Skip to the text

Caput primum. De titulo, et de quatuor generibus visionum.

Apocalypsis Jesu Christi. Quatuor sunt visionum modi, ex quibus duo sunt intra, et duo foris. Duo sunt corporales, duo sunt spirituales. Visio namque prima corporalis est, quando oculos ad exteriora et visibilia aperimus, et coelum, et terram, figuras et colores rerum visibilium videmus. Sed haec visio infima et infirma est: quae, quia angusta est, maxima non comprehendit; et quia hebes est, minima non discernit, et quia pigra est, non attingit remota; et quia perspicax non est, non penetrat occulta. Quae nihil denique mysticae significationis continet, sed tantummodo corporei sensus motum et actionem habet. Alia quoque visio corporalis est, quando species, vel actio sensui visus foris ostenditur, et intus magna mysticae significationis virtus continetur, qualis fuit visio quae Moysi in rubo quidem extrinsecus visibiliter apparuit, sed typica significatione plena fuit. Quid namque accipimus per flammam, nisi Spiritus sancti gratiam? Quid per rubum arborem parvulam, asperam, viridem, floridam, nisi beatam Mariam virginem per sui contemptum humilem, per exercitium virtutum asperam contra mollitiem, viridem per fidem, floridam per castitatem. Domino itaque apparente in rubo, flamma rubum non laesit, et Filio Dei carnem in virgine sumente, obumbrante Spiritus sancti gratia, pudor virginalis illaesus permansit. Longe igitur sublimior et excellentior est iste visionis modus secundus quam primus; quia primus a mysterio penitus vacat, secundus coelestis sacramenti virtute redundat. Unde et Moyses de eadem visione dixit: Vadam, et videbo visionem hanc magnam. Revera etenim visio magna fuit quae et praesens tunc miraculum exhibuit, et incarnationem Verbi, et Virginis matris perpetuam integritatem designavit. Tertius visionis modus non fit oculis carnis, sed oculis cordis: quando videlicet animus per Spiritum sanctum illuminatus formalibus rerum visibilium similitudinibus, et imaginibus praesentatis quasi quibusdam figuris et signis ad invisibilium ducitur cognitionem. Quartus visionis modus est, cum spiritus humanus per internam aspirationem subtiliter ac suaviter tactus nullis mediantibus rerum visibilium figuris sive qualitatibus spiritualiter erigitur ad coelestium contemplationem. De istis duobus modis visionum qui non corporaliter, sed spiritualiter fiunt, sic intulit B. Dionysius Areopagita in libro Hierarchiae, dicens: « In sacratissimorum eloquiorum praeter radiatas illuminationes quando possibile est respiciemus symbolice nobis et anagogice manifestas coelestium animorum, id est, spirituum hierarchias, id est, quantum ad sensum coelestes pontificatus, quantum possumus considerabimus. » Symbolum est collectio formarum visibilium ad invisibilium demonstrationem. Anagoge, ascensio sive elevatio mentis ad superna contemplanda.

