Skip to the text

Liber III, Epistola 1

Mense Septembri indictione XI.

Ad Petrum Subdiaconum.

Epiphanium subdiaconum mittit, qui de seditione in Pautum episcopum commota inquirat. Ut illum in reos agentem adjuvet, absque ulla dilatione aut personarum acceptione, praecipit instantius. Ad civitatis ecclesias revocanda mancipia.

Gregorius Petro subdiacono Campaniae.

Quale in castello Lucullano sit scelus in Paulum fratrem et coepiscopum nostrum commissum, directa nobis fecit relatio manifestum. Et quia his diebus Scholasticus vir magnificus, Campaniae judex, hic praesens inventus est, specialiter ei injunximus ut tantae perversitatis insaniam districta debuisset emendatione corrigere. Sed quia nunc praedictae relationis portitor nos ut personam dirigeremus admonuit, ideo Epiphanium subdiaconum illuc direximus, qui una cum praefato judice, a quibus excitata sit vel commissa seditio, investigare ac cognoscere possit, et digna ultione vindicare. Experientia ergo tua ita tota virtute in hac causa solatiari festinet, quatenus et cognosci veritas, et in delinquentes valeat vindicta procedere. Quoniam igitur mancipia gloriosae Clementinae in eodem scelere interfuisse, et voces, quae seditionem commoverent, jactitasse dicuntur, si ita est, districte ea imminenti uhioni substerne, nec pro persona illius sit vestra severitas remissior, quia tanto amplius ferienda sunt, quanto, utpote nobilis feminae pueri, ex sola superbia deliquerunt. Sed et illud subtili vos oportet indagatione perquirere utrumne praedicta femina in tanta habuerit sceleris immanitate 624 consilium, aut si cum ejus est scientia perpetratum, ut quam sit periculosum non solum manibus, sed etiam in sacerdotem verbis excedere, ex nostra cuncti possint defensione cognoscere. Si quid enim in hac causa lentatum fuerit vel omissum, ad tuam culpam ac tuum potius cognoscas pertinere periculum; nec aliquem apud nos excusationis locum invenies. Nam quanto te apud nos res ista, si districtissime fuerit perscrutata et emendata, commendat, tanto si levigata fuerit, nostram contra te scito indignationem exacui.

Mancipia autem si qua de caetero in monasterium sancti Severini, vel in alia ecclesia ejusdem castelli de civitate refugerint, mox ut ad notitiam tuam pervenerit, nullo modo illic ea immorari permittas, sed intra civitatem in ecclesiam revocentur; et si justam contra dominos suos querelam habuerint, cum congrua ordinatione de ecclesiis exire necesse est. Si vero venialem culpam commiserint, dominis suis, accepto de venia sacramento, sine mora reddantur. (Vide sup. l. II, ep. 9, 10, 15, et inf. ep. 15.)

Chapter 140 of 846