Skip to the text

11. De puritate multarum virtutum

O sanctum et suave verbum:s €x ore sancti Petri apostoli prolatum. Placet namque maxime Deo et angelis eius castitas cum humilitate; scientia sine inflatione: prudentia sine praesumptione; eloquentia sine vana gloria: laetitia sine dissolutione; tristitia sine amaritudine: patientia sine murmure; locutio sine mendacio: responsio sine fallacia; promissio sine crastino: laudatio sine vituperio; dilectio sine vitio: oratio sine taedio; gratitudo Deo pro omni bono sine termino: meditatio sine dispersione; contemplatio sine obscuratione: operatio sine inquinatione; quies sine pigritatione: unio animae cum Deo sine intermissione. Ecce verus Israelita: in quo dolus non est. O quam bonus Deus Israel: his qui recto sunt corde. Dic ergo cum David in psalmo: neglecto omni bono terreno intime orando. Mihios autem adhaerere Deo bonum est: ponere in Domino spem meam. Sicut fuerit voluntas in caelo: sic fiat. Nil aliud volo, nil cupio nisi te solum Domine: pro omni labore meo et praemio in caelo. Amen.

Chapter 11 of 15