Caput XI. Quomodo prima quatuor contemplationum genera mystice describantur.
De his itaque sex contemplationum generibus Moyses, ut mihi videtur, sub mystica descriptione agit ubi materialem illam sed mysticam quidem arcam, ex Dominica praeceptione fieri instituit. Primum itaque designatur in arcae fabricatione, secundum in ejus deauratione, tertium in corona arcae, quartum intelligimus per propitiatorium. Per duo cherubin quintum et sextum. Si autem ad figuram et materialem facturam respicimus ex illis utique sex manufactis operibus solum primum fabricatur ex ligno, caetera omnia constant ex auro. Sic sane omnia illa unde primum contemplationis genus constat, per sensum corporeum haurimus, et per imaginationem repraesentamus, cum volumus. Nam alia omnia unde caetera ordiuntur ratiocinando colligimus, vel simplici intelligentia comprehendimus. Cogita ergo quid sit inter lignum et aurum, et invenies fortassis quam convenienter ista designentur in ligno, illa vero figurentur in auro. In ligno quidem quae subjacent imaginationi; in auro autem quae soli subjacent intellectui. Aurum in se magna claritate refulget, lignum in se nil claritatis habet nisi quod ignem accendit, et ministram luminis flammam nutrit. Sic sane imaginatio nullum in se prudentiae lumen, nil praeclarum habet, nisi quod rationem ad discretionem excitare, et ad scientiae investigationem dirigere solet. Recte autem secundum illud contemplationis genus in quo rerum visibilium ratio quaeritur, in lignorum deauratione figuratur. Quid enim aliud est rerum visibilium et imaginabilium assignata ratio, quam quaedam, ut sic dicam, lignorum deauratio? Recte nihilominus corona arcae tertium contemplationis genus potest mystica designatione repraesentare in quo solemus per visibilia ad invisibilia ascendere, et ad eorum cognitionem imaginationis manuductione assurgere. Nam corona quidem in summitate arcae lignis affigebatur, lignorum tamen suprema alia protensione supergrediebatur. Sic illud contemplationis genus quod in ratione secundum imaginationem versatur imaginationi quidem innititur, dum ex rerum imaginabilium similitudine rationem trahit et quasi scalam erigit per quam ad invisibilium speculationem ascendere possit. Propitiatorium autem ab omni parte, et usquequaque ligno superponitur, et idcirco convenienter satis in eo illud contemplationis genus figuratur quod omnem imaginationem excedens in ratione secundum rationem versatur. Et sicut propitiatorium (utpote arcae operculum) nusquam sub ligno descendit, nec ligno affigi sinit, sic haec contemplatio omnem imaginationem supergrediens et nulli se permisceri consentiens, sola invisibilia respicit, solis invisibilibus intendit.
Chapter 11 of 106