Skip to the text

Caput III. De contemplationis proprietate, vel in quo differat a meditatione, vel cogitatione.

Ut autem ea quae de contemplatione dicenda sunt possimus commodius capere, rectiusque dijudicare, debemus prius quid ipsa sit determinando, vel diffiniendo quaerere, et quomodo differat a cogitatione vel meditatione. Sciendum itaque quod unam eamdemque materiam aliter per cogitationem intuemur, aliter per meditationem rimamur, atque aliter per contemplationem miramur. Multum a se invicem haec tria in modo differunt, quamvis quandoque in materia conveniant. De una siquidem eademque materia, aliter cogitatio, aliter meditatio, longeque aliter agit contemplatio. Cogitatio per devia quaeque lento pede, sine respectu perventionis, passim huc illucque vagatur. Meditatio per ardua saepe et aspera ad directionis finem cum magna animi industria nititur. Contemplatio libero volatu quocunque eam fert impetus mira agilitate circumfertur. Cogitatio serpit, meditatio incedit et ut multum currit. Contemplatio autem omnia circumvolat, et cum voluerit se in summis librat. Cogitatio est sine labore et fructu. In meditatione est labor cum fructu. Contemplatio permanet sine labore cum fructu. In cogitatione evagatio, in meditatione investigatio, in contemplatione admiratio. Ex imaginatione cogitatio, ex ratione meditatio, ex intelligentia contemplatio. Ecce tria ista, imaginatio, ratio, intelligentia. Intelligentia obtinet supremum locum, imaginatio infimum, ratio medium. Omnia quae subjacent sensui inferiori, necesse est ea etiam subjacere sensui superiori. Unde constat quia cuncta quae comprehenduntur ab imaginatione, ea etiam aliaque multa quae supra jam sunt comprehendi a ratione. Similiter ea quae imaginatio vel ratio comprehendunt, sub intelligentia cadunt, et ea etiam quae illae comprehendere non possunt. Vide ergo contemplationis radius, quam late se expandat, qui omnia lustrat. Et licet saepe circa eamdem rem, alius per cogitationem, alius per meditationem, alius per contemplationem occupetur, quamvis non dispari via, dispari tamen motu feruntur. Cogitatio semper vago motu de uno ad aliud transit, meditatio circa unum aliquid perseveranter intendit, contemplatio sub uno visionis radio ad innumera se diffundit. Per intelligentiam siquidem sinus mentis in immensum expanditur, et contemplantis animi acies acuitur, ut capax sit ad multa comprehendenda, et perspicax ad subtilia penetranda. Nunquam enim contemplatio potest esse sine quadam vivacitate intelligentiae. Sicut enim ex intelligentia est quod oculus mentis in corporeis figitur, sic ex ejusdem vi esse constat quod sub uno intuitu in rebus corporeis ad tam infinita comprehendenda dilatatur. Denique quoties contemplantis animus dilatatur ad ima; quoties elevatur ad summa, quoties acuitur ad inscrutabilia, quoties agilitate miranda pene absque mora rapitur per innumera, ex quadam intelligentiae vi hoc esse non dubita. Haec propter illos dicta sunt, qui ista inferiora sub intelligentiae aspectum cadere, vel ad contemplationem usquequaque pertinere, indignum ducunt. Specialiter tamen et proprie contemplatio dicitur, quae de sublimibus habetur, ubi animus pura intelligentia utitur. Semper autem contemplatio est in rebus, vel per sui naturam manifestis, vel per studium familiariter notis, vel ex divina revelatione perspicuis.

Chapter 3 of 106