christiano censentur vocabulo, poenis et damnationibus et e diverso receptionibus ac iustificationibus, quae per illas prolatae sunt et definitae, subiici canonice decernentes; tenere quippe traditiones, quas accepimus sive per sermonem sive per epistolam (cf. 2 Thess 2, 14) Sanctorum, qui antea fulserunt, Paulus admonet aperte, magnus Apostolus.
338. Itaque sancta haec et universalis Synodus ... talis impietatis inventores et patratores et his similia sentientes magna voce anathematizat, et definit atque promulgat, neminem prorsus habere vel servare quoquo modo statuta huius impietatis auctorum. Si autem quis contraria gerere praesumpserit huic sanctae et magnae Synodo, anathema sit et a fide atque cultura Christianorum alienus.
339. Can. 12. (graece non exstat) Apostolicis et synodicis canonibus promotiones et consecrationes episcopotum et potentia et praeceptione principium factas penitus interdicentibus, concordantes definimus et sententiam nos quoque proferimus, ut, si quis episcopus per versutiam vel tyrannidem principum huiusmodi dignitatis consecrationem susceperit, deponatur omnimodis, utpote qui non ex voluntate Dei et ritu ac decreto ecclesiastico, sed ex voluntate carnalis sensus ex hominibus et per homines Dei domum possidere voluit vel consensit.
340. Can. 17 (lat.). Illud autem tamquam perosum quiddam ab auribus nostris repulimus, quod a quibusdam imperitis dicitur, non posse synodum absque principali praesentia celebrari : cum nusquam sacri canones convenire saeculares principes in conciliis sanxerint, sed solos antistites. Unde nec interfuisse illos synodis, exceptis conciliis universalibus, invenimus : neque enim fas est, saeculares principes spectatores fieri rerum, quae sacerdotibus Dei nonnumquam eveniunt ...
341. Can. 21. (Haec pars graece non exstat) Dominicum sermonem, quem Christus sanctis Apostolis et discipulis suis dixit, quia: 'Qui vos recipit, me recipit' (Mt 10, 40); 'et qui vos spernit, me spernit' (Lc 10, 16), ad omnes etiam, qui post eos secundum ipsos facti sunt Summi Pontifices et pastorum principes in Ecclesia catholica dictum esse credentes definimus, neminem prorsus mundi potentium quemquam eorum, qui patriarchalibus sedibus praesunt, inhonorare aut movere a proprio throno tentare, sed omni reverentia et honore dignos iudicare; praecipue quidem sanctissimum Papam senioris Romae, deinceps autem Constantinopoleos patriarcham, deinde vero Alexandriae ac Antiochiae atque Hierosolymorum; sed nec alium quemcunque conscriptiones contra sanctissimum Papam senioris Romae ac verba complicare et componere sub occasione quasi diffamatorum quorundam criminum; quod et nuper Photius fecit et multo ante Dioscorus.
342. (2) ... Communi consilio decrevimus, memoriam illius, id est sancti Udalrici episcopi, affectu piissimo, devotione fidelissima venerandam : quoniam sic adoramus et colimus reliquias martyrum et confessorum, ut eum, cuius martyres et confessores sunt, adoremus; honoramus servos, ut honor redundet in Dominum, qui dixit: 'Qui vos recipit, me recipit' (Mt 10,40): ac proinde nos qui fiduciam nostrae iustitiae non habemus, illorum precibus et meritis apud clementissimum Deum iugiter adiuvemur, quia divina saluberrima praecepta. et sanctorum canonum ac venerabilium Patrum instabant efficaciter documenta omnium ecclesiarum pio considerationis intuitu, immo apostolici moderaminis annisu, utilitatum commoditatem atque firmitatis perficere integritatem, quatenus memoria Udalrici iam praefati venerabilis episcopi divino cultui dicata exsistat, et in laudibus Dei devotissime persolvendis semper valeat proficere.
343. Firmiter (enim) credo sanctam Trinitatem, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, unum Deum omnipotentem esse, totamque in Trinitate deitatem coessentialem et consubstantialem, coaeternam et coomnipotentem, uniusque voluntatis, potestatis et maiestatis: creatorem omnium creaturarum, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia (Rom 11, 36), quae sunt in caelo et in terra, visibilia et invisibilia. Credo etiam singulas quasque in Sancta Trinitate personas unun Deum verum, plenum et perfectum.
