Caput VIII. Quae sint singulorum propria.
Proprium est autem primae contemplationi simpliciter et sine ulla ratiocinatione visibilium admirationi inhaerere. Proprium est secundae visibilium rerum rationi ratiocinando insistere. Proprium est tertiae per visibilia ad invisibilia ratiocinando ascendere. Proprium est quartae ex invisibilibus invisibilia ratiocinando colligere, et per expertorum intelligentiam ad ignotorum notitiam proficere. Proprium est quintae in intellectibilium intelligentia rationem admittere. Proprium est sextae in intellectibilium intelligentia omnem humanam ratiocinationem transcendere, et quasi ab imo calcare. Cum sit autem tribus primis contemplationem generibus commune sine imaginatione non esse, in primo imaginatione non esse, in primo imaginatio quasi infra rationem subsistit In secundo rationem excipit. In tertio imaginatio ad rationem ascendit. Item, cum sit tribus ultimis commune sine pura intelligentia non esse, in eorum primo (hoc est in quarto) ipsa intelligentia rationi se inclinat. In quinto rationem ad seipsam levat. In sexto intelligentia rationem transcendit, et quasi sub seipsa deserit. Item, cum sit quatuor, mediis commune sine ratiocinatione non esse, in secundo contemplationis genere ratio imaginationi quasi ad ima condescendit. In tertio imaginationem secum quasi ad altiora trahit. In quarto intelligentiam quasi sub se descendentem excipit atque conducit. In quinto ratio quasi supra se ad intelligentiam ascendit, et ei in suis sublimibus alludit. In primo itaque imaginatio in seipsa requiescit, quemadmodum et intelligentia. In sexto se ad seipsam colligit et in seipsa subsistit. In secundo ratio sub seipsam descendit. In quinto eadem ipsa supra semetipsam ascendit. In tertio imaginatio supra semetipsam ascendit. In quarto intelligentia infra semetipsam descendit. In primo imaginatio tenet locum infimum et solitarium. In secundo ratio descendit ad imum. In tertio imaginatio ascendit ad summum. In quarto intelligentia descendit ad imum. In quinto ratio ascendit ad summum. In sexto intelligentia tenet locum solitarium et summum.
Chapter 8 of 106