Skip to the text

Caput V. Quod contemplationis modus multiformiter agitur.

Sed cum perspicax ille contemplationis radius semper ex admirationis magnitudine juxta aliquid suspendatur, non tamen uno modo semper nec uniformiter id agitur. Nam vivacitas illa intelligentiae in contemplantis animo mira agilitate modo it atque redit, modo se quasi in gyrum flectit, modo autem se quasi ad unum colligit, et quasi immobiliter figit. Hujus sane rei formam si recte perpendimus, in coeli volatilibus quotidie videmus. Videas alia nunc se ad altiora attollere, nunc se in inferiora demergere, et eosdem ascensionis descensionisve suae modos saepius repetere. Videas alia nunc dextrorsum, nunc sinistrorsum divertere, et nunc in hanc, nunc vero in illam partem declinando in anteriora parum, vel pene nihil se promovere, et easdem discursuum suorum vicissitudines multa instantia multipliciter reiterare. Videas alia sub magna festinantia se in anteriora extendere. Sed mox sub eadem celeritate in posteriora redire, et saepe idipsum agere, eosdemque excursus atque recursus diutina frequentatione continuare atque protrahere. Videre licet alia quomodo se in gyrum flectunt et quam subito, vel quam saepe eosdem, vel similes, nunc autem paulo latiores, nunc paulo contractiores circuitus repetunt, et semper in idipsum redeunt. Videre licet alia quomodo tremulis alis saepeque reverberatis se in uno eodemque loco diutius suspendunt, et mobili se agitatione quasi immobiliter figunt, et ab eodem suspensionis suae loco diu multumque haerentia penitus non recedunt, ac si operis et instantiae suae exsecutione prorsus videantur exclamare et dicere: Bonum est nos hic esse (Luc. IX). Juxta hoc sane propositarum similitudinum exemplar contemplationis nostrae volatus multiformiter variatur, et pro personarum negotiorumque varietate vario modo formatur. Nunc de inferioribus ad summa, nunc de superioribus ad ima ascendit et descendit, et nunc de parte ad totum, nunc de toto ad partem considerationis suae agilitate discurrit, et ad id quod sciri oportet nunc a majori, nunc a minori argumentum trahit. Modo autem in hanc, modo in oppositam partem divertit, et contrariorum notitiam ex contrariorum scientia elicit, et pro vario oppositorum modo ratiocinationis suae exsecutionem variare consuevit. Aliquando in anteriora currit, et subito in posteriora redit, dummodo ex effectibus, modo ex causis et qualibuscunque antecedentibus, vel consequentibus cujuslibet rei modum, vel qualitatem deprehendit. Quandoque vero quasi in gyrum speculatio nostra ducitur, dum unicuique rei quae sint cum multis communia considerantur, dum ad unam quamlibet rem determinandam nunc a similibus, nunc a similiter se habentibus seu communiter accidentibus ratio trahitur et assignatur. Tunc autem in uno eodemque loco considerationis nostrae defixio quasi immobilis sistitur, quando in qualiscunque rei esse, vel proprietate perspicienda atque miranda contemplantis intentio libenter immoratur. Sed, ne verba nostra humanam philosophiam videantur redolere, vel a catholicae doctrinae plano simplicitatisque tenore discedere commodius fortasse dicemus, quia ascendere et descendere, ire et redire, nunc huc, nunc illuc declinare, modo in circuitum pergere, vel tandem in uno haerere nihil aliud sit quam summa agilitate, nunc de imis ad summa vel summis ad ima, nunc de primis ad novissima vel novissimis ad prima, modo de disparibus ad disparia meritorum vel praemiorum genera mente transire, modo circumstantia vel cohaerentia cujusque rei curiosa perlustratione circumspicere, vel tandem aliquando in alicujus speculationis novitate, novitatisque admiratione animum satiare. Vides certe quod et superius locuti sumus, quomodo contemplationis nostrae negotium semper juxta aliquid suspenditur atque protrahitur, dum contemplantis animus jucunditatis suae spectaculo libenter immoratur, dum semper studet, vel in ipsum saepe redire, vel in eodem diutius immobiliter permanere. Audi de illo contemplationis modo qui quodammodo fieri solet ante et retro: Ibant animalia et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis (Ezech. I). Accipe et de illo per quem animus in diversa rapitur, et nunc in hanc partem, nunc in illam discurrendo mira agilitate in contraria agitatur: Fulgebunt justi, et tanquam scintillae in arundineto discurrent (Sap. III). Illum qui quasi sursum et deorsum fit, paucis Psalmista verbis expressit: Ascendunt, inquit, usque ad coelos, et descendunt usque ad abyssos (Psal. CVI). Ad illum contemplandi modum qui velut in girum ducitur, prophetica illa voce admoneris qua dicitur: Leva in circuitu oculos tuos; et vide (Isa. LIX). Tunc autem contemplationis radius velut in uno loco immobiliter figitur, quando illuc Habacuc in semetipso quilibet experitur: Sol et luna steterunt in habitaculo suo (Habac. III). Ecce jam quid sit contemplatio, determinando, vel definiendo docuimus. Superest ut eam per species dividamus, et quot sint genera contemplationum consequenter videamus.

Chapter 5 of 106