Skip to the text

5. De magna humilitate Sancti francisci

TIS Be est qui contempsit vitam mundi. f Quid fecit humilem et sanctum Franciscum tam devotum et Deo dilectum in hac vita; et tam altum in gloria? 10 Vere profunda humilitas sua. Et quia inter omnia beneficia divina et exercitia cotidiana passionem Christi et sacra vulnera doloris eius, immensi amoris plena in mente portavit; recoluit, conis doluit gravissime ponderavit, amarissime flevit: et ardentissime amavit. Nam magna gratia confertur humilibus: et passionem Christi cotidie recolentibus.

Verus enim humilis non se reputat nec elevat de bonis quae facit; sed omnibus viliorem se aestimat: et cunctis inferiorem veraciter confitetur. Hic propria mala sua inspicit et plangit: et aliorum bona videns congaudet; pro quibus Deum laudat et benedicit: orans ut sui misereatur et a malis liberet. oF

Chapter 5 of 15