Skip to the text

Caput 11: De evolatione ejus, et intra cor divinum ejus susceptione

NsranTe autem hora illa desiderantissima, cum jam omnj humanitate exuta,, et secundum optimum beneplacitum Dilecti sui perfecte composita, sponsa illa delicata de carcere carnis egressura foret ad thalamum Sponsi imperialis, exurgente Conventu a mensa, et primaMatre monasterii cum quibusdam circumstante, ecce facies infirmzsubito in quamdam suavissimam commutata blanditatem, certissimam interne suavitatis efficientiam praetendebat; velut advenientes praedilectas sibi in Christo consorores, quas non poterat verbis, motu tamen oris et amicabilitate vultus suscipiens ad gratulandum sibi super ineffabilibus a Domino impensis sibi beneficiis invitaret. Tunc deliciis affluens Dominus majestatis, solus satians satietas animae se amantis, sponsam suam lumine divinitatis circumnfulgens, totam et perillustrans, ipse Cantor cantorum omnium, suavissima voce omnemque humanam capacitatem supergredienti melodia, Philomenz sua, quae toties ei dulciter cantando, multo magis devota intentione quam sonoritate vocis, Cor ejus divinum allexerar in terris, vicem rependens intonabat: « Venite vos, benedicti Patris mei, percipite regnum, etc. commonefaciens eam doni illius praedignissimi, quo per octo annos in eisdem verbis Cor suum divinum donaverat sibi in pignus amoris et securitatis. Hinc blandissime ipsam salutando ait: « Et ubi est xenium meum ‘? » Ad quod illa ambabus manibus cor suum aperiens, contra Cor dilecti similiter contra se patefacti, et Dominus Cor suum sanctissimum(cordi illiusapplicans, totam eam suae divinitatis virtute absorptam, gloriae suae sociavit. Ubi memor memorum suorum, saltem continua stillicidia de superabundantia deliciarum suarum precibus suis sanctis nobis obtineat apud eum, cum quo unus spiritus effecta, exuhabit in aeternum. Amen.

Chapter 246 of 257