Skip to the text

Caput 9

quia in omnibus cordibus, quae pie credunt divinae operationi mew, quam in te spiritualiter et non corporaliter operor, fidei virtus nutritur et stabilitur. » Dehinc Pater de omnipotentia sua donavit illi, ut omnibus ex humana fragilitate paventibus, et nondum de sua bonitate plene confidentibus, tutelam prestaret_securitatis. Spiritus quoque Paraclitus, qui ignis consumens dicitur, contulit ili ut ex fervore sux divinae charitatis calorent minus fervidis ministraret, Deinde Filius Dei concessit illi, in unione suae sanctissime passionis et mortis, ut omnibus in peccato languidis conferret medelam. Tunc multitudo sanctorum Angelorum ipsam coram Deo honorifice elevantes, clara voce insimul resonabant: « Tu Dei saturitas, oliva fructifera, cujus lucet puritas, et resplendent opera. » In illo verbo, cujus lucet puritas, specialiter in ea collaudantes suavissimam quietem, qua Dominus in ipsius anima dignanter requievit. In illo verbo : et resplendent opera, omnium operum ejus laudabilissimam et purissimam intentionem. Post hac, omnes Sancti cantabant : « Deus palam omnibus revelavit justitiam etc. Seen Bocrrenk tt Lib uarigsea neces Give Bcc Cohetaa 2

Chapter 244 of 257