Caput 11: Quod deus ejus meritis claustro pepercit
uo tempore, cum plurimum timeremus a facie regis, JN eo quod non longe nostro esset caznobio !, orabat Dominum ut ipse Rex omnium regum Dominus nos dignaretur defendere sua paterna benignitate, ne aliquod damnum a regis exercitu pateremur. Cui Pominus : « Tu nullum de suo exercitu unquam videbis. » At illa cogitabat quia si ipsos non videret, tamen claustrum ab eis kedi posset. Cui Dominus : « Nullus eorum ccenobio vestro appropinquabit; sed ego ab his omnibus pie defendam vos. » Quod et contiit; nam adeo misericorditer nos Dominus custodivit, quod nullum omnino ab eis sumpsimus damnum, cum tamen multa monasteria ab eis plurima incurrissent damna.
Chapter 150 of 257