Notat autem hic duplicem modum revelationis divinae, quae theologorum et prophetarum mentibus infusa est per visiones et demonstrationes, quas Graeci vocant theophanias, id est divinas apparitiones, quae aliquando per signa sensibilibus similia invisibilia demonstrata sunt. Aliquando per solam anagogen, id est mentis ascensum in superna pure contemplata. Ex his vero duobus generibus visionum duo quoque descriptionum genera in sacro eloquio sunt formata. Unum quo formis, et figuris, et similitudinibus rerum occultarum veritas obumbratur. Aliud quo nude et pure sicut est absque integumento exprimitur. Cum itaque formis, et signis, et similitudinibus manifestatur quod occultum est, vel quod manifestum est describitur, symbolica demonstratio est; cum vero pura et nuda revelatione ostenditur, vel plana et aperta ratione docetur, anagogica. Cum vero secundum ea quae dicta sunt quatuor sint visionum modi, duo foris et duo intus duo corporales et duo spirituales, quaerendum est quonam modo sanctus Joannes hanc Apocalypsim, id est revelationem, viderit? Sed constat quod duobus primis videndi modis quae foris corporaliter fiunt eam minime viderit, cum ipse eam in spiritu se vidisse testatur, dicens: Ego Joannes frater vester, et particeps in tribulatione, et regno, et patientia in Jesu, fui in insula quae appellatur Palmos propter verbum Dei, et testimonium Jesu Christi; fui in spiritu in die Dominica. Qui enim in spiritu vidit, non oculis carnis vidit, sed oculis cordis. Sed nec quarto modo illum hanc vidisse probatur, cum ipse quartus visionis modus nullis mediantibus corporalium substantiarum formis fieri credatur, scilicet, ne ipse valeret hoc modo visa malis abscondere, nec nos possemus absque cognitis verbis et usitatis visibilium figuris quae nullis characterizantibus figuris vidisset tam convenienter intelligere. Liquet igitur quod eam tertio videndi modo contemplatus sit, eo praesertim quod liber iste formalibus rerum temporalium plenus sit similitudinibus, videlicet coeli, solis, lunae, nubium, imbrium, grandinum, fulgurum, tonitruorum, ventorum, avium, piscium, bestiarum, animalium, serpentium, reptilium, arborum, montium, collium, aeris, maris, terrae et aliarum rerum, quae modo sensui non occurrunt. Necessarium erat enim nostrae infirmitati quae summa nonnisi per ima, spiritualia nonnisi per corporalia valet capere, non ignota per ignotiora, sed ignota per cognita noscere. Unde B. Dionysius in libro praedicto, ait: « Neque possibile est animum nostrum ad non materialem illam ascendere coelestium hierarchiarum et imitationem et contemplationem, nisi ea quae secundum ipsum est materiali manuductione utatur. » Materialem manuductionem vocat rerum corporalium imagines, per quas in sacra Scriptura ea quae incorporea et invisibilia sunt, figurantur. Ex quibus quasdam ipse S. Dionysius mirabili subtilitate exponit, declarans quae sint formativae angelicarum virtutum imagines, qui digiti, quae humana effigies, qui oculi, quae nares, quae aures, quae ora, quis tactus, quae palpebrae, quae supercilia, quis auditus, qui dentes, qui humeri, quae brachia et manus, quod cor, quae pectora, quae dorsa, qui pedes, quae alae, quae nuditas, quis lucidus amictus, quis habitus sacerdotalis, quae zonae, quae virgae, quae arma, quae secures, qui geometrici fines, qui venti, quae nube, quod aes, quod electrum, qui colores diversorum lapidum, quae leonis forma, quae aquilae species, qui equi, quae differentiae equinorum colorum; quae flumina, qui currus, quae rotae, quod dicunt gaudium angelorum. Animus itaque noster quia visibilia novit, invisibilia non novit, nisi uteretur manuductione materiali, id est rerum corporalium similitudine, quae secundum ipsum est, id est, quam novit, ad immaterialem minime posset ascendere contemplationem. Ideo tam multiformes in sacris revelationibus repraesentantur visibilium imagines, ut mens nostra per assueta ad occulta discat penetrare bona quae videre consuevit. Nec solum excellentissimarum rerum visibilium praeclaris et lucidis similitudinibus, quae invisibilia sunt figurantur, sed mediarum et infirmarum rerum qualitatibus multoties convenientissime designantur. Nam quia nihil eorum quae sunt, est universaliter boni participatione privatum, quia teste Scriptura: Vidit Deus cuncta quae fecerat, et valde bona erant (Gen. I). Possunt etiam quaelibet infima et minima, et quae respectu aliorum videntur deformia non inconvenienter invisibilia figurare, et de his praedictus theologus sic ait: « Aliquando, inquit, theologi illi (id est, qui de Scripturis divinis loquuntur) ipsam invisibilem videlicet sapientiam ex luminibus pretiosis laudant, ut solem justitiae, ut stellam matutinam, ut animum sancte orientem, ut lumen incircumvolute et invisibiliter resplendens. Aliquando vero ex mediis, ut ignem innocue splendentem, ut aquam vitalis plenitudinis datricem, et symbolice dicendum, id est, ut figurative dicantur in ventrem subeuntem, fluminaque redundantem immensurabiliter refluentia. Aliquando autem ex novissimis (id est infimis) ut unguentum suave, ut lapidem angularem. Sed et bestialem ipsi formam circumponunt, et leonis ei et pantherae specialitatem coaptant, et pardalem eam esse dicunt ut ursam saevientem. Addam, inquit, et quod omnium vilius est, esse et magis significare visum est, quia et vermis speciem ipsam seipsum circumformantem divina sapientes (id est ipsi theologi) tradiderunt.

