Caput 22
: ner Missam vero, cum gloriosa Virgo Maria eidem appa- I reret, requisivit ab ea si haec felix anima in aliquo ei similis esset. Cui benigna Virgo Maria respondit : « Etiam; in cunctis virtutibus mihi multum similari videtur, specialiter tamen in septem. Scilicet in humilitate preecipua: pro nihilo enimse habuit ct nulli se praetulit; et proeo Dominus eam inter summos transtulit Sanctos. Secundo in puritate et munditia cordis, et vitae innocentia, pro quibus nunc his qui Deo proximi sunt et maxime in ejus cognitione vigent sociatur, Tertio in fideli amore, pro quo omne bonum, quod anima capere potest, potiori modo eam influit, scilicet gaudium, letitia, honoret beatitudo, Quarto, in desiderio laudis Dei, quoin omni quod potuit Deiaudem in terris quaesivit et promovit. Et propterea inter eos translata est, qui Deum in maximo laudant delectamento, omnemque laudem seu gratiarum actionem pro ea factam, acsi ipsioblata sit, Dominus computabit. Insuper omnia desideria sua qui non impleta sunt vultadimplere, Quinto in misericordia et compassione, pro quibushunc accepit honorem, quod omnes eam invocantes in suis necessitatibus potest adjuvare, Sexto in benignitate et gratitudine; idcircoeam modo Deus influit, velut fontem, in cujus redundantia omnes Sancti singulari jucunditate perfusi pro ea Dominum benedicunt. Septimo, in familiari unione, pro qua adhuc Deo familiarius consociatur; insuper et hoc speciali meruit praerogativa, utomnes qui Deum adoraverint per amorem mutuum, quo Deus eam et ipsa Deum dilexit, dignanter velit exaudire. » Et adjecit : « Ex illadie qua Deus matrem vestram quam utanimam vestram dilexistis subtraxit, in ea fide et amore quo me sibi in matrem elegit, vos mihi commendavit : unde‘omne studium meum est, quomodo vos, ut decet, Filii mei sponsas adornem. Nunc autem pro eo quod hanc consolatricem vestram vobis abstulit, seipsum vobis in consolatorem cum omni quod ipse est redonavit. »
QUI SIT BENEDICTUS PER INFINITA Sa:CULA
Saeculorum. AMEN.
i
ee
: BLB Karlsruhe MN
UHI
43 03393 7 031 03393 7 031
BLB Karleruhe
Chapter 257 of 257