Skip to the text

Liber II, Epistola 46

Ad Joannem Episcopum.

Quod ejus epistolis non responderit, morbum causatur. Hortatur ut Romani animum ad pacem cum Ariulpho ineun lam inclinet. De schismaticis Istriae episcopis ad unitatem compellendis, se ad impp. scripturum asserit. Ordinatum non esse iterum ordinandum. Monendum de Neapolitanae urbis periculo Exarchum. Misericordiam prius fidelibus quam Ecclesiae hostibus faciendam. Se de Natalis episcopi correctione consolatum. A Malcho episcopo dudum patrimonii rectore rationes deposcit.

Gregorius Joanni episcopo Ravennae.

Quod multis scriptis vestrae beatitudinis minime respondi, non hoc torpori meo, sed languori deputate, quia, peccatis meis facientibus, eo tempore quo Ariulphus ad Romanam urbem veniens alios occidit, alios detruncavit, tanta moestitia affectus sum, ut in cholicam molestiam caderem. Valde autem mirabar quid esset, quod illa mihi notissima sollicitudo vestrae sanctitatis huic urbi meisque necessitatibus minime prodesset; sed scriptis vestris discurrentibus, agnovi vos quidem sollicite agere, sed tamen apud quem agere possitis non habere. Peccatis ergo hoc meis deputo quia iste, qui nunc interest, et pugnare contra inimicos nostros dissimulat, et nos facere pacem vetat, quamvis jam modo, etiamsi velit facere, omnino non possumus, quia Ariulphus exercitum Authari et Nordulphi habens, eorum sibi dari precaria desiderat, 608 ut nobiscum aliquid loqui de pace dignetur.

De causa vero episcoporum Istriae, omnia quae mihi vestra fraternitas scripsit, ita esse jam ante deprehendi in iis jussionibus quae ad me a piissimis principibus venerunt, quatenus me interim ab eorum compulsione suspenderem. Ego quidem pro iis quae scripsistis zelo atque ardori vestro valde congaudeo, debitoremque me vobis multipliciter factum profiteor. Scitote tamen quia de eadem re serenissimis dominis cum summo zelo et libertate rescribere non cessabo. Movere autem vos non debet praefati excellentissimi viri Romani Patricii animositas, quia nos quanto eum loco et ordine praeimus, tanto si qua sunt ejus levia, tolerare mature et graviter debemus

Si quando tamen est aliquis cum eo locus obtinendi, agat apud eum fraternitas vestra, ut pacem cum Ariulpho, si ad aliquid parum possumus, faciamus, quia miles de Romana urbe tultus est, sicut ipse novit. Theodosiaci vero, qui hic remanserunt, rogam non accipientes, vix ad murorum quidem custodiam se accommodant, et destituta ab omnibus civitas, si pacem non habet, quomodo subsistet?

Praeterea de puella de qua scripsistis nobis, quae de captivitate redempta est, ut requiri qualiter orta sit debuissemus, sciat sanctitas vestra quia ignota persona non facile investigari potest. Illud autem quod dicitis, ut is qui ordinatus est iterum ordinetur, valde ridiculum est, et ab ingenii vestri consideratione extraneum, nisi forte quod exemplum ad medium deducitur, de quo et ille judicandus est qui tale aliquid fecisse perhibetur. Absit autem (Grat. dist. 68, c. 1) a fraternitate vestra sic sapere. Sicut enim baptizatus semel iterum baptizari non debet, ita qui consecratus est semel, in 609 eodem iterum ordine non valet consecrari. Sed si quis forsitan cum levi culpa ad sacerdotium venit, pro culpa poenitentia indici debet, et tamen ordo servari.

De Neapolitana vero urbe, excellentissimo exarcho instanter imminente, vobis indicamus, quia Arigis, ut cognovimus, cum Ariulpho se fecit, et reipublicae contra fidem venit, et valde insidiatur eidem civitati, in quam si celeriter dux non mittatur, omnino jam inter perditas habetur

De hoc vero quod dicitis incensae civitati Severi schismatici eleemosynam esse mittendam, idcirco vestra fraternitas sentit, quia quae contra nos praemia in palatium mittat ignorat. Quae etsi non transmitteret, nobis considerandum fuit quia misericordia prius fidelibus ac postea Ecclesiae hostibus est facienda. Juxta quippe est civitas Fanum, in qua multi captivati sunt, ad quam ego jam transacto anno transmittere volui, sed inter hostes medios non praesumpsi. Videtur ergo mihi ut Claudium abbatem cum aliquanta pecunia illuc transmittere debeatis, ut liberos quos illic pro pretio in servitio teneri invenerit, vel si qui adhuc sunt captivi, redimat. De summa vero ejusdem pecuniae transmittenda, vobis certum sit quia quidquid vos decernitis, mihi placet. Sin autem cum excellentissimo viro Romano Patricio agitis ut pacem facere cum Ariulpho debeamus, ego ad vos personam aliam transmittere paratus sum, cum qua mercedis causae melius fiant. De fratre autem et coepiscopo nostro Natali valde contristabar, quod de illo quaedam superba cognoveram; sed quia mores suos ipse correxit, meam tristitiam simul meipsum vincendo consolatus est. Pro qua te fratrem et coepiscopum nostrum Malchum admone, ut priusquam ad nos veniat, rationes suas ponat, et tunc demum alibi, si necesse est, proficiscatur. Et si ejus actus bonos cognoscimus, ei fortasse necesse est ut hoc ipsum patrimonium quod tenuit restituamus.

Chapter 131 of 846