Notate quod dicitur, quod omnium vilius est, hoc magis visum est significare, vermis videlicet qui Christum significat, ubi ipse Christus per prophetam de se secundum carnem assumptam ait: Ego sum vermis (Psal. XXI). Sicut enim vermis sine coitu nascitur de terra, sic Christus sine virili semine natus est de Maria. Vermis ergo qui vilior omnium dicitur, magis, id est convenientius, significare videtur. Quia omnis figura tanto evidentius veritatem demonstrat, quanto per dissimilem similitudinem figurat se esse et non veritatem probat atque nostrum animum in hoc magis dissimiles similitudines ad veritatem reducunt, quo ipsum in sola similitudine manere non permittunt. Unde sacra Scriptura mira providentia ad deformium deformes rerum qualitates descendit, et ex immaterialium et invisibilium significatione sunt quae non sinant nostrum animum in se quiescere, sed ad immaterialia ab omni materialium similitudine longe remota sua deformitate cogant pertransire justo et non probante tam deformibus, et sic temporalibus rerum qualitatibus divina et spiritualia similia non esse illis, nec quidquam de istis inesse posse. Nam, si semper ex lucidis, claris et pretiosis significativae similitudines in sacro eloquio ponerentur, leviter seduceretur animus humanus, illorum animus maxime qui nihil altius visibilibus bonis intelligunt, et secundum eumdem theologum Dionysium aestimaremus forsitan in coelestibus esse quasdam auriformes essentias, et quosdam viros fulgureos decora indutos vestimenta, et caetera talia quibuscunque sacra theologia mysticos velat intellectus. Aliquando vero superessentialis divinitatis beatitudinem laudant in Scripturis, ut rationem et intellectum, et essentiam divinam, rationalitatem et intellectum, et sapientiam ejus declarantes, et vere ipsam esse existentem subsistentiam, et veram causam subsistentiae eorum quae sunt eam esse demonstrantes, et quasi lumen eam formam, et vitam vocant. Et quamvis ista materiales formationes superare quoque modo probentur, et castiorem videantur habere significationem ad illam ineffabilem et incomprehensibilem et interminabilem divinitatem, deficiunt tamen et ipsa ad veritatem, sicut est, exprimendam. Etenim super omnem essentiam, et vitam nullo lumine ipsam caracterizantem, omnique ratione et intellectu ab ipsius similitudine incomparabiliter derelictis et longe remotis. Quamvis namque creatura rationalis ad imaginem et similitudinem sui facta sit Creatoris, magna enim differentia est inter creaturam et Creatorem, et deficit comparatio ejus ad illum. Beatus igitur Joannes relegatus in exsilio, a strepitu mundi et inquietudine remotus, et quieti deditus, hanc Apocalypsim a Domino tertio videndi modo, ut supra probatum est, ad utilitatem Ecclesiae sanctae accepit et scripsit. In eo autem quod in quiete positus revelationem accepit, significetur nobis quod illi qui internam quietem diligunt, ipsi de invisibilibus bonis mira cognoscunt, et quanto se a temporalibus amplius elongant, tanto magis aeternis appropinquant. Qui enim se negotiis saecularibus implicant, ab internis et aeternis semetipsos alienant, nec valent de invisibilibus magna considerare, qui a visibilibus animum nesciunt revocare. Si ergo Deo propinquare volumus, ab exterioribus ad interiora mentem reducamus, ut sic in secreto quietis positi, possimus coelestia contemplari. Hinc nos admonet sermo divinus dicens: Vacate et videte quoniam ego sum Deus (Psal. XLV), quasi diceret: Nisi a mundi perturbationibus vacetis, me contemplari non valebitis. Ab exterioribus igitur vosmetipsos colligite, et interius per quietem quis ego sum videte. Tanto namque mens humana spiritualibus viciniorem facit, quanto longius post se temporalia derelinquit vel corporalia, et tanto clarius atque perspicacius summis intendit, quanto ab infimis proprii luminis radios avertit. Et quamvis mare saecularium perturbationum foris per circuitum fluctuet, ipsa tamen si per internam aspirationem intra semetipsam fuerit collecta, quasi in cujusdam insulae stabilitate posita divinis per contemplationem inhaeret: Apocalypsis Jesu Christi. Jesus, et Christus duo principalia Salvatoris nomina saepissime recitantur in divina pagina. Sed Jesus quamvis in se habeat magnam significationem, dignoscitur tamen esse nomen proprii vocabuli. Christus autem nomen tantum sacramenti. Jesus interpretatur Salvator. Multi fuerunt ante eum hoc vocabulo Jesus nuncupati, sed nullus eorum salvavit aliquem a peccato suo. Iste vero salvum fecit populum suum a peccatis eorum.

