Skip to the text

3. De puritate et sublimitate Sancti iohannis apostoli

iler puer meus electus quem elegi. Quid fecit beatum Iohannem apostolum tam clarum ingenio, et tam praedilectum a Domino nostro Iesu Christo; ut tam alta caperet et scriberet de Deo ultra omnes doctores in mundo? Magna puritas eius mentis et corporis; perfecta quoque caritas ardens erga Deum et proximos suos non verbo tantum et lingua: sed opere et veritate. Hoc enim ipse aperte testatur in Epistula sua de gemina caritate scribens. Si ergo non potes cum sancto Iohanne evangelista altiora contemplari de sancta Trinitate; stude humilitatem et patientiam Christi cum infirmo Lazaro cogitare et sequi. sEt si non vales cum sancto Paulo ad tertium caelum evolare: stude cum beata Maria Magdalena ad pedes Iesu plorare et veniam petere.

Chapter 3 of 15