Skip to the text

Caput IX. Qua sibi quaeque proportione respondeant, vel quomodo invicem permiscere soleant.

Notandum sane quod sicut novissimo duo ascendunt supra rationem, sic media duo ascendunt supra imaginationem. Et sicut illud sublimius novissimorum nullam pene solet humanam rationem admittere, sic illud sublimius mediorum debet omnem a se imaginationem excludere. Et sicut illud inferius duorum novissimorum et supremorum consistit supra rationem, non tamen praeter rationem, sic illud inferius mediorum duorum ascendit supra imaginationem, cum tamen non sit praeter imaginationem. Item, sicut duo media inter puram et simplicem intelligentiam descendunt, sic duo prima et infima infra ratiocinationem descendunt. Simplicem intelligentiam dico quae est sine officio rationis, puram vero quae est sine occursione imaginationis. Sed, sicut illud sublimius duorum mediorum infra simplicem intelligentiam descendit, non tamen infra simplicem infra illam subsistit, quia illorum in quibus versatur alia simplici intelligentia comprehendit, alia ratiocinando colligit; sic illud sublimius duorum infimorum videtur infra ratiocinationem descendere, nec tamen infra illam subsistere, quia alia solet per imaginationem repraesentare, et alia ratiocinando colligere. Itemque, sicut illud inferius duorum mediorum solet infra simplicem intelligentiam descendere atque subsistere, sic illud inferius infimorum duorum solet se ad rationem habere. Nam et illud inferius infimorum duorum solet se ad rationem habere. Nam et illud solis illis intendit quae mens ex imaginatione ratiocinando colligit, et istud solis illis quae per sensum imaginationi impressit. Non autem hoc primum et infimum contemplationis genus idcirco infra rationem vel potius ratiocinationem subsistere dicitur quasi irrationabile et omnino contra rationem esse videatur cum per intentionem, seu etiam per dispositionem rationi consentaneum facile convineatur. Sed quod in eo, ut dictum est, quantum ad ejus proprietatem attinet nihil ratiocinando colligitur. Solent tamen haec quae distinximus contemplationum genera quandoque invicem permisceri, et hic quem assignavimus proprietatum modus alterutra permistione confundi. Nostrum autem fuit hoc loco ad evidentiam doctrinae singulorum propria docere, nihilominus quid commune, quid simile haberent ostendere.

Chapter 9 of 106