Skip to the text

Caput XII. Quomodo novissima duo contemplationum genera mystice designentur.

Duo autem novissima contemplationum genera exprimuntur angelica figura. Et recte quidem illa operis factura non humanam sed angelicam formam habuit quae illa contemplationum genera per similitudinem repraesentare oportuit, quorum materia omnem humanam rationem excedit.

Notandum sane quod praedicta illa quatuor quodammodo sunt in unum conjuncta. Ista autem duo novissima separatim sunt et seorsum posita. Et in illis quidem primis quatuor contemplationum generibus ex propria industria cum divino tamen adjutorio quotidie crescimus, et ex uno ad aliud proficimus. Sed in ultimis istis duobus totum pendet ex gratia et omnino longinqua sunt, et valde remota ab omni humana industria, nisi in quantum unusquisque coelitus accipit, et angelicae sibi similitudinis habitum divinitus superducit. Et forte non sine causa haec novissima operis factura angelicaque figura cherubin nomen accepit, eo fortassis quod sine hujus supremae gratiae adjectione quis ad plenitudinem scientiae pertingere non possit. Sed quia a duobus cherubin unus dictus est stare ex parte una, et alter ex altera, ita ut unus intelligatur stare a dextris, alter autem a sinistris. Animadvertere, obsecro, quam apte ex adverso sibi opponuntur, et ex adverso statuuntur in earum videlicet rerum figuram quarum hae rationi consentire, illae rationi contraire videntur. Sed forte quis quaerere pergat quod in quo specialiter intelligere oporteat. Vide ergo ne forte in illo cherubin qui a dextris stabat, illud contemplationis genus intelligi debeat quod est supra rationem, non tamen praeter rationem. In illo autem qui a sinistris illud quod est supra rationem, et videtur esse praeter rationem. Scimus autem quia sinistra saepius sub vestimentis et qua in oculto tenetur, dextera vero frequentius in apertum profertur. Unde et recte per sinistram occultiora, per dexteram intelliguntur manifestiora. Manifestiora autem sunt rationi consentanea, occultiora autem rationi adversantia. Quintum ergo contemplationis genus recte intelligimus in cherubin dextro. Sextum nihilominus juste intelligi potest in cherubin sinistro. Et fortassis ista doctioribus animis sufficere possunt ad ea quae de Moysis arca vel contemplationis gratia dici debuerunt. Sed quia otiosi sumus et otiosis loquimur, propter pigriores quidem pigrum nobis esse non debet, adhuc eadem cum utile et forte quibusdam necessario supplemento repetere, et eidem materiae liberius vacando in ipsam adhuc aliquid latius agere. Contemplantis itaque more, contemplationisque tenore de contemplatione agamus, nec tantae jucunditatis studium et tantae admirationis spectaculum in transitu videamus. Occupatis ista compendiosa brevitate succinximus, otiosis autem eadem repetendo latius explicamus, simul utrumque praecaventes, et festinos viatores contra propositum detinere, et curiosos novitatum exploratores contra votum urgere. Nunc ergo ad singula contemplatio num genera redeamus et primum de primo dicamus.

Chapter 12 of 106