Caput VIII. De episcopo Thyatirae.
Et angelo Thyatirae Ecclesiae scribe: Haec dicit Filius Dei qui habet oculos sicut flamma ignis, et pedes similes aurichalco: Novi opera tua, et fidem, et charitatem tuam, ministerium, et patientiam tuam, et opera tua novissima plura prioribus (Apoc. II). More solito auctoritatem Salvatoris anteponit, et titulum describit qualem sequentis capituli sententia rationem deposcit. Quia enim erant in Thyatira quidam falsi Christiani qui semetipsos cum mulieribus seu daemonibus fornicando polluebant, et alios exemplo vel verbo ad eadem scelera pertrahentes seducebant, recte dixit habere eum oculos sicut flamma ignis, ut eum ostenderet omnia quaecunque gererent per suam sapientiam penetrando contemplari, et pedes ejus similes aurichalco, ut eum significaret illos admonere de pravitatibus suis exire debere, et vel infirmos electos (qui per pedes similes aurichalco figurantur) debere viriliter imitari. Ait quoque: Haec dicit Filius Dei qui habet oculos sicut flamma ignis, et pedes similes aurichalco, quasi diceret: Vos in Thyatira Christum contemnendo male vivitis, et hunc sermonem audituri estis. Dum eum audieritis oculos habere sicut flamma ignis, animadvertite eum occulta pravitatis vestrae agnoscere, et dum audieritis cum habere pedes similes aurichalco, perpendite eum saltem ad infirmorum electorum ejus imitationem vos provocare. Sed quia superius de oculis ejus et pedibus plura diximus, ad sequentia transeamus. Sequitur: Novi opera tua, et fidem, et charitatem. More solito praemittit laudem ut eum confirmet. Deinde subjungit increpationem, ut castiget. Novi opera tua, et fidem, et charitatem. Non est hoc in loco rectus ordo verborum secundum ordinem rerum, sicut in quibusdam sacrae Scripturae locis quandoque contingit, ut videlicet prius ponatur in sermone quod posterius est ordinis veritate. Nam fides prima est bonorum omnium quae per justitiam comprehenduntur, et ex fide nascitur charitas, ex charitate opera bona. Dicit ergo ordine praepostero quantum ad verborum positionem, non quantum ad rerum qualitatem: Novi opera tua, et fidem, et charitatem tuam, id est quantum ad rerum rectum ordinem, fidem tuam qua in me credis, charitatem qua me diligis, opera quibus mihi servis. Et quia is qui fide in Deum credit charitate, cum diligit, operibus servit, etiam de rebus suis ministrare sollicite debet pauperibus, recte additur, et ministerium tuum. Sed, quoniam omnes qui in Christo volunt pie vivere in eum credendo, ipsum diligendo, ipsi serviendo, pauperibus propter Deum ministrando, persecutionem patiuntur, bene subditur, et patientiam tuam, scilicet in adversis, quae quidem omnia novit, quia approbavit. Et opera tua novissima plura prioribus. In principio opera laudat, et hic iterum opera commendat. Sed ibi opera inchoationis, hic opera perfectionis. Non enim laudat eum de culmine perfectionis, sed de augmento, quia nequaquam dixit, perfecta, vel multa, aut absolute plura, sed per comparationem, plura prioribus. Unde quod ait, novissima, non est referendum ad perfectionis sublimitatem, sed ad praecedentium operum praeteritam exhibitionem. Sequitur:
Sed habeo adversum te, quia permittis mulierem manducare de idolothytis. Postquam eum ad laudem et constantiam roboravit, statim increpationem de ejus negligentia subjunxit, dicens: Sed habeo adversum te pauca, quia permittis mulierem Jezabel quae se dicit prophetare, docere et seducere servos meos, quasi diceret: Laudo quod tu bene vivis, sed reprehendo quod alios non corrigis. Sed quid per Jezabel, quae interpretatur fluxus sanguinis, rectius quam carnis voluptatibus illectos, idololatriae cultibus debitos accipimus, qui se prophetas esse dicebant, et ideo facilius alios seducebant? fornicari, id est ad fornicandum cum mulieribus, vel cum daemonibus, et manducare de idolothytis, id est ad manducandum veneratione idolorum de his quae immolata erant idolis. Aliter. Manducare de idolothytis, id est delectari in peccatorum sordibus quas immolant daemonibus. Alii dicunt per Jezabel uxorem istius episcopi designari, quae luxuriae vel idololatriae dedita erat, et alios suis suasionibus ad imitationem suae pravitatis pertrahebat. Sequitur:
