Skip to the text

Caput 19: Quod dominus noster jesus christus suos diligit

cet; sicut fidelis mater, quae puerum, dum a se discedit et cadit, verberibus corripit, ut per hoc discat quod a se ulterius non recedat. Et sicut mater in hoc delectatur, ut puer amicabilibus sibi blandiatur verbis, ita et multo amplius amabilis Sponsus vester a vobis audire desiderat verba, in tantum ut divini Cordis sui medullam penetrent. Eia date illi cor vestrum totum, quia ipse vobis Pater, ipse Dominus, ipse sponsus, ipse amicus, et ipse vobis omnia in omnibus erit. » Quod illa divinitus sic intellexit: quia Pater est, debemus ei omne bonum credere; quia Dominus noster est, omnem spem nostram in ipsum ponere : quia sponsus, toto corde et anima ipsum diligere; quia amicus, debemus omnem tribulationem et necessitatem nostram ipsi cum fiducia exponere, et per ipsum solum consolari. a Sil male ene ed pore terse Rose peed aie

Chapter 254 of 257