Caput VII Quae, quibus sint communia.
Duo itaque ex his in imaginatione consistunt; quia solis sensibilibus intendant. Duo in ratione consistunt, quia solis intelligibilibus insistunt. Duo vero in intelligentia subsistunt, quia solis intellectibilibus intendunt. Sensibilia dico quaelibet visibilia, et sensu corporeo perceptibilia. Intelligibilia autem dico invisibilia, ratione tamen comprehensibilia. Intellectibilia hoc loco dico invisibilia, et humanae rationi incomprehensibilia. Ex his ergo sex contemplationum generibus quatuor inferiora versantur maxime in rebus creatis. Duo vero suprema in rebus increatis atque divinis. Item ex his quatuor duo superiora versantur circa invisibilia. Duo vero infima circa visibilia atque corporea. Infima namque duo procul dubio versantur in rebus visibilibus atque creatis. Duo autem suprema maxime versantur in rebus invisibilibus et increatis. Duo vero media maxime in rebus invisibilibus atque creatis. Maxime idcirco dixerim quia circa invisibilia atque creata quaedam sunt quae ab humana ratione nullatenus comprehendi possunt, et secundum hoc intellectibilium numerum currunt, et se secundum hoc ipsum ad duo suprema contemplationum genera potius pertinere ostendunt. Similiter circa summa illa, et increata videntur quaedam esse humanae rationi pervia, et secundum hoc quidem inter intelligibilia deputando et ob hoc ipsum mediis illis duobus contemplationum generibus maxime accommodanda. Duobus itaque primis commune hoc esse videtur quod utrumque eorum circa visibilia versatur. Verumtamen in hoc maxime videntur differre, quod primum quidem solet sine ullo rationis officio impellente admiratione huc illucque discurrere. In secundo autem ad ea quae per imaginationem in mente versantur, ratio quaeritur et assignatur, vel prius familiariter nota in admirationem adducitur: secundum et tertium hoc habent commune, sed prae caeteris singulare, quod in utroque pariter sibi commisceri videntur imaginatio cum ratione, ratio cum imaginatione. Differunt autem in eo quod in secundo quidem ad visibilia ratio, ut dictum est, quaeritur et accommodatur; in tertio vero ad invisibilium investigationem ratio a visibilibus trahitur, et in illo saepe ex invisibilibus ad invisibilia erudimur, et alia ex aliis convincimus. In isto ex visibilium inspectione ad invisibilium cognitionem promovemur. Tertio et quarto constat esse commune invisibilibus et intelligibilibus intendere, sed in eo utique differre quod in tertio quidem miscetur ratio cum imaginatione; in quarto autem intelligentia pura cum ratione; in quarto et quinto ratio et intelligentia in unum concurrunt, et in hoc maxime conveniunt. Sed in quarto ex ratione intelligentia promovetur. In quinto vero ratio nunquam intelligentiam praevenit, sed subsequitur, vel ut multum comitatur. Nam quod ex divina inspiratione prius agnoscitur, rationis postmodum attestatione firmatur. Quinto et sexto communiter accidit quod utrumque eorum intellectibilibus insistit. Sed quinto quidem humana ratio videtur satis consentanea. Sexto autem omnis humana ratio videtur esse contraria nisi fuerit fidei admistione suffulta.
Chapter 7 of 106