Liber XIII, Capitulare II Legum Imperialium. pro Immunitate Clericorum, Joanni Defensori Eunti Hispaniam
Quid in supradictorum causis sit agendum uberius praescribit, collectis imperatorum legibus.
De persona presbyteri hoc attendendum est (Grat., 11, q. 1, c. 38), quia si quam causam habuit, non ab alio teneri, sed episcopus ipsius adiri debuit, sicut haec Novellarum constitutio manifestat, quae loquitur de sanctissimis et Deo amabilibus ac reverendissimis episcopis, clericis et monachis.
Petro gloriosissimo praefecto praetorio: Si quis contra aliquem clericum, aut monachum, aut diaconissam, aut monastriam, aut ascetriam habet aliquam actionem, adeat prius sanctissimum episcopum, cui horum unusquisque subjaceat. Ille vero causam inter eos dijudicet. Et si quidem utraque pars his quae judicata sunt acquieverit, jubemus per loci judicem haec exsecutioni perfecte mandari, etc. Ne vero objiciatur quia de clerico hoc loquitur, non de presbytero, sciendum est quia in eadem constitutione, L. I. c., legitur appellatione clericorum etiam presbyteros et diaconos contineri. Verba autem legis istasunt: Presbyteros autem, et diaconos, et subdiaconos, cantores, et lectores; quos omnes clericos appellamus, et reliqua. (Novel. 123, § Si quis contra, apud Julianum, cap. 32; Lib. I c. Authen. de sanctiss. episcopis.)
De persona Januarii episcopi sciendum est graviter omnino et contra leges esse actum ut violenter 1253 de Ecclesia traheretur, dum quando si quamlibet aliam injuriam a quocunque episcopus passus fuerit in Ecclesia, injuriantem lex capitali poena percutiat, et sicut majestatis reum omnibus det accusandi illum licentiam, ut hujus legis series loquitur Codicis libro primo, titulo sexto, constitutione decima: Imperatores Arcadius et Honorius Augusti, Theodoro praefecto praetor. Si quis in hoc genus sacrilegii proruperit, ut, in Ecclesias catholicas irruens, sacerdotibus et ministris, vel ipsi cultui locoque aliquid importet injuriae, quod geritur a provinciae rectoribus animadvertatur, atque ita provinciae moderator, sacerdotum et clericorum et catholicae Ecclesiae ministrorum, loci quoque ipsius et divini cultus injuriam capitali in convictos seu confessos reos sententia noverit vindicandum. Et post pauca: Sitque cunctis laudabile factas atroces sacerdotibus aut ministris injurias veluti publicum crimen insequi, atque de talibus reis ultionem mereri, etc. Datum VII Kalendas Maii, Mediolani, Honorio Augusto quater et Eutychiano consulibus. (C. de Episc. et Cler., l. Si quis., et c. Cod. Theod., lib. XVI, tit. 2, cap. 31.)
Libri suprascripti tit. 15, const. 2: Imperator Honorius et Theodosius Augusti, Jonio praefecto praetor. Fideli ac devota praeceptione sancimus nemini licere ad sacrosanctas Ecclesias confugientes abducere, sub hac videlicet definitione, ut si quisquam contra hanc legem venire tentaverit, sciat se Majestatis crimine esse retinendum. Data Kalendis Aprilis, Honorio septies et Theodosio tertio consulibus. Item l. ejusdem tit., constit. 5. Imperator Leo Augustus, Eutychiano praefecto praetor. Praesenti lege decernimus per omnia loca valitura, excepta hac urbe regia, in qua nos divinitate propitia degentes, quoties usus exegerit invocati, singulis causis atque personis praesentanea constituta praestamus, nullos penitus cujuscunque conditionis de sacrosanctis Ecclesiis orthodoxae fidei expelli, aut trahi, vel protrahi confugas. Et post pauca: Qui hoc moliri, aut facere, aut nuda cogitatione saltem atque tractatu ausi fuerint tentare, capitali et ultima supplicii animadversione plectendi sunt. Ex his ergo locis, eorumque finibus, quos anteriorum legum praescripta sanxerunt, nullos ejici aut expelli aliquando patimur, nec in ipsis Ecclesiis reverendis ita quemquam detineri atque constringi, ut ei aliquid aut victualium rerum, aut vestis negetur, aut requies, etc. Data pridie Kalend. Martii Constantinopoli, Leone Augusto tertium consule. (De his qui ad Ecclesiam confug. C. lib. I, ll. Fideli et Praesenti.)