Et dedi illi tempus ut poenitentiam ageret et non vult poenitere de fornicatione sua. Mira Dei pietas, mira clementia! Quando committimus culpam non statim infert poenam, sed confert medelam, et revocat ad integritatem justitiae, ut perducat ad jucunditatem gloriae. Sed, quoniam contemptus poenitentiae generat incrementum culpae, et provocat iram vindictae, recte post increpationem propter neglectam emendationem, adjecit comminationem. Nam sequitur:
Ecce ego mitto eam in lectum, et qui moechantur cum ea in tribulationem maximam, nisi poenitentiam egerint ab operibus suis. Alia translatio habet, mitto eam in luctum, sed sive dicamus luctum, sive lectum, hic exprimitur quod subjungitur in tribulationem maximam, id est in damnationem aeternam, ut qui sunt ei conformes in scelere, illi socientur in damnatione.
Notandum quoque quod non dixit, mittam sed mitto, ut per praesentiam temporis formidinem incuteret timoris. Sed et diligenter est intuendum, et gratanter amplectendum quod divinae pietatis miseratio nequaquam absolute et simpliciter dixit, mitto. Sed temperavit comminationem, dicens: Nisi poenitentiam egerint ab operibus suis (Luc. XIII). Noluit enim per effrenatum terrorem peccatores praecipitari in desperationem. Sed per temperamentum comminationis eos revocare, si poenitere vellent, ad confidentiam suae miserationis. Sequitur:
Et filios ejus interficiam in mortem, et scient omnes Ecclesiae, quia ego sum scrutans renes et corda. Et dabo unicuique vestrum secundum opera sua. Quos convenientius intelligimus per filios quam sequaces ejus qui doctrina et exemplo matris in longinquum exercent turpitudinem maternae pravitatis? Qui et ipsi vere in mortem interficientur, quando aeterna damnatione punientur. Et omnes Ecclesiae, id est congregationes bonae scient, scilicet in futuro, re, quod modo credunt fide, quia ego sum scrutans renes, id est carnales concupiscentias, et corda, id est cogitationes malas. Hoc est ergo quod in principio sermonis ait eum habere oculos sicut flammam ignis, quod non solum possit cognoscere exteriora nostra, sed etiam interiora per suam sapientiam penetrare. Potest quoque quod dixit: Scrutans renes et corda (Jer. VII), referri non tantum ad malos, sed et ad bonos. Ipse nimirum scrutatur bonorum renes, quia eorum diligit castitatem. Scrutatur et corda, quia eorum amat mundam cogitationem. Unde id quod superius in hac comminatione continetur, videtur ad malos tantum pertinere. Hoc vero quod dicit, ego sum scrutans renes et corda, et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra, videtur etiam pertinere ad bonos, et dabo unicuique secundum opera vestra, bona bonis, mala malis. Hoc autem quod sequitur ad bonos tantum pertinet: Vobis autem dico caeteris qui Thyatirae estis: Quicunque non habent doctrinam hanc, qui non cognoverunt altitudinem Satanae, quemadmodum dicunt, non mittam super vos aliud pondus, tantum id quod habetis, tenete, donec veniam. Erant in Thyatira quidam electi qui supradictis pravitatibus non communicabant, sed Christo soli fideliter serviebant. Alii egressi ex Judaea eis evangelica praecepta non posse sufficere dicebant, et eis carnales legis observantias esse tenendas praedicabant. Electos ergo instruit, et eos quod tenere debeant certos reddit. Admonet gratiae praecepta tantum tenere et testatur se pondus legis illis minime imponere. Dicit itaque: