14. De frequentia orandi
(RB) veniam oportet semper orare. O quam dulcis et salubris adsmonitio; quam pura et sancta oratio caelos tangens et terram deserens: Deo colloquens et hominibus tacens. Hoc itaque verbum Christus ait ad apostolos suos: et ad omnes religiosos. Sicut enim i0corpus vivit et nutritur cibis terrenis: ita anima sacris verbis et orationibus, et meditationibus confortatur. Dat fiduciam orandi ingens dolor cordis pro commissis; et humilis confessio oris de perispetratis: cum intentione se emendandi in istis. Nil quippe bona voluntate ditius et Deo acceptius: et animae nostrae salubrius. Totiens namque Deum oras: quotiens pro peccatis tuis gemis et doles. Et quia cotidie peccas; ideo cotidie etiam orare et gemere debes: ac veniam petere pro offensis. Multum oras si multum doles: parum oras si parum doles. Parum impetras si parum attendis ad ea quae legis et cantas. In multis fit excessus: sed cotidiana oratio et gemitus cordis cum fervore sancti Spiritus expurgat languores hos omnes. Qui non orat et gemit pro culpis cotidianis: poenam sibi GSOASLOWSSOWGS XIIL XV LOSHLESHLOSHLO auget in poenis futuris. Non ergo pigeat semper orare et Deo devote gratias agere: quia ipse numquam cessat nobis benefacere. Ideo nullus locus, nullum tempus, nullum opus, nullus labor, nullus dolors ab orando nos impedire debet: super quos Deus oculos suos apertos hic et ubique semper habet. Quotiens enim Domini Dei tui recordaris et gemis: totiens cum eo secrete loqueris et oras. Si non potes semper voce orare: poteris tamen et debes mente et desiderio ad Deum clamare gemere et plorare. Semper enim Deum orat qui semper bona cogitat: bona loquitur, et bona facit ad ho-1s norem Dei. Amen.
Chapter 14 of 15