2. De doctrina Iesu et humilitate eius
dB) a me ait Iesus: quia mitis j sum et humilis corde. i O humilitas virtus Christi, quantum confundis superbiam vanitatis nostrae; qui de parvis bonis cupimus laudari et de multis malis nolumus vituperari. O bone Iesu tu pro nobis multa mala pertulisti quae non fecisti; etinnumera nobis bona contulisti quae non meruimus: necs digni sumus habere. Nam totum gratiae est et immensae pietatis quicquid boni fecisti nobis et adhuc cotidie facis: parcendo delictis nostris et benefaciendo in multis. Gratias semper tibi pie Deus; sed vae nobis ingratis tepidis et superbis: pro innumeris beneficiis tuis et promissis.
Chapter 2 of 15