344. Credo quoque ipsum Dei Patris Filium, Verbum Dei aeternaliter natum ante omnia tempora de Patre, consubstantialem, coomnipotentem et coaequalem Patri per omnia in divinitate, temporaliter natum de Spiritu Sancto ex Maria semper virgine, cum anima rationali: duas habentem nativitates, unam ex Patre aeternam, alteram ex matre temporalem: duas voluntates et operationes habentem: Deum verum et hominem verum: proprium in utraque natura atque perfectum: non commixtionem atque divisionem passum, non adoptivum, neque phantasticum: unicum et unum Deum, Filium Dei in duabus naturis, sed in unius personae singularitate: impassibilem et immortalem divinitate, sed in humanitate pro nobis et pro nostra salute passum vera carnis passione et sepultum, ac resurrexisse a mortuis die tertia vera carnis resurrectione: propter quam confirmandam cum discipulis nulla indigentia cibi, sed sola voluntate et potestate, comedisse: die quadragesimo post resurrectionem cum carne, qua surrexit, et anim ascendisse in caelum et sedere in dextera Patris, inde decimo die misisse, Spiritum Sanctum, et inde, sicut ascendit, venturum iudicare vivos et mortuos, et redditurum unicuique secundum opera sua.
345. Credo etiam Spiritum Sanctum, plenum et perfectum verumque Deum, a Patre et Filio procedentem, coaequalem et coessentialem et coomnipotentem et coaeternum per omnia Patri et Filio, per prophetas locutum.
346. Hanc sanctam et individuam Trinitatem non tres Deos, sed in tribus personis et in una natura sive essentia unum Deum omnipotentem, aeternum, invisibilem et incommutabilem ita credo et confiteor, ut Patrem ingenitum, Filium unigenitum, Spiritum Sanctum nec genitum nec ingenitum, sed a Patre et Filio procedentem, veraciter praedicem.
347. ( Varia:) Credo sanctam, catholicam et apostolicam, unam esse veram Ecclesiam, in qua unus datur baptismus et vera omnium remissio peccatorum. Credo etiam veram resurrectionem eiusdem carnis, quam nunc gesto, et vitam aeternam.
348. Credo etiam Novi et Veteris Testamenti, legis et Prophetarum et Apostolorum unum esse auctorem, Deum et Dominum omnipotentem. Deum praedestinasse solummodo bona, praescivisse autem bona malaque. Gratiam Dei praevenire et subsequi hominem credo et profiteor, ita tamen, ut liberum arbitrium rationali creaturae non denegem. Animam non esse partem Dei, sed ex nihilo creatam, et absque baptismate originali peccato obnoxiam, credo et praedico.
349. Porro anathematizo omnem haeresim extollentem se adversus sanctam Ecclesiam catholicam, pariterque eum, quicunque aliquas scripturas praeter eas, quas catholica Ecclesia recipit, in auctoritate habendas esse crediderit vel veneratus fuerit. Quattuor Concilia omnimode recipio et velut quattuor evangelia veneror: quia per quattuor partes mundi universalis Ecclesia, in his tanquam in quadro lapide, fundata consistit (cf. DS 472).... Pari modo recipio et veneror reliqua tria Concilia.... Quidquid supradicta septem sancta et universalia Concilia senserunt et collaudaverunt, et sentio et collaudo, et quoscunque anathematizaverunt, anathematizo.
350. Cap. 5. . . . Dicimini et Latinam Ecclesiam nova praesumptione atque incredibiH audacia nec auditam nec convictam palam damnasse, pro eo maxime, quod de azymis audeat commemorationem Dominicae passionis celebrare. Ecce incauta reprehensio vestra, ecce non bona gloriatio vestra, quando ponitis in coelum os vestrum, cum lingua vestra, transiens in terra, humanis argumentationibus et coniecturis antiquam
351. Cap. 7. ... Sancta Ecclesia super petram, id est et super PETRUM vel Cepham, filium loannis, qui prius Simon dicebatur, aedificata, quia inferi portis, disputationibus haereticorum, quae vanos ad interitum introducunt, nuliatenus foret superanda; sic pollicetur ipsa Veritas, per quam sunt vera, quaecunque eam » [Mt , 18]. Cuius promissionis efifectum se precibus impetrasse a Patre idem Fihus protestatur, dicendo ad quisquam tantae dementiae, qui orationem cuius velle est posse, audeat in aliquo vacuam putare.?' Nonne a Sede principis Apostolorum, Romana vide- Ucet Ecclesia, tam per eundem PETRUM, quam pugnata sunt omnium haereticorum commenta, et fratrum corda in fide PETRI, quae hactenus nec defecit, nec usque in finem deficiet, sunt confirmata?
Chapter 7 of 48