Caput IV. Definitio singulorum, contemplationis, meditationis, cogitationis.
Videtur itaque sic definiri posse. Contemplatio est libera mentis perspicacia in sapientiae spectacula cum admiratione suspensa, vel certe sicut praecipuo illi nostri temporis theologo placuit, qui eam in haec verba definivit. Contemplatio est perspicax et liber animi contuitus in res perspiciendas usquequaque diffusus; meditatio vero est studiosa mentis intentio circa aliquid investigandum diligenter insistens, vel sic: Meditatio est providus animi obtutus in veritatis inquisitione vehementer occupatus; cogitatio autem est improvidus animi respectus ad evagationem pronus. Videtur itaque tribus esse commune et quasi substantiale quemdam animi aspectum esse. Ubi enim nil mente conspicitur, nullum horum recte dicitur vel esse affirmatur. Commune est autem tam contemplationi quam meditationi circa utilia occupari, et in sapientiae vel scientiae studiis maxime imo assidue versari. Sed in hoc sane solet maxime a cogitatione differre qui se singulis pene momentis consuevit ad inepta et frivola relaxare, et sine ullo discretionis freno ad omnia se ingerere, vel praecipitem dare. Commune vero est contemplationi et cogitationi libero quodam motu et secundum spontaneum nutum huc illucque circumferri, et nullo difficultatis obstaculo a discursionis suae impetu praepediri. Differunt autem in eo ipso maxime a meditatione cujus studium est semper quovis industriae labore, qualibet animi difficultate ardua quaeque apprehendere, obstrusa irrumpere, occulta penetrare. Fit tamen saepe ut in cogitationum nostrarum evagatione tale aliquid animus incurrat quod scire vehementer ambiat, fortiterque insistat. Sed dum mens desiderio suo satisfaciens ejusmodi inquisitioni studium impendit, jam cogitationis modum cogitando excedit, et cogitatio in meditationem transit. Solet sane simile aliquid circa meditationem accidere. Nam veritatem quidem diu quaesitam tandemque inventam mens solet cum aviditate suscipere, mirari cum exsultatione, ejusque admirationi diutius inhaerere. Et hoc est jam meditationem meditando excedere, et meditationem in contemplationem transire. Proprium itaque est contemplationi jucunditatis suae spectaculo cum admiratione inhaerere. Et in hoc utique differre videtur tam a meditatione quam a cogitatione. Nam cogitatio, uti jam dictum est, vago incessu semper huc illucque divertit, meditatio vero destinata promotione semper in ulteriora tendit.
Chapter 4 of 106