Skip to the text

9. De paupertate Spiritus propter christum

3 [E Aman nihil habentes in hoc mundo: et omnia possidentes cums Christo.

O sancta paupertas spiritus super omnes divitias mundi et honores amanda; quam Christus docuit et usque in finem vitae servavit: et omnibus perfectis pro exemplo reliquit. Hanc multi sapientes nobiles divites et potentes Christum sequentes: propter regnum caelorum sponte elegerunt. O quanta libertas purae animae: quae nihil habere desiderat de statu et ornatu saeculi amore Iesu Christi. Vere magna securitas conscientiae et iucunditas cordis stare in subiectione et oboedientia: et propter Christum crucifixum se abnegare plene usque ad mortem.

O caeleste manna superbis absconditum, humilibus revelatum innocentibus propinatum, a devotis praegustatum: qui pro speciali solacio recolunt Christum pro se passum et crucifixum.

QX3G39X83 MANVALE PARVVLORVM Zex9res9

Chapter 9 of 15