Skip to the text

Caput 9

sibi daret. Mox videbatur sibi quod Dominus ad mensam magnam cum omnibus Sanctis sederet, porrigens ei micas, in similitudine aureorum nodulorum et gemmarum, gaudium scilicet et beatitudinem suam illi feliciter communicando. Post hac Regina,Mater Domini,manus ambasreplens,animae dedit. Deinde omnes similiter cum magno gaudio faciebant. In mensa autem illa, Virgines ob singularem praerogativam, versus Dominum erant sedentes, utpote faciem et decorem Sponsi sui dulcius contemplantes, et ejus delicias familiarius haurientes. Cum ergo anima eas rogatura accessisset, illw dixerunt : « Eia, felicissimi vos estis qui adhuc vivitis in terra, et multa promereri potestis : quiasihomosciret quanta etiam una die promereri poset, mox uta somno evigilaret, tanto gaudio cor ejus dilataretur pro eo quod illadies illuxisset, in quo Deo vivere et ejus meritum ad Deilaudem augere posset, quod tota die ad omnia quae agere aut pati deberet, alacrior et fortior redderetur. »

Chapter 148 of 257