Peccatum aliud originale, aliud actuale. Originale est quod nascendo a parentibus contrahimus. Actuale, quod postmodum ipsi operamur. Sed Jesus noster Salvator ab utroque nos salvat, quia per gratiam baptismi ab utroque nos liberat. Item duo videntur esse vitia principalia: malitia et luxuria, ex quibus quasi fontibus duobus caetera mala quasi flumina sunt profluentia. Nam, licet etiam gula sit vitium carnis, luxuria tamen magis videtur esse gulae, quia luxuria non cessat effundere quidquid gula potest deglutire. Et sic probatur gula velut famulatrix, et ministra luxuriae ad luxuriam pertinere. Gula enim in ventrem congregat, unde luxuria voluptates spargat; et quanto luxuria satagit congregata dissipare, tanto laborat amplius gula per cibos dissipata restaurare. Malitia corruptio totius animi spirituale est vitium, et spiritualium fons, et origo vitiorum. Sunt ergo duo maxima vitia malorum omnium causa: malitia et luxuria. Intus est malitia, foris est luxuria; malitia in corde. luxuria in carne. Malitia est inquinamentum spiritus, luxuria inquinamentum carnis. Malitia generat rugam, luxuria maculam. Malitia fomes est vitiorum spiritualium, luxuria vero carnalium. Ista duo vitia bene distinguit, et designat sacra Scriptura ubi ait: In malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis (Sap. I). Ubi enim ait, in malevolam animam non introibit sapientia, designat malitiam. Ubi vero ait, in corpore subdito peccatis, designat luxuriam. De his quoque Psalmista ait: Incensa igni, et suffossa ab increpatione vultus tui peribunt (Psal. LXXIX). Incensa namque in carne per luxuriam, et suffossa in corde per malitiam, ab increpatione vultus Domini peribunt; quia, cum Dominus manifestabitur ad judicandum, ibunt luxuriosi et malitiosi, ipso increpante, in ignem aeternum. Haec duo etiam vitia in Ismael qui reproborum figuram tenet recte significantur. Ibi namque scriptum est: Hic erit ferus homo. Manus ejus contra omnes, et manus omnium contra eum, et e regione fratrum suorum figet tabernacula (Gen. XVI), hic designatur malitia. Ubi vero scriptum est, quod mater sua accipiet ei uxorem de terra Aegypti, exprimitur luxuria. Quid est enim Aegyptus, quae interpretatur tenebrae, nisi caecus ubi se non videat esse caecum? Quid est uxor Aegyptia, nisi luxuria caeca? Reprobi ergo quique caeci sunt, et manus eorum contra omnes sunt, et manus eorum provocant adversum se, et e regione fratrum suorum figunt tabernacula per superbiam cordis malitiam et uxorem sortiuntur de Aegypto per luxuriam carnis caecam. Sic et Nehemias ista duo mala exprimit, ubi se egressum ante fontem draconis et portam stercoris ad considerandum murum Hierusalem dissipatum describit (II Esdr. II). Quid etenim per fontem draconis significatur, nisi fons malitiae? Quid per portam stercoris nisi fetor luxuriae? Quid per murum Hierusalem figuratur nisi illi qui in sancta Ecclesia firmiores existimantur? Ad fontem itaque draconis, et ad portam stercoris murus Hierusalem dissipatus demonstratur, cum illi qui videbantur fortiores et sublimiores in sancta Ecclesia, per malitiam, sive per luxuriam labuntur ad inferiora. Sunt duo ergo ista vitia maxima, videlicet malitia, quae ideo malitia potest dici, quia mala quibus spiritus corrumpitur nomine designat, et luxuria, quae carnalium vitiorum materia videtur existere. Sed Deus noster, Salvator noster, ab omnibus nos salvat, quia ab omni inquinamento carnis et spiritus per suam gratiam potenter nos emundat. Merito ergo tali vocatus est nomine, qui tam mirabilis et tam magnificus est potestate. Christus autem non est nomen proprii vocabuli, sed est nomen solummodo sacramenti: Christi namque in