Caput II. De salutatione.
Joannes septem Ecclesiis quae sunt in Asia gratia vobis et pax ab eo qui est, et qui erat, et qui venturus est, et a septem spiritibus qui in conspectu throni ejus sunt. Praemisso titulo, ad declarationem et evidentiam sequentium subjungit salutationem, in qua demonstratur quibus specialiter ipsa prophetia dirigatur. In principio quoque salutationis tria praecipue determinat, videlicet quibus salutem mandet, et quam eisdem salutem exoptet, et unde denique illis ipsam salutem venire desideret. Ubi enim dicit Joannes septem Ecclesiis quae sunt in Asia, quibus salutem mandet declarat; ubi vero subdit, gratia vobis et pax, quam ipsis salutem exoptet insinuat. Ubi autem deinceps infert, ab eo qui est, et qui erat, et qui venturus est, et a septem spiritibus qui in conspectu throni ejus sunt, unde illam his venire desiderat manifestat. Joannes septem Ecclesiis, quae sunt in Asia sibi principaliter commissis, et ab ipso specialiter dilectis in hac prophetia nominatim designatis, gratia vobis, et pax, gratia vobis per peccatorum remissionem, pax per divinam reconciliationem. Gratia ut vobis culpa auferatur, pax ut justitia conferatur. Gratia ut liberemini de servitute diaboli, pax ut maneatis in servitio Domini. Posita gratia, statim pax subjungitur, quia qui de peccatorum miseria adjuvante gratia murum pravitatis suae ad Deum revertendo transgreditur, protinus inter ipsum, et Deum pax firmissima reformatur. De hoc muro Psalmista sic ait: In Deo meo transgrediar murum (Psal. XVII). Ab eo qui est, et qui erat, et qui venturus est, et a septem spiritibus qui in conspectu throni ejus sunt. Quod dicit ab eo qui est, et qui erat, et qui venturus est, pertinet ad personam Filii; et quod subdit, et a septem spiritibus qui in conspectu throni ejus sunt, pertinet ad personam Spiritus sancti. De Patre namque tacet, quia de Creatore nemo male senserat, nec de ipso error aliquis surrexerat. De persona vero Filii, et Spiritus sancti idcirco facit mentionem, ut de fide legentium sinistram si oborta fuerit dubitationem dissipet. Dicit de persona Filii et Spiritus sancti, quia de ipsis cunctae fere haereses oriuntur in Ecclesiis: Qui est, et qui erat, et qui venturus est. Qui est essentialiter coaeternus Patri, qui erat cum Patre in creatione mundi. Qui venturus est, in gloria Patris in die judicii. Qui est per incomputabilitatem aeternitatis, qui erat per potentiam creationis. Qui venturus est per justitiam retributionis. Qui est, quia super omnia Deus benedictus in saecula idem subsistit. Qui erat, quia de nihilo cuncta creavit. Qui venturus est, quia vivos et mortuos in fine mundi judicabit. Et a septem spiritibus, id est, a septiformi spiritu, qui simplex quidem est per naturam, septiformis per gratiam. Dividit autem dona singulis prout vult. Thronus Dei sunt sancti angeli, et homines sancti, in quibus Deus residet, et per quos judicia sua mirabiliter exercet. Sed in conspectu throni ejus septem spiritus sunt, quia invisibiles invisibilium animorum oculos septiformis spiritus per suam gratiam invisibiliter illuminat, et quae agenda sunt illis invisibiliter demonstrat, ipsum semper ante conspectum suae contemplationis habent, et quae, ipso docente, facienda didicerint per actionem completur. Sequitur:
