Caput 15
i| Dominus : « Ex hoc, inquit, in aeternum sis benedicta. » Et addidit : « Si tuam vis renovare desponsationem, accede ad pedes meos, gratias agens pro veste innocentiw: quam tibi gratis contuli, quia nullo eam merito deservisti; orans ut mea perfectissima innocentia quidquid in te vitiatum est emendetur. Dehinc ad manus meas gratias agas, pro omnibus operibus meis, quae tibi promerui, et etiam pro tuis quae in sum operatus. Exinde in camino divini Cordis mei annulum fidei et amoris tui, velut aurum in fornace probatum, reforma, ejusque gemmam in aqua et sanguine Cordis mei lava, ut inde valorem suum recipiat et decorem. »
‘Anima autem ineffabiliter Deum laudare desiderans, orabat Deum Patrem, quatenus suimet altissima laus effici dignaretur, secundum quod beatissima Trinitas seipsam dignissime in invicem laudat et laudatur. Dominus autem volens satisfacere ejus desiderio, accepit.cor animae in similitudine crystallini vitri, triangulati, auro gemmisque optime distincti, per quod illa venerande Trinitatis laus ineffabilis designabatur; et inde cum jucunditate suimetipsius Jaudem bibebat. Dehinc omnibus Sanctis suis obtulit etiam inde bibendum. Tunc illa pro animabus fidelium orare coepit, quatenus et ipse huic dono participarentur. Statimque vidit multitedinem ipsarum venientium, et de vitio illo cum gaudio bibentium. Viditque inter eas quasdam’bibere quae nondum plene erant purgate. Super quod dum illa miraretur, ait Dominus : « Quod modo vides, in vero coelo non est; sed yuiia me vides, qui sum contentivus nis creatura, etiam cuncta velut praesentia tibi vides. »
Vidit etiam ibi animam cujusdam Religiosi; de quo dim interrogaret cur in caelo non esset, Dominus respondit: « Sapientiorem se praelatosuo wstimabat, et quidquid latus suus faciebat, non sibi placebat, sed se _melius
a impedimentum fuit. Religiosus enim nunquam adeo sapiens esse potest, quin se praelato suo in humilitate omni subjicere, et ejus voluntati in omnibus bonis oporteat consentire. Post hac, cum iteram pro anima ejusdem Conversi Dominum exoraret, vidit animam ipsius in magna claritate, ceterosque Conversos tanta excellere gloria, quanta sacerdotes communem populum precellunt dignitate. Et hanc praerogativam ex eo promeruit, quod speciali devotione et diligenti studio, ubicumque poterat, ad altare serviebat et sacerdotes tam cantu quam ministerio promovebat.
Chapter 154 of 257