Liber II, Epistola 48
Ad Columbum Episcopum.
Maximianum Pudentianae Ecclesiae antistitem, adunato concilio, deponendum, si, pecunia corruptus, Donatistam episcopum in civitate sua fieri permisit. Alia quaedam privata negotia privatim definienda. Donatistarum haeresim dilatari gemit, ac ne ad illam Catholici deficere permittantur, succendit pastoralem zelum.
Gregorius Columbo episcopo.
Notum est, charissime in Christo frater, quod antiquus hostis, qui primum hominem de paradisi deliciis in hanc aerumnosam vitam callida persuasione deposuit, et in eo jam tunc humano generi poenam mortalitatis inflixit, eadem nunc calliditate ovium dominicarum pastores, quo facilius gregem capiat, transfusis conetur venenis inficere, et jure jam potestati propriae vindicare. Sed nos qui, licet immeriti, sedem apostolicam vice Petri apostolorum principis suscepimus gubernandam, ipso pontificatus officio cogimur generali hosti quibus valemus nisibus obviare. Porrecta igitur petitione insinuaverunt nobis praesentium latores Constantius et Mustellus, et asserunt Ecclesiae Pudentianae diacones in Numidia provincia constitutae, Maximianum ejusdem Ecclesiae antistitem in loco quo degit, corruptum praemio Donatistarum, episcopum nova licentia fieri permisisse, cum etsi hoc anterior usus permitteret, manere atque persistere fides catholica prohiberet. Ob hoc ergo fraternitatem tuam scriptis praesentibus necessario duximus 612 ad hortandam, ut veniente ad te Hilaro chartulario nostro, adunato episcoporum universali concilio, habito prae oculis terrore venturi judicii, causa eadem subtili ac solerti debeat indagatione perquiri. Et si capitulum hoc a praesentium latoribus praedicto episcopo documentis idoneis fuerit approbatum, a dignitate officioque quo fungitur modis omnibus degradetur, ut et ille ad poenitentiae lucra per agnitionem delicti redeat, et caeteri tentare talia non praesumant. Aequum enim est ut qui Jesum Christum Dominum nostrum haeretico accepta pecunia venundedit, ut fertur, ab ejus videlicet sacrosancti corporis ac sanguinis tractandis mysteriis submoveatur. Si qua autem inter eos extra crimen hoc damnorum quorumdam vel privatorum negotiorum, sicuti petitio diaconorum ipsorum continet, versatur intentio, hanc tua fraternitas cum praedicto chartulario nostro probata cognitione perquirat, et inter utramque partem justitia procedente definiat.
Porro autem praesentium latorum insinuatione didicimus Donatistarum haeresim pro peccatis quotidie dilatari, et valde plures, data per venalitatem licentia, post catholicum baptisma a Donatistis denuo baptizari. Quod quam grave sit, frater, oportet nos tota mentis intentione perpendere. Ecce lupus dominicum gregem non jam in nocte latenter, sed in aperta luce dilaniat, et nos eum grassari in ovium nece cernimus, et nulla ei sollicitudine, nullis verborum jaculis obviamus. Quos ergo fructus Domino multiplicati gregis ostendemus, si et ipsum, quem pascendum suscepimus, otiosa mente cernimus a bestia devorari? Studeamus igitur cor nostrum terrenorum pastorum imitatione succendere, qui hiemales noctes, imbribus geluque constricti, ducunt saepe pervigiles, ne vel una ovis, et non forte utilis pereat. Quam si insidiator ore voraci momorderit, quomodo satagunt, quibus cordis anhelant aestibus, in quas voces ut eruant captum pecus angustia stimulante prosiliunt, ne a gregis Domino quidquid per incuriam perdiderint exigatur? Vigilemus ergo ne quid pereat; et si captum forte quid fuerit, vocibus divinorum eloquiorum ad gregem dominicum reducamus, ut ille qui Pastor pastorum est vigilasse nos circa ovile suum suo misericors dignetur judicio comprobare. Hoc quoque vos necesse est solerter attendere, ut si qua contra latores praesentium ejusdem episcopi recta fuerit petitio, subtili debeat indagatione perquiri; et si fortasse ipsi quoque pro sua culpa jure feriendi sunt, eis pro eo quod 613 ad nos fatigati sunt, nequaquam censemus esse parcendum. Mense Augusti, indictione decima.
Chapter 133 of 846