Et ab Jesu Christo, qui est testis fidelis primogenitus ex mortuis, et princeps regum terrae. Item revertitur ad personam Filii, quia de ipso maxime sermo est sequens habendus; et ea praecipue ponit, quae ad naturam humanitatis, et dispensationem humanae redemptionis pertinent, ut dum quanta pro nobis in suscepta carnis nostrae natura sustinuit audimus, quantum ipsum debeamus diligere perpendamus. Quamvis autem in praecedentibus secundum praedictam rationem personam Patris excluserimus, possumus tamen id, quod dicitur: Qui est, et qui erat, et qui venturus est, ad personam Patris referre, et per tria tempora, praesens, praeteritum et futurum, quibus omne tempus comprehenditur, immensam ejus Deitatis aeternitatem figurare. Nam quod additur: Et a septem spiritibus qui in conspectu throni ejus sunt, ad personam Spiritus sancti; et quod sequitur: Et a Jesu Christo qui est testis fidelis, ad personam pertinet Filii. Et siquidem sententiam isto modo disponamus, intelligimus et dicimus personam Filii non secundo loco post illa quae de Patre, sed tertio post illa quae de Spiritu sancto dicta sunt, ad ultimum idcirco posita, quod de ipso principaliter subsequens sermo praesentis capituli sit habendus. Qui est testis fidelis veritatem praedicando, primogenitus ex mortuis resurgendo, princeps regum terrae in coelo regnando; testis fidelis, quia de omnibus quae per eum testificanda erant in mundo testimonium fidele perhibuit; testis fidelis, quia quaecunque audivit a Patre fideliter discipulis suis nota fecit; testis fidelis, quia viam Dei in veritate docuit, nec ei cura de aliquo fuit, nec personas hominum respexit; testis fidelis, quia reprobis damnationem, et electis salvationem nuntiavit; testis fidelis, quia veritatem quam verbis docuit, miraculis confirmavit; testis fidelis, quia testimonium sibi a Patre nec in morte negavit; testis fidelis, quia de operibus malorum et bonorum in die judicii testimonium verum dabit. Primogenitus ex mortuis. Quidam leguntur et Veteri Testamento prophetarum orationibus suscitati. Sed rursus, redeunte morte, reversi sunt in pulverem; Christus autem resurgens ex mortuis jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Quod enim vivit, vivit Deo; qui in carne sua resuscitata, et in coelesti gloria collocata nobis certam spem dedit resurgendi, et ad coelestem ac beatam mansionem perveniendi. Et princeps regum terrae, id est regum qui in terra sunt. Alii sunt reges regendo sibi per divinam dispositionem subjectos; alii sunt reges regendo fideles a Deo sibi commissos; alii sunt reges, auxiliante Deo, regendo tantummodo semetipsos. Primi sunt principes saeculares, secundi Ecclesiarum pastores; tertii singuli quique fideles. Sed Christum omnium princeps est, quia quidquid agitur in mundo rectam accipit ab ipso ordinationem, et in futuro, justam ab ipso recipiet retributionem. Omnium princeps est, quia ab ipso est, potestas saecularis, et cura pastoralis, et singularis solertia cujuslibet fidelis. Quae cuncta sicut ab ipso babent originem, sic secundum ipsum habere debent actionem, ut principes per potestatem saecularem inter subjectos sibi homines teneant justitiam, pastores per curam pastoralem fidelibus sibi commissis praebeant doctrinam, et singuli fideles per singularem solertiam in semetipsos fervent sanctimoniam. Principes debent subjectis sibi contra rapaces homines defensionem, et pastores sibi commissis contra impugnantes daemones instructionem. Singuli autem sibimetipsis debent contra vitia reluctationem. Non ergo debent isti reges, si suo principi adhaeserint, in praeliis hostes formidare, qui talem habent principem, qui ipsos solo nutu suae voluntatis potest debellare. Sunt enim quaedam de duobus primis supradictis generibus regum qui summo principio adhaerere contemnunt, qui acceptam ab ipso potestatem secundum ipsum exercere nolunt, qui in subditos saeviunt, et eos devorant, et quia supra se principem habeant qui eripit inopem de manu fortiorum ejus, egenum et pauperem a diripientibus cum minime pensant. Qui videlicet princeps regum ad exercitationem et purgationem electorum eos ad tempus saevire permittit. Sed in tempore retributionis eos de hac saevitia graviter judicabit. Redeant ergo tales reges (si tamen reges) ad conscientiam, et quod super se principem habeant, cui de actibus suis sunt reddituri rationem, recognoscant. Qui etiam sicut potestatem potest conferre, sic potest et auferre. Balteum enim solvit regum Dominus, et percingit fune renes eorum. Sequitur:
Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo, et fecit nos Deo, et Patri suo regnum et sacerdotes. Qui dilexit nos per charitatem, lavit nos per passionem. Dilexit nos compatiendo, lavit patiendo. Quia dilexit nos, ideo lavit: non enim lavisset, nisi dilexisset nos; lavit nos a peccatis nostris, originalibus et actualibus, spiritualibus et carnalibus, criminalibus et venialibus; lavit nos in sanguine suo, non in sanguine animalium, sicut in veteri lege vel testamento, qui sanguis scilicet veteris testamenti virtutem purgandi nullam habuisset, nisi eam in hoc, quod hujus sanguinis sacramentum erat, accepisset. Et fecit nos regnum et sacerdotes Patri, id est divinae paternitati, sive paternae divinitati; fecit nos regnum, ut qui primo eramus regnum diaboli, modo simus regnum Dei, et in quibus prius regnabat diabolus, in eis modo regnet Deus; fecit nos regnum, ut in nobis destruamus mala, aedificemus bona, vitia deprimamus, virtutes erigamus; fecit sacerdotes, ut qui prius daemoniis immolavimus, Deo deinceps immolemus, et qui ante obtulimus diabolo sacrificia peccatorum, amodo offeramus Deo sacrificia bonorum operum. Ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen. Ipsi gloria quantum ad electos, imperium quantum ad reprobos; gloria ut eum electi glorificent, imperium ut eum reprobi formident; gloria ut laudetur a bonis pro collatis beneficiis, imperium ut a pravis timeatur pro perpetratis malis; gloria qua glorificat electos pro justitia, imperium quo condemnat reprobos pro culpa; vel gloria in propria natura, imperium in creatura subjecta; gloria, quia ipse est super omnia; imperium, quia sub ipso sunt omnia. Sed licet ista ad decorem et evidentiam sententiae non irrationabiliter distinguamus, in summa tamen et in divina Deitate unum et idem esse veraciter credere debemus. In saecula saeculorum, id est semper, vere sive fideliter. Gloria igitur et imperium ei vere, et semper sit, qui talia et tanta pro nobis fecit. Sequitur:
Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt, et plangent se super eum omnes tribus terrae, etiam amen. Post salutationem adjungit quaedam de adventu Christi et terrore judicii futuri, ut si ex beneficiis quae in salutatione continentur, Deum diligere negligimus, saltem ex minis, quae sequuntur, ipsum timeamus. Si propter dulcia quae praecedunt contemnimus bona facere, propter amara quae sequuntur formidemus mala perpetrare. Si non trahit ad Deum hoc quod demulcet, saltem ab adversa parte nos repellat id quod terret. Tribus autem modis exponere possumus, quod dicit venit cum nubibus, id est ad locum ad quem nubes ascendunt, ut semetipsum manifestans in loco sublimi ab omnibus resurgentibus patenter posset videri. Aliter, venit cum nubibus, id est cum sanctis qui nubes fuerunt, pluendo per praedicationem, coruscando per miraculorum operationem, volando per contemplationem, protegendo per intercessionem. Aliter: Venit cum nubibus, quia credi potest ut sicut per nubem ascendit in coelum, ita veniet ad faciendum judicium, sicut scriptum est: Hic Jesus qui assumptus est a vobis in coelum sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I). Sequitur:
