Skip to the text

Caput VI. Quot sint vel quae contemplationis genera.

Sex autem sunt contemplationum genera a se et inter se omnino divisa. Primum itaque est in imaginatione et secundum solam imaginationem. Secundum est in imaginatione secundum rationem. Tertium est in ratione secundum imaginationem. Quartum est in ratione et secundum rationem. Quintum est supra, sed non praeter rationem. Sextum supra rationem, et videtur esse praeter rationem. Duo itaque sunt in imaginatione, duo in ratione, duo in intelligentia. In imaginatione contemplatio nostra tunc procul dubio versatur, quando rerum istarum visibilium forma, et imago in considerationem adducitur, cum obstupescentes attendimus, et attendentes obstupescimus, corporalia ista quae sensu corporeo haurimus quam sint multa, quam magna, quam diversa, quam pulchra vel jucunda, et in his omnibus creatricis illius superessentiae potentiam, sapientiam, munificentiam mirando veneramur, et venerando miramur. Tunc autem contemplatio nostra in imaginatione versatur, et secundum solam imaginationem formatur, quando nihil argumentando quaerimus vel ratiocinando investigamus, sed libera mens nostra huc illucque discurrit, quo eam in hoc spectaculorum genere admiratio rapit.

Secundum autem contemplationis genus est quod in imaginatione quidem consistit, secundum rationem tamen formatur atque procedit, quod fit quando ad ea quae in imaginatione versamus, et quae ad primum contemplationis genus pertinere jam diximus, rationem quaerimus et invenimus, imo inventam et notam in considerationem cum admiratione adducimus. In illo itaque res ipsas, in isto earum utique rationem, ordinem, dispositionem et uniuscujusque rei causam, modum et utilitatem rimamur, speculamur, miramur. Haec itaque contemplatio in imaginatione, sed secundum rationem consistit, quia circa ea quae in imaginatione versantur ratiocinando procedit. Et quamvis juxta aliquid in ratione etiam haec contemplatio consistere videatur in qua visibilium ratio quaeritur, recte tamen in imaginatione consistere dicitur, quia quidquid in ea ratiocinando quaerimus, vel invenimus ad illa procul dubio accommodamus quae in imaginatione versamus dum circa ea et propter ea ratiocinationi insistimus.

Tertium contemplationis genus esse diximus quod in ratione secundum imaginationem formatur. Hoc autem contemplationis genere veraciter tunc utimur, quando per rerum visibilium similitudinem in rerum invisibilium speculationem sublevamur. Haec vero speculatio in ratione consistit, quia his solis quae imaginationem excedunt per intentionem et investigationem insistit quia solis invisibilibus intendit his solis maxime quae per rationem comprehendit. Sed secundum imaginationem idcirco formari dicitur quia ex rerum visibilium imagine in hac speculatione similitudo trahitur, unde in rerum invisibilium investigatione animus adjuvetur. Et recte quidem haec contemplatio in ratione quidem, sed secundum imaginationem esse dicitur, quamvis ratiocinando promovetur, quia omnis ejus ratiocinatio et argumentatio ab imaginatione fundamentum sumit, et firmamentum capit, et ab imaginabilium proprietate investigationis et assertionis suae rationem trahit.

Quartum genus contemplationis est quod in ratione et secundum rationem formatur: quod utique fit quando, semoto omni imaginationis officio, solis illis animus intendit quae imaginatio non novit, sed quae mens ex ratiocinatione colligit, vel per rationem comprehendit. Ejusmodi speculationi insistimus quando invisibilia nostra quae per experientiam novimus, et ex intelligentia capimus in considerationem adducimus; et ex eorum consideratione in coelestium animorum, et supremum bonorum intellectuum contemplationem assurgimus. Haec autem contemplatio in ratione consistit, quia sensibilibus semotis, solis intelligibilibus intendit. Et haec quidem contemplatio ab illis utique invisibilibus nostris videtur et initium sumere, et fundamentum capere, quae humanum animum constat per experientiam nosse vel per communem intelligentiam comprehendere. Sed pro hac tantum parte haec contemplatio etiam in ratione recte consistere dicitur, quia haec ipsa invisibilia nostra a ratione comprehenduntur, et in eo ipso ratiocinationis modum minime supergrediuntur. Quae idcirco secundum solam rationem procedit, quia ex invisibilibus per experientiam notis alia et alia ratiocinando colligit quae per experientiam non novit. In hac primum contemplatione humanus animus pura intelligentia utitur, et semoto omni imaginationis officio, ipsa intelligentia nostra in hoc primum negotio seipsam per semetipsum intelligere videtur. Nam licet illis prioribus contemplationum generibus videatur non deesse, nusquam tamen inest pene nisi meditante ratione, seu etiam imaginatione. Illic quasi instrumento utitur, et velut per speculum intuetur. Hic per semetipsam operatur, et quasi per speciem contemplatur. Hic igitur se quasi ad imum inclinat, cum omnino non habeat quo per semetipsam inferius descendat.

Quintum contemplationis genus esse diximus quod est supra rationem non tamen praeter rationem. In hanc autem contemplationis speculam mentis sublevatione ascendimus, quando ea ex divina revelatione cognoscimus, quae nulla humana ratione plene comprehendere, quae nulla nostra ratiocinatione integre investigare sufficimus. Talia sunt illa quae de Divinitatis natura et illa simplici essentia credimus et Scripturarum divinarum auctoritate probamus. Contemplatio ergo nostra tunc veraciter supra rationem ascendit, quando id animus per mentis sublevationem cernit quod humanae capacitatis metas transcendit. Sed supra rationem, nec tamen praeter rationem censenda est, quando ei quod per intelligentiae aciem cernitur humana ratio contraire non potest, quin potius facile acquiescit et sua attestatione alludit.

Sextum contemplationis genus dictum est, quod in his versatur quae sunt supra rationem, et videntur esse praeter, seu etiam contra rationem. In hac utique suprema omniumque dignissima contemplationum specula tunc animus veraciter exsultat atque tripudiat, quando illa ex divini luminis irradiatione cognoscit atque considerat quibus omnis humana ratio reclamat. Talia sunt pene omnia quae de personarum Trinitate credere jubemur. De quibus cum humana ratio consulitur, nihil aliud quam contraire videtur.

Chapter 6 of 106