Caput VI. De episcopo Smyrnae.
Et angelo Smyrnae Ecclesiae scribe: Hoc dicit primus et novissimus, qui fuit mortuus et vivit: Scio tribulationem tuam et paupertatem tuam, sed dives es et blasphemaris ab his qui dicunt se Judaeos esse et non sunt, sed sunt Synagoga Satanae. Nihil horum timeas, quae passurus es. Ecce missurus est ex vobis diabolus in carcerem ut tentemini, et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae (Apoc. II). Exsecuto superiore capitulo episcopo Ephesi, qui metropolitanus inter alios erat, directo ad pastorem Smyrnae sermonem vertit. Sed utrum de isto, sive de aliis aliarum Ecclesiarum episcopis ordinem, qui in sacra pagina continetur, secundum distantiam sicut locorum, sive secundum differentiam meritorum servet ignoramus. Ad episcopum ergo Smyrnae ea quae in praesenti capitulo continentur dirigens, eum de bonis actibus laudat, et laudando ad meliora provocat, futuras tribulationes praedicit, et fideliter pugnanti coronam promittit. Haec dicit primus et novissimus, qui fuit mortuus et vivit, in principio sermonis talem Christum describit, qui in tribulationibus subvenire possit, et si contingat pro ipso occumbere, speremus per ipsum iterum ad vitam redire. In eo namque quod dicit, primus et novissimus, ostendit eum tribulatis posse subvenire; in eo autem quod subjungit, qui fuit mortuus et vivit, innuit eum mortuos posse suscitare. Hoc dicit, primus et novissimus, qui fuit mortuus et vivit, quasi diceret: Ne deficiatis si contingat pro nomine meo tribulationem sustinere, vel mortem subire, quia ego sum primus et novissimus, potens sum in tribulatione adjuvare, et qui fui mortuus et vivo, potens sum de morte suscitare. Dum ergo me talem auditis, de utroque fiduciam sumite, et si quid propter me contigerit adversi, viriliter sustinete. Sed quia superius haec verba diligentius discussimus, ad sequentia transeamus. Scio tribulationem tuam et paupertatem tuam. Duo ponit, tribulationem et paupertatem, tribulationem corporis, et paupertatem rei corporalis. Sed cum altera istarum sola graviter pungat, si altera adjungatur dolorem duplicat. Grave namque est in corpore tribulari, sed gravius est cum tribulatione corporis penuriam pati substantiae corporalis. Duplici itaque laude iste dignus exstitit, qui duplicia mala pro Christo sustinuit. Nisi enim pro Christo sustinuisset, ipse Christus ejus tribulationem et paupertatem se scire minime dixisset, quia in hoc quod dixit, Scio, illum utramque monstravit propter se sustinere, et sic utramque designavit approbare. Sed inter corporis bona commemorat gratiam spiritualem, ut in eo quod bona commemorat contra mala sustinenda robustiorem reddat. Ait ergo, sed dives es, ac si diceret: Quamvis angusteris in corporalibus, ne timeas, quia dilataris in bonis spiritualibus, in plenitudine doni coelestis, in exercitatione virtutis, in exhibitione boni operis, in verbo praedicationis, in spe remunerationis. Et quoniam coetui malorum semper est odiosa vita bonorum, et quem Deus commendat sermo pravorum blasphemat, recte subditur: Et blasphemaris ab his qui se dicunt Judaeos esse, et non sunt; sed sunt Synagoga Satanae, id est congregatio adversarii, videlicet diaboli. Habuit itaque iste adversarios falsos Judaeos, sicut rector Ephesi apostolos falsos, qui, si veri Judaei sive apostoli essent, Christum non simulatione justitiae confiterentur et praedicarent. Patet autem in istis verbis sicut in aliis plerisque Scripturae locis, quod antiquus hostis bonum quod non potest impedire, ac malum quod non valet efficere per suae superbiae complices daemones, hoc conatur perficere per suae pravitatis imitatores homines. Qui, quanto sunt numerosiores, tanto sunt ad utrumque complendum fortiores. Unde non inconvenienter Synagoga Satanae dicuntur, quia, eos Satanas in unam malitiam congregat, ut per eos circa robustos sanctos robustus confligat. Et quia nonnunquam tabes impiorum per ipsum diabolum excitata, non solum ad blasphemiam oris, sed ad insectationem manifeste persecutionis prorumpit, apte sacra visio eum contra futuram persecutionem praemuniens, et corroborans adjecit:
Nihil horum timeas quae passurus es. Ecce missurus est diabolus ex vobis in carcerem, et habebitis tribulationem diebus decem, quasi ad superiora respiciens patenter diceret: Quandoquidem audis te ex meis bonis divitem esse, et non tantum praesentem adversitatem in qua nunc es sustinere, sed futuram quoque persecutionem debes patienter ac secure pro nomine meo tolerare, quam tibi idcirco praedico ut interim vires colligas, et adversis irruentibus invictus persistas, ut eos qui tibi sunt commissi contra eam praemunias. Debes ergo vires sumere, et temetipsum animare, quia ego qui te conforto, ego adjuvabo. Nihil horum timeas quae passurus es. Ecce missurus est ex vobis diabolus in carcerem. Diabolus ea quae ministri ejus, eo investigante, faciunt facere dicitur. Quemadmodum rex aliquis civitatem aliquam expugnare, vel succendere dicitur, eum non hoc vel illud ipse, sed, ipso praecipiente, ejus exercitus potius operetur. In carcerem, id est in quamlibet tribulationem. Carcer namque pro qualibet tribulatione accipi potest, ut tentemini, id est ut per tentationem probemini utrum vere sitis mei, et virtutes habeatis modo ad propriam utilitatem, et ut aliis manifestentur ad imitationem. Virtutes etenim quae patent non solum possidentibus valent ad meritum, sed intuentibus ad exemplum. In tentatione namque, non tantum ille qui per eam exercetur et probatur proficit, sed et alii multi quibus ejus patientiae virtus innotescit. Et habebitis tribulationem diebus decem. Quid rectius accipimus per dies decem quam Decalogi claritatem? Diebus igitur decem electi quique tribulationem habent, qui pro divinae legis quae in Decalogo continetur custodia in praesenti vita persecutionem sustinent. Dicat ergo: Et habebitis tribulationem diebus decem, quasi dixerit: Quandiu in luce meae legis ambulaveritis, semper in ejus observantia pro me tribulationem habebitis. Scriptum quippe est: Omnes qui volunt in Christo pie vivere persecutionem patiuntur (II. Tim. II). Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae. Praedicta persecutione hortatur eum ad longanimitatem patientiae, et obtinenti victoriam spondet coronam, quasi diceret: Quidquid mali ingerant, tu patienter sustine. Tolerantia namque transitoria, corona aeterna, pugna modica, merces immensa, poena levis, gloria inaestimabilis. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi, post mortem, pro morte vitae aeternitatem. Qui habet aurem audiat quid dicat Spiritus Ecclesiis. Hoc, quia supra dictum est, hic iterum exponi necesse non est. Sequitur:
Qui vicerit non laedatur a morte secunda. Prima mors est culpa, secunda, poena. Aliter prima mors est in mundo, secunda in inferno. Prima mors est quando anima a corpore separatur, secunda quando anima cum corpore condemnabitur. Qui ergo vicerit videlicet malignum daemonem, pravum hominem, carnem, vitium, mundum, a morte secunda non laedetur, quia damnatione perpetua non punietur. Possumus itaque ea quae in praedicto capitulo continentur quinque generaliter divisionibus distinguere. Ubi namque dicit in principio: Scio tribulationem tuam, et paupertatem suam, sed dives es, eum ad quem sermo dirigitur de bono laudavit. Ubi ait: Nihil horum timeas quae passurus es, futuram ei persecutionem praedixit. Ubi intulit: Esto fidelis usque ad mortem, de patientia eum admonuit. Ubi consequenter adjecit: Et dabo tibi coronam vitae, praemium promisit. Ubi denique conclusit, quia vicerit non laedetur a morte secunda, et hunc, et electos securos a damnatione fecit. In isto ergo qui in omnibus exstitit laudabilis, in nullo reprehensibilis laudem admiremur, justitiam imitemur.
Chapter 9 of 73