Et videbit eum omnis oculus, videbit eum omnis, quia videbit eum bonus et malus corporalis et spiritualis, videbit eum bonus ad gloriam suam, malus ad ignominiam suam. Videbit eum corporalis oculus hominem verum. Spiritualis oculus Deum verum. Videbit eum oculus bonus velut dignus clarificari, malus sicut dignus excaecari. Videbit eum oculus corporalis ejus claritatem admirando. Spiritualis semetipsum de merito subtiliter dijudicando. Et quod etiam mali visuri sunt, declarat, cum subdit, et qui eum pupugerunt, ac si dicat: Non solum eum visuri electi sunt qui ab eo praemium beatitudinis recepturi sunt, sed etiam nequissimi qui eum crucifigendo pupugerunt. Sed quamvis reprobi illum visuri sint, non tamen gloriam ejus sicut electi contemplabuntur. Scriptum namque est: Tollatur impius ne videat gloriam Dei (Isai. XXVI). Generalem namque calamitatem describit, cum adjungit: Et plangent super eum omnes tribus terrae, etiam amen. Tribus terrae vocat omnes terrena diligentes, et terrena Christo praeferentes quasi diceret: Nec tantum illi qui eum pupugerunt eum dolentes videbunt, sed et omnes iniqui. Etiam amen, id est vere, ut certius credatur, eum videndo dolebunt, et plangent se super eum, eo quod, ipso judicante, amittent gaudium, ibunt ad supplicium, plangent se super eum, quia sive per ignorantiam infidelitalis, sive per praevaricationem legis se cognoscent ab eo promeruisse sententiam damnationis. Sequitur:
Ego sum alpha et omega, principium et finis, dicit Dominus Deus, qui est, et qui erat, et qui venturus est omnipotens. Ne de his quae supra dicta sunt dubitemus, sed ejus adventum, et futurum in fine judicium certissime credamus, inducit ipsum Christum loquentem, et praedictum sermonem Graeca et Latina lingua ut firmius ab audientibus credatur confirmantem. Nam alpha primum elementum in Graeco pro principio ponitur, et omega ultimum pro fine ponitur. Ego sum alpha et omega, principium et finis, ac si patenter ipse Christus confirmans dicat: Non dubitetis de his quae auditis; quia, sicut sum principium creando vos per potentiam, sic sum finis judicando per justitiam, et qui vobis dedi subsistendi originem, ipse dabo meriti retributionem.
Notandum vero quod Graecum ante Latinum ponit propter praerogativam, scilicet auctoritatem antiquitatis, sive ut sequens Latinum nobis declaratio sit Graeci praecedentis: Dicit Dominus Deus. Quod ait Dominus, potest referri ad subjectam creaturam; quod dicit Deus, ad ipsam divinitatis essentiam. Qui est, et qui erat, et qui venturus est, hoc supra expositum est. Omnipotens omnipotens est, quia omnia quaecunque voluit fecit in coelo et in terra, in angelis, in hominibus, in factorum creatione et electorum redemptione, et quaecunque voluerit in glorificatione salvandorum, et perditione damnatorum, omnibus providens creaturae gubernationem, justitiae glorificationem, malitiae damnationem. Ipse qui omnium Creator est, solus omnipotens est; quia omne quod creatum est ex parte est, et ex parte potens sicut ex parte sapiens est, et ex parte liberum, quia non omnis effectus potestatis creaturae subjicitur, sicut nec omne occultum sapientiae manifestatur, nec omnis electus electionem sequitur.
Et notandum, quod in salvatione ubi ista verba, videlicet qui est, et qui erat, et qui venturus est posuit, nequaquam omnipotens adjecit. Hoc autem in loco post eadem verba omnipotens posuit. Illic etenim in salutatione ubi de beneficiis divinis dicere voluit, ne erga largitorem nostra dilectio ex terrore omnipotentiae illius minui posset omnipotens tacuit. Quod hic ubi de adventu ejus, et de ultimi districtione judicii dixit, ad incutiendum contemptoribus et negligentibus terrorem in fine terribiliter exclamavit: Omnipotens, quasi dicat: Qui modo benignus est per pietatem largiendo gratiam, ipse in fine terribilis per omnipotentiam apparebit in contemptores faciendo vindictam. Qui igitur eum non diligit propter jam exhibitam bonitatem, timeat eum propter exercendam potestatem. Qui non vult eum amare propter beneficia quae in salutatione praemittuntur, timeat eum propter terrores qui ipsam salutationem sequuntur. Sed multo levius et utilius est, charissimi, blandientem diligere, quam comminantem formidare. Diligamus itaque mansuetum, ut non contingat timere iratum. Sordes peccatorum per fletum et confessionem diluamus, ut venientem ad judicium non timidi, sed securi suscipiamus.
Chapter 5 of 73