Skip to the text

Caput 5

virtutes et merita ipsius, et omnia quae per eam Deus operatus est magnalia, miro modo apparebant. Anima vero accedens ad eam, rogabat pro se et Congregatione orari; at illa cum multa reverentia coram Filio genua flectens, ipsius vulnera devotissime salutavit, praecipiens, anima, ut et ipsa similiter faceret, dicens : » Accede et tu, et galuta vulnus dilectissimi Cordis Filii mei, quod pertulit omnia corporis sui vulnera. » Quod dum gratanter fecisset, orabat Dominum ut sibi revelaret quid maxime ab eis observari vellet, per quod et Religio posset augeri. Qui respondit : « Qui vere Religiosus effici desiderat, oculos suos custodiat ab omni illicito et etiam inutili intuitu; similiter et aures suas abstineat, ne unquam audiat, quo cor ejus maculam contrahat; prohibeat quoque os suum ab omni inutili verbo, et si quid vidit vel audivit, nunquam os suum inde loqui permittat. Cor etiam suum maxime custodiat, ne unquam in malis cogitationibus delectetur, aut sponte immoretur. Homo enim cogitationes cordi advenire prohibere non potest; sed ne ipsis consentiat aut sponte admittat, faciliter dimittere potest. Observet etiam diligenter omnia facta sua, et quotiescumque in aliquo deliquerit, nunquam cor suum quiescat, donec sibi veniam a Deo postulet, et cum primo potest illud confiteri proponat. »

Chapter 144 of 257