Skip to the text

Liber II, Epistola 49

Ad Januarium Archiepiscopum.

Auditis de Januario episcopo querelis, Joannem notarium mittit qui partes ad judicium compellat, et quae judicata fuerint exsequatur. Januarium ob id maxime increpat, quod nulla, nisi propriae injuriae causa, Isidorum excommunicaverit.

Gregorius Januario archiepiscopo Caralitano.

Si sacerdotale quod administramus officium mentis integritate pensemus, sic nos cum filiis nostris individuae charitatis debet unire concordia, ut sicut patres in nomine, ita affectu probemur in opere. Dum ergo tales nos esse quales praefati sumus oporteat, miramur cur adversus fraternitatem tuam tanta querimoniarum moles exorta sit. Quod quidem nos adhuc credere dubitamus. Sed ut veritatem valeamus agnoscere, Joannem sedis nostrae notarium nostra illic praeceptione suffultum direximus, qui partes in electorum compellat adesse judicio, et sua ad effectum exsecutione, quae fuerint judicata perducat. Quocirca fraternitatem tuam scriptis praesentibus adhortamur, ut causarum apud se ante debeat merita pertractare. Et si qua se injuste tulisse vel habere cognoscit, ante judicium, sacerdotii contemplatione restituat. Inter querelas autem multiplices, Isidorus vir clarissimus a fraternitate tua frustra se excommunicatum anathematizatumque conquestus est. Quod quam ob rem factum fuerit (Grat. 23, q. 4, c. 27), dum a clerico tuo, qui praesens erat, voluissemus addiscere, pro nulla alia causa nisi pro eo quod te injuriaverat factum innotuit. Quae res nos vehementer affligit; quia si ita est, nihil te ostendis de coelestibus cogitare, sed terrenam te conversationem habere significas, dum pro vindicta propriae injuriae, quod sacris regulis prohibetur, maledictionem anathematis invexisti. Unde de caetero omnino esto circumspectus atque sollicitus, et talia cuiquam pro defensione injuriae tuae inferre denuo non praesumas. Nam si tale aliquid feceris, in te scias postea vindicandum.

Chapter 134 of 846