Skip to the text

Caput primum. De contemplatione ejusque commendatione.

Mysticam Moysi arcam libet, si liceat ex inspirationis illius munere qui habet clavem scientiae lucubratiunculae nostrae expositione, vel ad aliquid reserare, et si quid adhuc in hoc arcanorum divinorum secretario, scientiarumque reconditorio repositum latet, quod a nostra exiguitate ad aliquorum utilitatem erui possit, non nos pigebit in publicum exponere et in commune proponere. Multa quidem de hac materia utiliter jam dicta sunt. Restant adhuc multa quae de eadem adhuc utiliter dici possunt. Quid juxta allegoricum sensum haec arca mystice designet, vel quomodo Christum significet, a doctoribus fuit jam ante nos dictum et a perspicacioribus pertractatum. Nec idcirco tamen temeritatis incuriam incurrere nos suspicamur, si aliud in eamdem adhuc materiam moraliter loquamur. Verumtamen ut hujus nobis materiae studiosa pertractatio amplius dulcescat, nostrumque desiderium in ejus admirationem vehementius trahat, cogitemus quid ille prophetarum eximius de ea sentiat, qui eam arcam sanctificationis vocat: Surge, inquit, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuae (Psal. CXXXI). Arca sanctificationis, putamus an habeat nomen ex re, haec quae dicitur arca sanctificationis? Diligenter attendendum, et profunde retinendum quod haec quaecunque sit dicitur arca sanctificationis vobis quibus doctor noster praecipit dicens: Sancti estote sicut et ego sanctus sum (Levit. XI). Vos igitur qui sanctificamini hodie, et eras, in diem tertium, nolite negligenter attendere quid sibi velit quod dicitur arca sanctificationis Sed si Moysi jure creditur, scimus quod quicunque tetigerit eam sanctificabitur (Exod. XIX). Si omnino sic est, meriti omnis populus quaerit eam tangere si virtus sanctificationis exit ab ea. O si quis inveniatur in vobis vir unus sicut ille de Ramathaim qui indutus vestimentis gloriae, sicut decet summum pontificem, dignus sit introire in Sancta sanctorum, ut possit non solum videre, sed etiam tangere hanc quae dicitur arca sanctificationis et emundetur ab immunditiis suis. Sed quid de illo dicam si cui forte data est clavis scientiae ab eo qui aperit, et nemo claudit, ut possit videre quid intus habeat haec arca sanctificationis? Puto enim pretiosum aliquid in hac arca repositum. Multum vellem scire quae sit haec arca quae possit sanctificare accedentes, ut merito dicatur arca sanctificationis. De sapientia autem non dubito quin ipsa sit quae vincit malitiam (Sap. VII). Scio nihilominus quia quicunque sanati sunt ab initio per sapientiam sanati sunt (Sap. IX). Sed et hoc satis constat neminem posse placere Deo nisi fuerit sapientia cum eo. Quis dubitet ad sanctificationem pertinere hominem mundari ab omni immunditia sua, mentem cujuslibet purgari ab omni malitia et nequitia? Haec enim sunt quae coinquinant hominem. Purgatur autem per sapientiam quando fortior superveniens vincit malitiam utpote attingens a fine usque ad finem fortiter, et disponens omnia suaviter (Sap. VIII). Et hoc ipsum sic purgari est, ut arbitror, sanctificari. Praecepturus Dominus Moysi de constructione tabernaculi, primo omnium instruxit cum de arca fabricanda, ut ex eo ipso innueret propter illam caetera omnia esse facienda. Praecipuum et principale sanctuarium arcam fuisse puto quod nemo dubitat ex omnibus illis quae tabernaculum foederis continebat. Quaerenti igitur quam gratiam significare possit illud sacrarium, quod caeteris omnibus dignius fuit, facile occurrit, nisi forte quis dubitet quod Maria optimam partem elegerit. Sed quae est ista pars optima quam Maria elegit (Luc. X), nisi vacare, et videre quam suavis est Dominus? (Psal. XXXIII.) Nam Martha, ut Scriptura loquitur, sollicitudinem gerente, Maria sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius. Summam itaque Dei sapientiam in carne latitantem quam oculis carnis videre non poterat audiendo intelligebat, et intelligendo videbat, et in hunc modum sedendo, et audiendo summae veritatis contemplationi vacabat. Haec est pars quae electis et perfectis nunquam aufertur. Hoc sane negotium quod nullo fine terminatur. Nam veritatis contemplatio in hac vita inchoatur, sed in futura jugi perpetuitate celebratur. Per veritatis sane contemplationem homo et eruditur ad justitiam et consummatur ad gloriam. Vides ergo quam recte gratia contemplationis in eo sacrario intelligitur, quod caeteris omnibus in Dei tabernaculo quadam sui dignitate praefertur. O quam singularis gratia! o singulariter praeferenda per quam in praesenti sanctificamur, et in futuro beatificamur! Si igitur per arcam sanctificationis recte intelligitur gratia contemplationis, merito haec gratia expetitur per quem qui accipit, non solum emundatur, sed etiam sanctificatur. Absque dubio nihil sic cor ab omni mundano amore emundat, nihil sic animum ad coelestium amorem inflammat. Ipsa utique est quae emundat, ipsa quae sanctificat, ut per assiduam veritatis contemplationem fiat mundus per contemptum mundi, et sanctus per dilectionem Dei.

Chapter 1 of 106