Veteri Testamento dicebantur qui unctione materiali in reges, vel sacerdotes ungebantur. Sed Redemptor noster non est unctus materiali unctione, sed Spiritus sancti plenitudine. Unde scriptum est: Dilexisti justitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis (Psal. XLIV). Et non solum in se ipse est unctus per Spiritus plenitudinem, sed electos suos ungit per ejusdem Spiritus participationem. De plenitudine enim ejus nos omnes accepimus (Joan. I). Ascendens enim Christus in altum dedit dona hominibus (Psal. LXVII). Et Apostolus ait: Unicuique datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. Alii quidem datur sermo sapientiae (I Cor. XII), etc. Haec est unctio in capite, quae descendit in barbam, et in oram vestimenti (Psal. CXXXII). Caput signat Christum qui est caput omnium fidelium. Barba quae capiti inhaeret, et est signum virilitatis, apostolos designat qui Christo, dum in mundo conversatus est adhaeserunt, et adhaerendo cum eo comederunt, et biberunt, etiam ejus salutiferam doctrinam audierunt, et miracula viderunt, et post ascensionem ejus, accepto plenius Spiritu sancto, confortati viriliter egerunt, quia fidem ipsius per regna mundi confidenter praedicaverunt, propter nomen ejus in consiliis traditi, in synagogis flagellati, ante reges et praesides ducti. Et in his omnibus viriliter vicerunt, euntes a conspectu concilii gaudentes, quando digni habiti sunt pro nomine ejus contumeliam pati. Ora vestimenti ultimos figurat justos qui erunt in fine saeculi. Unctio itaque Spiritus sancti quae est in capite, id est in Christo, secundum plenitudinem, in barbam, id est in apostolos, descendit secundum participationem quando illis ait: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX), et quando post ascensionem suam illis eumdem Spiritum misit, et gratiam linguarum distribuit. Descendit quoque in oram vestimenti, quia idem Spiritus sanctus tribuetur etiam illis qui futuri sunt in fine mundi. Possumus etiam per barbam superiores quosque et perfectos accipere, et per oram vestimenti inferiores. Sed unctio in utrosque descendit, quia Dominus per gratiam suam pusillis cum majoribus benedixit. Ista ergo duo nomina Redemptoris humani generis Jesus Christus, in Novo Testamento crebrius quam in alio recitantur. Jesus, quia salvos nos facit a peccatis nostris; Christus, quia unctus est Spiritu sancto prae cunctis participibus suis. Sequitur:

Quam dedit illi Deus palam facere servis suis. Notandus ordo dandi. Deus enim dedit Christo, Christus angelo, angelus Joanni, Joannes septem Ecclesiis Asiae, Ecclesiae Asiae universali matri Ecclesiae. Universalis mater Ecclesia quotidie per voces doctorum dispensat et distribuit eam mentibus fidelium singulorum. Si omne datum optimum, et omne donum perfectum quod desursum a Patre est in praedestinatos ad vitam descendit, et in eos varie et pulchre multiformiterque procedit, et eos ad sinum matris vocantis congregat, et ad ipsius simplicitatem coadunat. Sed bonum coeleste quod nos videmus per speculum et in aenigmate hoc spiritus angelici contemplantur facie a faciem. Quod nos cognoscimus ex parte, hoc illi cognoscunt sicut et cogniti sunt. Nam, quemadmodum oculi sani solarem fulgorem pure conspiciunt, infirmi vero nonnisi obstaculo interposito illum cernere nequeunt, sic invisibiles coelestium essentiarum spiritus quos labentibus reprobis angelis nulla potuit malitia corrumpere, divinae claritatis splendorem immediate suscipiunt, homines vero qui peccatorum obtenebrantur caligine, plerumque nisi mediantibus figuris illum conspicere non possunt. Sed cum mortale hoc induerit immortalitatem et corruptibile incorruptionem, tunc homines translati