Skip to the text

Caput 6: Quod beata virgo maria curam congregationis ab ea sibi commissam manualiter suscepit

um vero legeretur Antiphona Salve Regina, in illo ( 5 verbo Eia advocata nostra, Electa Dei infirma Virginem Matrem blande alloquens, commendabat ipsi Sorores suas, quas in proximo erat relictura: orans ut eas sui causa in ampliorem susciperet affectum.

Et sicut ipsa, quoad vixit, quantum poterat, se omnibus preebuerat benevolam et paratam advocatam, ita nunc post obitum suum, ipsa Mater misericordiae dignaretur secum apud suum Filium perpetua esse interventrix, et advocata Congregationis. Ad quod intemerata Virgo se paratissimam mira blanditate preetendit, extensisque delicatissimis manibus suis ad manus infirme, curam Congregationis sibi commissam quasi de manu ipsius percepit.

Chapter 241 of 257