Skip to the text

1. De vocatione paruulorum ad christum

wy Sp Inite parvulos venire ad me:

SY talium est enim regnum caelo- SS rum.

2 Haec sunt verba Iesu Christi summi pastoris et caelestis doctoris nostri in schola Dei; quae discipulis suis et turbis loquebatur: cum parvuli sibi a parentibus praesentarentur ad tangendum. Quos pius magister et dulcis Dominus sicut sanctus Marcus narratis complexans et manus suas super eos imponens benedicebat eos et ait. Amen dico vobis, quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus: non intrabit in illud. Et iterum secundum Matthaeum ad omnes maiores ait. Nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli: non intrabitis in regnum caelorum. O bone pastor et dulcis magister quam dulciter loqueris et veraciter doces: et paucis verbis ostendis omnibus hominibus recstam viam tendendi per humilitatem ad regnum Dei. Haec sancta verba consolantur humiles et pauperes; arguunt superbos et divites: confortant simplices et innocentes. Deus enim superbis resistit; humilibus autem dat gratiam in praesenti: et gloriam in futuro. In omnibus ergo bonis quae agis loqueris et cogitas; ab humilitate noli recedere ne perdas totum quod facis. Nam nulla valent isopera bona nisi fuerint in humilitate fundata; et caritatis melle perfusa: et ad honorem Dei pura intentione facta. Cave superbiam: omnium vitiorum foveam et virtutum ruinam. Esto innocens et quasi parvulus sine dolo, ab omni malitia purus: et eris Deo et hominibus dilectus et in te pacatus.

Chapter 1 of 15