Vobis autem dico caeteris qui Thyatirae estis, vobis caeteris qui pravis operibus non communicatis, sed sobrie, et juste, et pie vivitis, omnibus qui non habent doctrinam hanc, videlicet doctrinam Jezabel eam imitando. Qui non cognoverunt, id est, non approbaverunt, vel amaverunt altitudinem, id est superbiam Satanae, illi serviendo, me contemnendo. Quemadmodum dicunt, id est, sicut vobis minantur illi qui egressi sunt de Judaea. Non mittam super vos aliud pondus, id est non exigam a vobis veteres observantias legis, tantum id quod habetis tenete, donec veniam. Evangelium quod habetis per fidem tenete per operationem bonam, donec veniam ad retributionem. Sequitur:
Et qui vicerit, et qui custodierit usque in finem verba mea, dabo illi potestatem super gentes, et reget illas in virga ferrea, et tanquam vas figuli confringentur, sicut et ego accepi a Patre meo, et dabo illi stellam matutinam. Superius locutus est de bonis et malis, nunc subjungit de munere et praemio vincentis. Qui vicerit, scilicet malignum, sicut supra expositum est, et qui custodierit usque in finem, scilicet vitae, usque in finem victoriae, vel usque in finem, id est consummationem justitiae, opera mea quae ego praecipio operari dabo illi (subauditur etiam in hoc saeculo) potestatem super gentes, id est gentiliter viventes, et reget illas in virga ferrea, id est inflexibili justitia, et tanquam vas figuli confringentur, ita ut alii omnino ejus judicio condemnentur, alii in melius ejus verbo permutentur. Ille etenim qui ad perfectionem sanctitatis curat pertingere, ipse est dignus alios regere, malos damnatione dignos judicare, bonos salvatione dignos. Sicut et ego accepi a Patre meo, accepi scilicet secundum humanitatem a Patre meo regendi potestatem. Magna promissio, magnum donum. Hoc promittit, hoc tribuit quod ipse accepit. Hoc quod habet ipse per plenitudinem, ut electi ejus habeant per plenitudinis participationem. Potest etiam id quod dicit, dabo illi potestatem super gentes, et reget illas in virga ferrea (Psal. II), et tanquam vas figuli confringentur, tantum referri ad malorum damnationem, ut ille qui in victoria fuerit perfectus, malos cum Christo judicet et condemnet, sicut de apostolis scriptum est: Vos qui secuti estis me, sedebitis super sedes judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX). Et dabo illi stellam matutinam, stella matutina stola prima, stella propter claritatem contemplationis, matutina propter inchoationem beatitudinis. Dabitur ergo vincenti in mundo stella matutina, id est stola in coelo, ut accepta prima securus sit de reliqua. Ista stella matutina mutabitur in solem meridianum in resurrectione, quando anima glorificabitur in resurgenti corpore. Scriptum quippe est: Fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum (Matth. XIII). Possumus autem ea quae in hoc capitulo continentur quinque distinctionibus discernere. Nam, ubi dixit: Scio opera tua, et fidem, et charitatem, illum de quo sermo est laudavit. Ubi dixit: Sed habeo adversum te, quia permittis mulierem Jezabel quae se dicit prophetam docere et seducere servos meos, eum increpavit. Ubi adjecit: Ecce mitto eum in lectum, et qui moechantur cum ea in tribulationem maximam, comminatus est malos, Ubi subjunxit: Vobis autem dico caeteris qui Thyatirae estis, de tenendis solis gratiae praeceptis erudivit bonos. Ubi deinde intulit: Qui vicerit et qui custodierit usque in finem opera mea, dignitatem potestatis spiritualis atque coelestis et primam stolam promisit. Qui habet aures audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis, id est quid promittat Ecclesiis Deus. Aures, fratres charissimi, non solum ad audiendum, sed ad intelligendum habeamus, scripta legamus, prohibita caveamus, ut ad promissa perveniamus.
Chapter 11 of 73