ad sortem angelicae mansionis, participes etiam erunt ejusdem contemplationis, et bonum divinum quod modo saepe ministrantibus angelis, et mediantibus figuris suscipiunt in tempore, cessantibus ministris et figuris sublatis possidebunt in aeternitate. Interim autem donec occurramus in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi datum optimum et donum perfectum quod a Deo fonte boni derivatur, plerumque per angelos et per ea quae sensibilibus sunt similia hominibus gradu sive merito superioribus ministratur, et per superiores inferioribus dispensatur. Causa quoque revelationis divinae in titulo libri declaratur cum dicitur: Palam facere. Ad hoc namque dedit illi Deus ipsam Apocalypsim, ut eam palam faceret. Vult etenim Deus ut talentum expandatur, vult ut lucrum referatur. Vult ut bonum quod cognoscimus palam faciamus, et quod ab aliis didicimus alios doceamus. Vult ut quod aure et in cubilibus audivimus super tecta praedicemus et lucerna divinae cognitionis in animo accensa non abscondatur sub modio taciturnitatis, sed ponatur super candelabrum praedicationis, sicut in fine Apocalypsis ipsius scriptum est: Qui audit dicat: Veni (Apoc. XXII). In scientia enim abscondita, et in thesauro inviso nulla est utilitas. Sicut ergo scienti bonum facere et non facienti peccatum est illi, ita et scienti bonum dicere, et non dicenti peccatum est. Quibus etiam manifestari sacra revelatio debeat, demonstratur cum subjungitur: Servis suis. Non superbis philosophis, non incredulis Judaeis, non immundis Christianis. Non enim debent sancta canibus dari, nec margaritae ante porcos spargi. Canes sunt infideles fidei sacrae persecutores, et ipsam oblatrantes. Porci falsi Christiani, fidem quidem quantum ad credulitatem habentes, sed semetipsos vitiis more porcorum sordidantes. Utrisque ergo sacra mysteria sunt celanda, illis propter caecam nequitiam, istis propter vitam pollutam. Servis autem Domini studiose sunt revelanda, quia et quae dicuntur patienter audiunt, et audita devote faciunt. Sicut itaque bonum divinum malis non debet manifestari, sic bonis minime debet celari. Et sicut est gravis culpa sacra mysteria revelare reprobis, ita gravis culpa est hoc abscondere electis. Non sit ergo securus servus inutilis, qui modo torpescit ab officio docendi, quia de lucro talenti sibi commissi redditurus est rationem in die judicii. Sequitur:

Quae oportet fieri cito. Cito fiunt quaecunque in praesenti fiunt, quia et tempora, et quae sub temporibus aguntur cito transeunt. Brevis enim est vita ista, via lubrica, mors incerta. Quae oportet fieri cito, id est de his quae Ecclesiae in hoc saeculo sunt ventura sive prospera, sive adversa, sive de his quae in fine saeculi sunt retribuenda. Cito itaque cuncta fiunt, quia et praesentia cito discedunt, et futura cito succedunt. Quanto vero citius urgente necessitate temporis ea quae in hoc libro continentur sunt complenda, tanto citius ac studiosius sunt annuntianda, ne, ingruente articulo mortis, ille qui per auditum debuisset justificari, non audiendo pereat, et de manu praedicatoris Dominus peccatorem perditum requirat. Unicuique enim sacra doctrina cum fine vitae suae completur, quae viventibus quandiu vixerint complenda retinentur. Sequitur:

