Skip to the text

Liber II, Epistola 44

Ad Lucillum Episcopum.

Ut clericos suos terrarum Africanae Ecclesiae quas tenebant, pensionem absque mora cogat persolvere.

Gregorius Lucillo episcopo de Melita.

Officii nostri decet valde propositum subjectis magnopere suadere ut rebus debeant 606 servare fidem in placitis; ne dum inconsiderate lucrandi rapiuntur studio, pacificam vertant conventionem in jurgium. Pervenit itaque ad nos fraternitatis tuae clericos, terras Africanae tenentes Ecclesiae, quod pensionem earumdem possessionum dare contemnant. Quod si verum est, et ad fraternitatis tuae haec sunt perlata notitiam; tua in hoc desidia eorum culpa nutrita est. Ob quam rem scriptis te praesentibus admonemus, quatenus ad persolvendam pensionem nulla mora nullaque excusatione eosdem clericos uti permittas. Sed si fidem honestatis contemplatione servare postponunt, tua districtione compulsi, quae rationi conveniunt cogantur implere. Nam si hujus rei ad nos denuo querela recurrerit, et de te aliam aestimationem habere incipiemus, et in illos, ut dignum est, vindicabimus.

Chapter 129 of 846