Caput 20
modum stellz splendid; et amictum ex auro rubeo et purissimo, et desubtus ex argento perspicuohabebat; et in capite suo coronam nimis decoram. Tunc illa quae hac videbat ait ili: « Unde Vobis tantarum virtutum tam copiosa varietas. » Cui anima: «Non meis meritishanc tam magnificam promerui gratiam, sed ex Dei mei pietate et virtutibus dilecte mihi Congregationis utor. Hanc autem tunicam omnibus virtutibus redimitam, in ascensu magnifice regine, videlicet Domne Gertrudis Abbatisse accepi. Ipsam denique velut regina prepotens, innumeris virtutibus, divitiis, coeleste
3 ts Ft pease. y aoe. palatium in insigni gloria intravit; ut de illa dici possit illud Regum: Et ingressa regina in Hierusalem, etc. » (ILI. Res. x. 2.)
« In multo enim tempore, nulla talis et tanta anima, cum tam magnificis virtutibus, et tam variis ornatibus atria coelorum est ingressa. Hoc rubeum et viride vestimentum similiter ex meritis jam dici Abbatisse habeo; quod ex virtutibus suorum subditorum est perfectum. Rubeus color martyrii designat gloriam; quam Religiosi ex vera obtinent obedientia. Quia qui voluntatem propriam libens Deo obtulerit, digniorem et cariorem hostiam quam corporis caput immolat. Per leones, fortia obedientiz opera; per circulos, vincula obedientiae; per rosas, patientia quam Religiosi in omnibus operibus habere debent, estexpressa. In viridicolore, omnium virtutum viror exprimitur; et hinc mirabilis desuper ornatus, cujuslibet virtutis meritum distincte reprasentat; et hunc decorem ex meritis singularum personarum possideo. quae in meo claustro Deo deserviunt. Monile hoc, preclarum desiderium pridictee Abbatisse designat, quod ideo stellx prafert similitudinem; quia sicut stella semper in motu est, ita ejus desiderium fuit continuum; et sicut stella purissima est, sic intentio sui desiderii; semper enim et super omnia Dei laudem desiderabat, et proximorum salutem. In auro et in gemmis, qua hoc monile adornant, studium et labor sui cordis, quae habuit ex desiderio, innuuntur. Hoc vero amictum aureum, quod amorem et cognitionem prefigurat, et hanc amoris coronam nuper, cum illa mirabilis aquila coeli petiit secreta, Domino ex meritis ipsius accepi. » Tunc illa dixit : « Eia, edicite, quid tunc gaudii habuerunt Sancti. » Anima re. spondit: « Cum ultimo in infirmitate communicasset, Deo in tantum est unita, ut eam intra Deum in coelo videremus, novusque radius a divinitate progrediens omnes illustrayit Sanctos, in quo vidimus et agnovimus omne meritum et dignitatem, quam anima illa felicissima erat perceptura; ct exinde in magno et festivo gaudio fuimus nos praeparantes, Tn exitu vero ¢jus, Dominus suo divino afflatu animam ejus tanta suavitate et blanditate sibi intraxit, ut impossibile sit effari. Sancti etiam omnes a maximo usque ad minimum ibi affuimus. Etdum eam Dominus secum assumeret, omnes Sancti insimul dulcissime jubilando cantabant: Prudens et vigilans virgo, qualis es cum sponso illo, qui te elegit ! Ad illud autem, quam pulchra es, quam mirabilis, quanta luce spectabilis! anima illa deliciis affluens, yelut sponsa de thalamo, aCorde divino processit, stans coram throno amicta divinitate, et tota plena Deo. Cum vero Sancti cantarent : Thalamo gaudes regio, conjuncta Dei Filio, Dominus iterum in amplexus suos amantissime eam suscipiens, dulcissime in ejus laudem decantabat: Ista est speciosa inter Filias Jerusalem, sicut yidistis eam, plenam charitate et dilectione, Dei videlicet et Proximi; in cubilibus, hoc est in contemplatione jet in hortis aromatum, hoc est, in fructuosa doctrina, qua in cordibus proximi laboravit. » Omnes autem Sancti merita sua Déo ad honorem Sponsat sua offerebant, inter quos dum ego accederem, Doitiinug me cognitionis insigne praefert, meritis suae dilectricis mihi dedit, et amoris coronam capiti meo imposuit; et ex tum majorem cognitionem et amorem semper venerandie Trinitatis habui, et in aeternum sum habiturus. » Hinc jsta ait: « Quid splendor hic design’t, qui Vos circumdat? » Respondit anima : « In hoc lumine agnosco benignitatem et misericordiam Dei mei erga me} et degusto ejus ineffabilem amorem et dulcedinem, qua me dilexit ab aeterno. » Interrogante etiam ista, quid sibi proficeret quod ejus anniversarius festivis cantibus a Congregatione ageretur in terris, ille respondit : « Dominus meus omnia quae mihi fiunt, in purgatorium animabus mittit, ex quo plurima liberantur; et has animas proprias mihi donat, sicut Imperator qui principibus suis milites tribuit: et’hoc mihi perpetuus honor erit in coelestibus. »
Chapter 255 of 257