Et significavit mittens per angelum suum servo suo Joanni. Modum sacrae revelationis ostendit ubi dicit: Significavit. Significavit, quia per signa quaedam figuras et sigilla sensibilibus consimilia sacra mysteria revelavit. Voluit namque mysteria sua per figuras ostendi, ut sine exercitio non possent intelligi, quia gravius et firmius tenetur quod cum labore acquiritur. Voluit etiam figuras alicubi exponi, ut per hoc innueret expositionem in aliis sensibus esse quaerendam, ut sic et fideles quaerentes inveniant, et infideles qui pervertere et conculcare nituntur sacra mysteria non intelligant. Per angelum suum servo suo Joanni. Per angelum enim in similitudine filii hominis apparentem, visio ipsa S. Joanni monstrata est, sicut ipse in sequentibus declarat, ubi dicit: Et conversus vidi septem candelabra aurea, et in medio septem candelabrorum aureorum similem Filio hominis. Christus itaque secundum humanitatem ipsum sacramentum accepit a Patre, et per angelum ipsius Christi speciem praeferentem, quasi spirituale quoddam munus diversis figurarum velaminibus obtectum, ut electorum mentes exerceret, et reprobis minime pateret, sancto Joanni, et per ipsum septem Ecclesiis, imo universali sanctae Ecclesiae transmisit. Cujus (beatissimi videlicet Joannis) qualis quantaque fuerit auctoritas manifestatur, cum subinfertur: Qui testimonium perhibuit verbo Dei, et testimonium Jesu Christi quaecunque vidit. Revera etenim magnus fuit qui de Christo secundum utramque naturam divinitatis et humanitatis testimonium perhibuit. De utraque quippe Redemptoris testimonium perhibuisse illum sermo praesens designat, qui eum testimonium verbo Dei et testimonium Jesu Christi perhibuisse denuntiat. Divinitati etenim testimonium perhibuit ubi coelestia secreta contemplatus dicit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I). Humanitati quoque testimonium perhibuit, ubi Christum turbis praedicasse, et miracula fecisse, mortuum et sepultum resurrexisse, et discipulis apparuisse describit. In praesenti sermone quidem, ubi dicitur Verbo Dei, designatur divinitas. Ubi vero subditur, Jesu Christi, signatur humanitas, et Joannes testimonium perhibuit Verbo Dei, et testimonium Jesu Christi quaecunque vidit; quia, quae de arcanis sempiternae Deitatis spiritualibus oculis per contemplationem intellexit, sive quae de operibus humanitatis carnis oculis in quantum potuit, et verbo praedicavit, et scripto commendavit. Sequitur:

Beatus qui legit, et qui audit verba prophetiae hujus, et servat ea quae in ea scripta sunt. In fine tituli ad captandam benevolentiam, et provocandam diligentiam legentium, et audientium servantium prophetiam istam praemium ponit, beatitudinem videlicet aeternam. Et in eo quidem quod dicit: Qui legit, designat litteratos sive doctores. In eo autem quod dicit: Qui audit, exprimit laicos sive auditores. In eo quod dicit: Qui servat, electos ex utrisque. Nihil itaque prodest ad salvationem quod legitur, vel quod auditur, nisi per actionem diligenter servetur. Si igitur ad beatitudinem pertingere desideramus, ea quae scripta sunt studeamus non solum legendo vel audiendo cognoscere, sed quae cognoscimus bene vivendo studiosius adimplere. Melius etiam esset veritatem non cognoscere quam post cognitionem a sancto mandato recedere. Servus enim qui scit voluntatem Domini sui, et non facit, plagis vapulabit multis. Intellectus quippe bonus (id est utilis) illis qui faciunt eum. Ea autem quae scripta sunt servat qui fidem Christi et Ecclesiae inviolatam custodit, qui timet mandata quaerit promissa. Sequitur:

Tempus enim prope est: tempus scilicet laborum finiendorum, ac recipiendorum praemiorum. Quia igitur prope est tempus ut mala finiantur, et bona subsequantur, non nos in via vitae praesentis adversa frangant, nec prospera emolliant, ut sub brevitate temporis pervenire valeamus ad diuturnitatem aeternitatis. Haec circa ingressum libri velut qui ostium aperit, ut quae in domo sunt patenter cernere possit. De titulo succincte praelibavimus, ut arcana quae interius continentur evidentius deinceps inspiciamus.

Chapter 4 of 73