Skip to the text

10. De studio simplicis fratris in passione Christi

SM tua ego sum: dicit Dominus.

Plus sanctitatis et puritatis, scientiae et prudentiae contra omnes nequitias diaboli et errores mundi ac sordes vitiorum invenit simplex et innocens frater in vita et passione Domini: quam altus speculator et subtilis disputator in consideratione totius machinae mundi. Vitam et passionem Christi docemur imitari: machinam mundi speculari sine laude et gloria Dei vanitas est et stuli5titia. Melius est orare humiliter Deum: quam subtiliter perscrutari caelum. Dei enim est gubernare omnia qui creavit omnia: hominis est servare mandata eius et cavere peccata. Omnes sancti essemus: si ista faceremus. Sed quia multi ista non faciunt nec bene vivunt: ideo multa mala eis iusto Dei iudicio contingunt. Fuge ergo frater saeculum; intra laetus claustrum: sequere sanus Christum per artam viam ad caelum. Bonum est tibi cum uno oculo intrare caelum quam cum duobus in infernum: ubi erit fletus et stridor dentium pro omnibus malis in perpetuum. Vae eis.

Chapter 10 of 15