Skip to the text

Caput X. Quod vix soli perfecti ad omnia sex contemplationum genera proficiunt.

Sex ista contemplationum genera oportet illum familiariter nosse, quicunque cupit scientiae culmen attingere. His sex sane contemplationum alis a terrenis suspendimur et ad coelestia levamur. Circa perfectum te esse non dubites, si usque adhuc aliquibus illarum cares. Mecum certe, et cum mei similibus bene agitur, si unum tantum, si vel unum ex his trium alarum paribus datur. Quis mihi dabit pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam? (Psal. XLV.) Scio tamen quia in duobus illis primis ejusmodi alis, non datur de terrenis ad coelestia evolare, et illa coelorum ardua petere vel penetrare. Nam, sicut superius jam dictum est, in illis sex contemplationum generibus tota priorum duorum consideratio circa terrena et corporalia occupatur, nihil in eis de invisibilibus agitur. Quamvis ergo sublimes, quamvis admodum subtiles circa ista terrena volatus, in primis illis duabus contemplationum alis habeamus, parum nobis esse debet, si ad illa sola sufficimus, in quibus mundi hujus philosophos praepollere videmus. Terrenum et nondum coeleste animal te esse convincis, quandiu duabus tantum alis contentus fueris. Habes unde corpus tuum velare, unde volare possis. Certe, si adhuc terrenum animal es, si usque in hodiernum corpus terrenum habes, et tale denique quale Apostolus describit, et mortificare praecipit, bonum profecto erit in promptu habere unde possis, cum volueris, tale corpus velare et a recordationis tuae oculis abscondere: Mortificate, inquit, membra vestra, quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam (Coloss. III). Quid est autem ejusmodi corpus, sub designatis illis contemplationem alis velare, nisi mundanorum concupiscentiam, ex mundanae mutabilitatis consideratione temperare, imo in oblivionem adducere? Perpendis, ut aestimo, quantum valeat ejusmodi obductio alarumque obumbratio. Habes item in his alis unde, cum volueris, volare possis. Bonum sane est bene volare, et quantum potes te ab amore mundi elongare. Bene utique in his alis volant, qui mundanae mutabilitatis lubricum quotidie considerant, assiduaque retractatione se ab ejus ambitione alienant. Quamvis ergo in his geminis alis usque ad coelestia evolare non possis, tutum tamen fortassis tranquillumque stationis portum in earum remigio invenire poteris. Nitere in eis quantum poteris, apprehende saltem novissima maris: Si sumpsero, inquit, pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris (Psal. CXXXVIII). Extrema maris, mundi terminus, et unicuique propriae vitae defectus. Extrema itaque maris tenere, est mundi finem mundanaeque vitae exitum cum desiderio exspectare. Extrema maris, ut arbitror, evolando jam apprehenderat qui veraciter dicere poterat: Cupio dissolvi, et esse cum Christo (Philipp. I). Puto, quia duas has contemplationum pennas non in vanum accepisti, si hucusque volare potuisti. Parum tamen tibi esse debet has duas alas accepisse; sed ut probes te coeleste animal esse stude et satage saltem duo paria habere, et tunc profecto habebis in quibus possis ad coelestia evolare. Quatuor profecto alas habebant, et se ex eo coelestia, non autem terrestria esse ostendebant quatuor illa animalia, quae propheta Ezechiel vidit visaque descripsit: Quatuor, inquit, facies uni, et quatuor pennae uni (Ezech. I). Duabus autem, ut ibi legis, corpus suum velabant: nam caeteris duabus, procul dubio volabant. Sic et tu cum incoeperis jam quatuor alas habere, cum te putaveris jam coeleste animal esse, et corpus coeleste jam gerere, nihilominus tamen stude illud sub dictis alis velare. Sunt enim corpora coelestia et sunt corpora terrestria; et alia gloria coelestium et alia gloria terrestrium. Alia claritas solis et alia claritas lunae, et stella a stella differt in claritate (I Cor. XV). Si ergo totum corpus tuum lucidum fuerit, non habens in se aliquam partem tenebrarum, utile tamen erit illud ab humanae arrogantiae oculis abscondere, et sub humanae mutabilitatis incerto, propriae aestimationis claritatem temperare. Nescit enim homo finem suum, sed sicut pisces capiuntur hamo, et aves laqueo comprehenduntur, sic capiuntur homines in tempore malo cum eis extemplo supervenerit (Eccle. IX). Et idcirco bonum est homini bona sua dissimulare, et nil penitus de suis meritis praesumere, et se semper in humilitate custodire. In primo ergo alarum pari, velet homo corpus suum; in secundo, volet ad coelum. Cur enim media illa duo contemplationum genera, hominem ad coelestia et invisibilia, non levent quae de solis invisibilibus, ut dictum est, agere habent? Satagat ergo spiritalis quisque studio et desiderio semper iu coelestibus esse, ut possit cum Apostolo dicere: Nostra autem conversatio in coelis est (Philipp. III). Verumtamen si usque ad tertium coelum, cum eodem Apostolo, penetrare paras (II Cor. XII), nunquam id in duobus alarum paribus posse praesumas. Oportet absque dubio omnes illas superius designatas sex contemplationum alas habere qui cupit et ambit usque ad tertii coeli secreta Divinitatisque arcana volare. Has utique sex contemplationum alas soli perfecti in hac vita vix habere possunt. Has omnes in futura vita electi omnes tam in hominibus quam in angelis habituri sunt, ita ut de utraque natura veraciter possit dici quia sex alae uni, et sex alae alteri.

Chapter 10 of 106