Caput 14
in toto mundo qui libenter vellent celebrare, si scirent omnia beneficia sibi gratuito a Deo impensa. Hinc ad Offertorium interrogata quid ex hoc consecuta esset, ut ad Offertorium pro animabus offerret merita Jesu Christi et Sanctorum, illa inclinans se, dimittere videbatur canistra Pixidibus plena, porrigens ea animabus in diversis Poenarum locis constitutis. De quibus quaelibet pixidem cum magna hilaritate accipiens, mox ut ipsam aperuit, a Panis omnibus est erepta, et in amcenissime requiei mansione collocata. Per canistra quae animabus porrexit signabantur suc virtutes; per pixides vero exercitationes virtutum quibus se per opera exercitavit : ut est humilitas, benignitas, compassio, et similia, Unde cum singula canistra ad singula peenarum loca dirigeret, animae ibidem commoraftes, quae aliquid unquam illius virtutis habuerunt in terris, meritis ipsius, de poenis ad gaudia sunt translate, Sicque ad cumulum gaudii et gloriae suae dilectz, Dominus innumerabilem multitudinem animarum transvexit ad limina coeli. Et quas exigente justitia nondum decebat coelestibus sociare, ob amorem tamen dilectricis suae dignatus est amoenis sociare locis beatz requiei. ove os ts DBR ntl
Chapter 249 of 257