De persona Stephani episcopi hoc attendendum est, quia nec invitus ad judicium trahi, nec ab episcopis alieni concilii debuit judicari, sicut praedicta Novellarum constitutio continet, quae de episcopis loquitur. Ait enim: Sed neque pro qualicunque pecuniaria vel criminali causa ad judicem civilem sive militarem invitum episcopum producere vel exhibere citra imperialem jussionem permittimus; 1254 sed judicem qui tale aliquid sive ex scripto, sive ex non scripto, praesumpserit imperare, post cinguli privationem, XX librarum auri poenam exsolvere jubemus Ecclesiae cujus episcopus produci aut exhiberi jussus est; exsecutorem similiter post cinguli privationem et verberibus subdendum, et in exsilium deportandum. Item post multa: Si autem et a clerico aut laico quocunque aditio contra episcopum fiat, propter quamlibet causam, apud sanctissimum ejus metropolitam, secundum sanctas regulas et nostras leges causa judicetur. Et si quis judicatis contradixerit, ad beatissimum archiepiscopum et patriarcham dioeceseos illius referatur causa, et ille secundum canones et leges huic praebeat finem.
Contra haec si dictum fuerit, quia nec metropolitam habuit nec patriarcham, dicendum est quia a sede apostolica, quae omnium Ecclesiarum caput est, causa haec audienda ac dirimenda fuerat, sicut et praedictus episcopus petiisse dignoscitur, qui episcopos alieni concilii habuit omnino suspectos. Quia ergo sententia non a suo judice dicta nihil firmitatis obtineat, lectionis hujus tenor ostendit, lib. C. VII, tit. 48, constit. 4. Imperatores Gratianus, Valentinianus et Theodosius Augusti, ad Potitum vicarium: Et in privatorum causis hujusmodi forma servetur, ne quemquam litigatorum sententia, non a suo judice dicta, constringat. Data XII Kalend. Octobris, Romae, Ausonio et Olibrio consulibus. (Si a non compet. jud. C. l. VII, l. Et in privatorum.)
Illud autem quod dicitur a servis suis accusatus, quia audiri minime debuerunt, haec constitutio patefacit sic dicens, C. lib. IX, tit. 1, constit. 20. Imperatores Arcadius et Honorius Augusti, Eutychiano praefecto praetor. Si quis ex familiaribus vel ex servis cujuslibet domus cujuscunque criminis delator atque accusator exstiterit, ejus aestimationem, caput atque fortunas petiturus cujus familiaritati vel dominio inhaeserit, ante exhibitionem testium, ante examinationem judicii, in ipsa expositione criminum atque accusationis exordio, ultore gladio feriatur. Vocem enim funestam intercidi oportet potius quam audiri. Majestatis autem crimen tantum excipimus. Data V Idus Novembris, Caesario Atticoque consulibus. (De his qui accusare non poss. C. l. IX, l. Si quis.)
Si vero dictum fuerit quia de hoc accusatus est, quod ad majestatis crimen attendit, nec ipsum de eo credendum fuit, si vita vel opinio ejus talis ante non exstitit, sicut lib. Pandectarum XLVIII, ad legem Juliam majestatis, scribit Modestinus, lege Famosi, paulo post principium: Hoc tamen crimen a judicibus non in occasione ob principalis majestatis venerationem habendum est, sed in veritate rei judicatae. Nam et persona spectanda est, an poterit facere, et ante quid fecerit, et an cogitaverit.
Quod autem dicit idem episcopus, quia se absente aliqui vilissimi sint testes exhibiti, hoc si verum 1255 est, nullius esse momenti lege noscendum est, Constitutione novella quae de testibus loquitur, c. 16: Hoc quoque saepius agnovimus, quoniam quidam aut apud locorum defensores, aut apud clarissimos provinciarum judices, aut etiam, ut assolet, hic apud virum clarissimum magistrum census ingrediuntur, et queruntur tanquam ab alio passi aliquid contra leges, aut aliter laesi aut damnificati, testes volentes producere. At ne postea objiciatur eis quia per unam partem gesta confecta sunt, oportet et illum qui impetitur, in ipsa civitate constitutum ubi testimonia dantur, admonitum a judice sive a defensore advenire, et audire attestationes. Si vero noluerit advenire, sed contempserit, ut ex hoc ab una parte testimonia adversus eum inutilia sint, sancimus hujusmodi testimonia ita valere, ac si non ex una parte consisterent, sed etiam ipso praesente fuissent facta. Si enim recusaverit, et venire noluerit, et audire quae deponuntur, cum utique in publico sit, et non ex inevitabili quadam necessitate venire non possit, similis advenienti erit, et nulla utilitas ex contemptu suo ei adhibebitur, sed videbuntur quidem in utriusque praesentia probationes factae. Ecce admonendus est semper adversarius, ut ad audiendos testes adveniat. Quod quia hic omissum est, necesse est ut quod contra leges actum est firmitatem non habeat. ( Authen. de test., § Et hic vero. )
Quales autem testes, vel cujus opinionis ad testimonium admittendi sunt, plurimae leges ostendunt, quae pene nulli habentur incognitae; quae etiam et illud sanciunt, ut vilissimis testibus sine corporali discussione credi non debeat. Quod autem dicitur, quia nihil scriptis judicatum est, legendus est tit. 44 lib. VII Codicis, quia scriptis debuit judicari. Nam ibi inter alia praecipitur ut sententia quae sine scripto dicta fuerit nec nomen sententiae habere mereatur. ( Ubi supra, § Testes. )
Chapter 826 of 846