Caput 4: Quod singuli sanctorum omnem fructum meritorum eidem donaverunt quando "ungebatur
EVELATUM est autem tribus personis, quod Dominus in- R forma delicati sponsi dignantissime adesset, et ipse per se hoc sacramentum vivificum Electe suae praeberet. Inter quas uni *videbatur quod cum oculi infirme per sacerdotem inungerentur, amantissimus Dominus omnem aspectum suae divinae pietatis, quo unquam Cor suum mellifluum propria benignitate commotum est, cum quodam divini splendoris radio ad ipsam dignantissime convertens, donavit
Similiter cum inungerentur cetera membra, ad singula i donavit illi sanctissimorum membrorum suorum operatio- nem; sed ad unctionem oris, ipse incontinentissimus animae i zelator se dignantissime ad porrigendum ori sponse suae i osculum, quod vincit mellis poculum, coaptavit; cum quo t omnem fructum sanctissimi oris sui ipsi contulit.
Dum vero in Litania legeretur : Omnes sancti Cherubim et Seraphim, orate pfo ea, vidit ' quod ipsabeata Cherubim Seraphim et t et Seraphim cum summa reverentia maximoque tripudio anima velut abinvicem secedentes, locum interse congruentissimum suscipiunt. ' ipsi Dei Electe prebuerunt, potissimum censentes ut quae in terris non solum angelicam duxerat vitam, per virgineam i conversationis sanctimoniam; verum etiam super angelos cum Cherubim, fluenta spiritualis intelligentix, deipso fonte H omnis sapientice hauserat copiose; verum etiam cum ignitis : Seraphim, ipsum qui ignis consumens est (Deuter. tv. 24), : charitatis brachiis complexata fuerat, inter se sublimiter col- i locari, qui super omnes meruerunt divinae majestati appro- i pinquari. Cum autem singuli Sanctorum in Litania : nominarentur, quilibet cum ingenti gaudio maximaque i reverentia exurgens, flexis genibus merita sua in modum pretiosorum xeniorum in sinum Domini offerebat; qui ea : ad augmentum et cumulum gaudii et gloriae suae dilecte + donavit. i :
Peracta unctione, Dominus eam inter amplexus suos i amantissime suscipiens, sic per biduum sustentabat, ut vul- 5 nus dilectissimi Cordis sui ad os intirme pateret; a quo omnem flatum quem spirabat trahere et iterum in Cor mit-
Chapter 239 of 257