Skip to the text

Liber XIII, Epistola 45

Capitulare Primum. ad Joannem Defensorem.

seu

Gregorius Joanni defensori in nomine Domini eunti in Hispaniam.

In primis requirendum est de persona presbyteri dilectissimi fratris et coepiscopi nostri Januarii (Grat., 2, q. 1, c. 7); et si ita se veritas habet, sicut ejusdem episcopi petitio continet, in Ecclesiam atque in locum suum modis omnibus idem presbyter revocetur. Si autem dictum fuerit quia contra ipsum causa aliqua mota sive probata est, subtiliter, ipso praesente et pro se rationem reddente, quaerendum est et genus causae, et modus probationis, ut ex hoc recte colligere valeas utrum adhuc in exsilio demorari, an certe in Ecclesiam suam et officium suum debeat revocari.

De suprascripti vero episcopi persona hoc statuendum est, ut si nulla contra eum criminalis causa, quae exsilio vel depositione digna est, mota sive probata est, is qui eo superstite episcopus perverse ac contra canones in Ecclesia ejus ordinari praesumpsit, sacerdotio privatus, ab omni ecclesiastico ministerio repellatur. Qui etiam eidem dilectissimo Januario fratri et coepiscopo nostro tradendus est, ut aut ab ipso in custodia habeatur, aut certe ab eo ad nos per omnia transmittatur. Episcopi vero qui eum ordinaverunt, vel ordinationi ejus consentientes interfuerunt, in sex mensibus dominici corporis et sanguinis communione privati, agere poenitentiam decernantur in monasterio, et suprascriptus Januarius loco et ordini suo modis omnibus reformetur. Si vero communione privatis mortis contigerit imminere periculum, benedictio eis viatici non negetur. Si autem episcopi in praejudicium condemnationis vel depositionis memorati episcopi se metu judicis consensisse ac talia fecisse non sua sponte fassi fuerint, et tempus eis abbreviandum est, et modus poenitentiae temperandus. Si vero ille qui locum ejus invasit de hac fortasse luce migraverit 1251 et alter est ordinatus, quia levior culpa videtur, cum non quasi isti superstiti, sed successisse defuncto videatur, episcopatus illi officium ab illa Ecclesia tantummodo interdicatur ut in alia Ecclesia quae sacerdote vacaverit, si electus fuerit, possit esse episcopus, ad Malacitanam tamen Ecclesiam nunquam aliquo modo reversurus. Gloriosus autem Comitiolus quidquid praedictus episcopus per violentiam atque insecutionem ipsius expendisse vel damnum pertulisse dato sacramento firmaverit, eidem episcopo restituere condemnetur. Si autem aliter quam antefati episcopi petitio continet actum esse forsitan perhibetur, subtiliter quaerendum est, et veritate cognita, cum Dei timore quod justitiae ordo suaserit judicandum.

Quia ergo Stephanus episcopus in odio suo quaedam ficta, et de falsis se capitulis accusatum, neque aliquid ordinabiliter factum, sed injuste se asserit condemnatum, diligenter quaerendum est primo si judicium ordinabiliter est habitum, aut si alii accusatores, alii testes fuerunt. Deinde causarum qualitas est examinanda, si digna exsilio vel depositione fuit. Aut si eo praesente sub jurejurando contra eum testimonium dictum est, seu scriptis actum est, vel ipse licentiam respondendi et defendendi se habuit. Sed et de personis accusantium ac testificantium subtiliter quaerendum est, cujus conditionis, cujusque opinionis, aut ne inopes sint, aut ne forte aliquas contra praedictum episcopum inimicitias habuissent, et utrum testimonium ex auditu dixerunt aut certe se scire specialiter testati sunt, vel si scriptis judicatum est, et partibus praesentibus sententia recitata est. Quod si forte haec solemniter acta non sunt, nec causa probata est quae exsilio vel depositione digna sit, in Ecclesiam suam modis omnibus revocetur. Hi vero qui eum contra Dei timorem et canonum statuta condemnaverunt, excommunicati in monasterium ad agendam poenitentiam in sex mensibus sunt mittendi, ita sane ut si cuiquam eorum mortis contigerit imminere discrimen, viatici ei benedictio non negetur. Ipse autem qui eo vivente locum ejus temerarie ambivit privatus sacerdotio ab omni ministerio ecclesiastico repellatur, atque eidem dilectissimo fratri et coepiscopo nostro tradatur, ut eum aut ipse ad nos transmittat, aut apud se in custodia habeat. Episcopi vero qui eum ordinare praesumpserunt, vel perversae ipsius ordinationi praebuere consensum, iidem, communione privati, sex mensibus ad agendam poenitentiam in monasterio deputentur. Si autem episcopi in praejudicium condemnationis vel depositionis memorati Stephani se metu judicis consensisse, ac talia se fecisse non sua sponte professi fuerint, tempus eis abbreviandum est, et modus poenitentiae temperandus. Si igitur is qui praedicti Stephani 1252 locum invasit fortasse defunctus est, atque alius in Ecclesia ejus episcopus ordinatus est, illud de eo statuendum est quod superius de causa fratris et coepiscopi nostri Januarii diximus. Quod si forte aliqua de objectis contra memoratum Stephanum episcopum probata sunt, aliqua vero doceri minime potuerunt, cauta omnino consideratione pensandum est utrum leviora capitula, an certe graviora probata sint, ut ex eis qualiter definitionem tuam formare debeas possis scire. Gloriosus vero Comitiolus, si suprascriptus episcopus innocens esse claruerit, quidquid de rebus ejus, vel Ecclesiae ipsius tulit, ei sine aliqua restituat dilatione. Sed et quaeque se in persecutionem ac violentiam ejus expendisse vel damnum idem episcopus pertulisse juraverit, idem memoratus gloriosus Comitiolus reddat ac satisfaciat. Si autem talem culpam antedictum episcopum commisisse constiterit (Grat., 16, q. 6, c. 3), quod absit, ut constet eum non irrationabiliter fuisse depositum, eadem ejus depositio confirmetur, et Ecclesiae res suae omnes restituantur, quae ablatae claruerint, quia delictum personae in damnum Ecclesiae non est convertendum. Si enim, ut dicunt, Comitiolus defunctus est, ab haerede ejus quae ab illo injuste ablata sunt sine excusatione reddantur. (Joan. Diac., lib. IV, c. 28.)

Chapter 825 of 846