Caput II. Quod sit utilis, vel grata haec gratia proficientibus in ea.
Sed eadem ipsa, quae per David dicitur arca sanctificationis, per Moysen vocatur arca foederis. Sed cur arca, cur arca foederis, nec cujuscunque sed Domini? Scimus autem quia pretiosa quaeque aurum, argentum et lapides pretiosi soleant in arca reponi. Si igitur sapientiae et scientiae thesauros cogitemus, quod sit illud ejusmodi thesaurorum reconditorium citius inveniemus. Quae erit arca in id negotii idonea nisi humana intelligentia? Haec autem arca divino magisterio fabricatur et deauratur, quando humana intelligentia divina inspiratione et revelatione ad contemplationis gratiam promovetur. Sed quando ad hanc gratiam in hac vita proficimus, quid aliud quam arrhas quasdam futurae illius plenitudinis accipimus, ubi sempiternae contemplationi perpetuo inhaerebimus? Hanc itaque gratiam accipimus quasi arrham divinae promissionis, quasi pignus divinae dilectionis, velut quoddam vinculum foederis et monumentum mutuae charitatis. Videsne quam recte arca foederis Domini dicit, in qua et per quam talis gratia figuratur? Quod libenter debet se ad omnem laborem accingere, qui se cupit, vel credit tale, et tantae dilectionis pignus accipere. Non dubito quod quicunque est inter vos servus Hebraeus quin libenter pro hujusmodi gratia serviat sex annis, ut in septimo exeat liber gratis, ut deinceps libere possit vacare contemplationi veritatis. Si quis vero invenitur in vobis qui Jacob sit, vel qui tali nomine digne censeri possit, eo quod sit vir fortis et potens in praelio, strenuus luctator, vitiorumque supplantator, ut alia superet fortitudine, alia supplantet discretione, qui hujusmodi est profecto libenter serviet annis septem, et septem pro tali gratia, in tantum ut videantur ei dies pauci prae amoris magnitudine, dummodo possit ad amplexus Rachel, vel sero pervenire. Qui enim vult ad ejus amplexus pertingere, necesse est eum pro ea annis septem, et septem servire, ut discat requiescere, non solum ab operibus malis, sed etiam a cogitationibus supervacuis. Multi siquidem et si sciant vacare corpore, minime tamen praevalent vacare corde, nescientes facere Sabbatum ex Sabbato, et idcirco non valentes implere quod legitur in Psalmo: Vacate et videte, quoniam ego sum Deus (Psal. XLV). Vacantes siquidem corpore, sed vagantes ubique corde, nequaquam videre merentur quam dulcis est Dominus, quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde (Psal. LXXII). Et hinc est quod hostes derident Sabbata eorum (Thren. I). Sed verus Jacob laborare non cessat, donec ad desiderii finem perveniat, serviens apud verum Laban, vere decandidatum, quia glorificatum, quem Pater glorificavit apud semetipsum claritate quam habuit ante mundi constitutionem (Joan. XII), quem oportuit pati et ita intrare in gloriam suam (Luc. XXIV), ut servili formae superduceret candorem gloriae, et esset vere decandidatus, super nivem dealbatus (Psal. L), gloria et honore coronatus, fieretque formosus non solum prae filiis hominum, verum etiam prae spiritibus angelorum, et talis in quem desiderent angeli prospicere (I Petr. I). Videsne quanta sit haec gratia, pro qua tam longanimiter, tam libenter laboratur, quae cum tanto labore acquiritur, cum tanta jucunditate possidetur? De hac sane gratia Moyses pluribus Scripturarum suarum locis sub figurata locutione agit; sed hic eam plenius mystica descriptione distinguit, ubi eam per genera dividit.
Chapter 2 of 106