6. De bona imaginatione contra malu m
M » Ade retro satana. O miles Christi loquere haec verba contra omnia mala phantasmata diaboli: nam arma tua sunt sancta verba et opera Christi. Igitur contra ignita carnis iacula: pensa amara Christi vulnera. Contra taedium cordis: sit semper in ore dulcis Iesus. Contra omnes malas suspiciones et indignationes tuas de aliis; cogita omnes culpas tuas quas fecisti ab initio nativitatis tuae usque modo: et desiste indignari. Sint omnia bona tua aliis communia, et ad laudem Dei facta; sed mala tibi soli imputa: et ad ferventiorem emendationem converte. Dum vacat tempus et hora ab externo labore: sit protinus psalmus et laus Dei in corde et in ore. Cor non potest diu quiescere nec lingua tacere: aut enim bona aut mala imaginatur; aut tristia pensat, aut laeta revolvit: sicut molendinum quod a vento movetur. Ne ergo mala subito irruant et maculent; sacra verba tamquam munda grana cordi tuo insere: et ea diligenter revolvendo in cibum converte. O utinam tot bona verba dicas CHSSCTSLCTSLO7ZGS VI. VI LESHLOS DLS HLOSH et ores quot otiosa dixisti; et tot bona recogites et rumines: quot mala et noxia cogitasti. Aperi cor tuum Christo et claude diabolo: ut sit anima tua in caelo et non in saeculo. Loquitur tibi Christus ins omni verbo Dei: et in omni libro scripto digito Spiritus sancti. Quaecumque enim in scripturis sanctis legis scribis et in- . tellegis: solacia sunt animae fidelis in tribulatione; et remedia contra diaboli venena: et revocant cor vagae mentis ad Deum suum in caelum.
Chapter 6 of 15