Skip to the text

Caput X. De episcopo Philadelphiae.

Et angelo Philadelphiae Ecclesiae scribe: Haec dicit Sanctus et Verus qui habet clavem David, qui aperit et nemo claudit, claudit et nemo aperit: Scio opera tua. Ecce dedi coram te ostium apertum, quod nemo potest claudere, quia modicam habes virtutem, et servasti nomen meum, et non negasti fidem meam (Apoc. III). Episcopum Philadelphiae visio coelestis alloquens in hoc sermone laudibus justitiae attollit, nec de aliqua negligentia, vel culpa, sicut nec episcopum Smyrnae reprehendit. Promittit ei gratiam sapientiae ad praedicandum, et adversarios Judaeos se illi submissurum, et in hora tentationis suae perfectionis auxilium. Ad ultimum hortatur eum ad perseverantiam, ne perdat coronam. Et quemadmodum in aliis capitulis solet facere, talem Christum in principio describit qualem subsequens sermo requirit, et ut in principio sermonis episcopus ipse animadvertat quantum de sequenti promissione confidere queat. Nam quia in sacra praedicatione et nec in angustiis in ipsa Verbi administratione cessanti gratiae divinae doctrina promittitur, recte promissor, et largitor boni Sanctus et Verus, et clavem David habere, et solus aperire et claudere secreta sapientiae perhibetur. Ait ergo: Haec dicit Sanctus et Verus qui habet clavem David quasi diceret: Haec dicit Sanctus et Verus. Sanctus in bonitate, Verus in promissione, qui eo quod Sanctus non peccat, et quia Verus nunquam mentitur. Et quia habet clavem David, cui vult mysteria sapientiae aperit et largitur. Quem dum Verum et Sanctum audis, crede pium et veracem in promissis. Et dum audis eum clavem habere David, crede potentem in exhibendis. Quid enim per clavem David apparens Filii hominis similitudo nobis rectius designavit, quam gratiam spiritualis sapientiae, quae et David quam aliis prophetis mysterium humanae redemptionis luculentius aperuit? Quae specialiter, et proprie non inconvenienter dicitur David, et propter promissionem sibi factam, et propter praerogativam manifestationis, quia David non sicut plerisque prophetis per aenigmata, et formas visibilium, sed nude, et pure, et absque tegumento in secreto cordis reseravit adventum Redemptoris. Unde et ipse ait: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus (Psal. LXXXIV). In me, non in symbolis et in formis, sed immediate et familiariter in conclavi, et in sinu meae mentis. Quod ergo ait: Qui habet clavem David potentem se esse ad reserandum arcana doctrinae quae promissurus ac daturus erat, et quibus ipse episcopus in officio suo indigebat manifeste significavit. Hoc dicit Sanctus et Verus qui habet clavem David, ac si diceret: Intellige quae in principio sermonis de Christo praedicantur, et de illis confide quae tibi in sequentibus ab ipso promittuntur. Audi esse Sanctum et Verum, et perpende benignum et veracem bona promittendo. Audi eum habere clavem David, et agnosce potentem eadem retribuendo. Et ne credas alium eamdem potentiam habere, audi ipsum solum potentem esse; qui aperit et nemo claudit, claudit et nemo aperit. Aperit corda ad intelligentiam fidei, aperit ora ad praedicationem verbi. Aperit affectum ad dilectionem, aperit linguas doctorum ad praedicationem docendum. Aperit corda populorum ad credendum. Et quantum quae electis aperit reprobis claudit, recte dicitur, claudit et nemo aperit. Quam autem ipso aperiente nemo potest claudere, testantur apostoli in Actibus suis dicentes: Non possumus quae vidimus et audivimus non loqui. Et post pauca de Judaeis: Non poterant sapientiae resistere, et Spiritui qui loquebatur (Act. IV). Ipso vero claudente reprobis ea quae recta sunt, exigentibus peccatis suis, nemo potest aperire, quia nemo potest corrigere quem ille despexerit. Sequitur: Scio opera tua, scio, approbo, diligo, recipio. In brevi laudem ipsius comprehendit, ubi dicit: Scio opera tua. Statimque post laudem infert divini muneris promissionem. Ecce dedi coram te ostium apertum, dedi, id est dabo, praeteritum pro futuro, ut dono certum redderet, ne de promissione dubius remaneret, vel praeteritum posuit, quia Deus per futurum tam ratum habet quasi jam factum est. Dedi coram te ostium apertum. Quid est ostium apertum nisi verbum liberum? Sicut namque apertam domum intramus, ita per verbum libere praedicatum cor humanum penetramus, et hostem, et hospitem antiquum eliminamus, et factorem cordis in ipso habitatorem collocamus. Aliter: Dedi coram te ostium apertum, id est aperiam tibi intellectum ad Scripturarum cognitionem, os ad earum praedicationem, corda audientium ad fidei susceptionem. Ecce dedi coram te ostium apertum, quod, me aperiente, nemo potest claudere, quia divinam sapientiam ubi vult operari, nemo potest impedire. Quare autem tantam gratiam dare disponat, illi consequenter manifestat. Quia modicam habes virtutem, et servasti verbum meum, et non negasti nomen meum. Donum quippe praedicationis superna providente gratia largius habere promeruit eo quod modicam sive in corpore, sive in corde virtutem habuit, et tamen verbum Dei et in actione et in praedicatione servavit, et nomen ejus, subintelligitur in angustia persecutionis, non negavit. Valde etenim laudabile exstitit apud Deum quod per modicam virtutem tanta complevit, et tanto Salvator sublimius illum etiam praeconio laudis extulit, et dono gratiae cumulavit, quanto propter pravitatem virtutis in ejus obsequio difficilius laboravit. Sequitur:

Ecce dabo tibi de Synagoga Satanae, qui se dicunt Judaeos esse, et non sunt, sed mentiuntur. Post promissum donum praedicationis, illi spondet piam victoriam se donaturum de inimicis. Erant enim, sicut ex praesenti Epistola potest aestimari, Judaei in Philadelphia, de quorum Synagoga quidem episcopi praedicationi contradicebant; et ejus humilitatem deridebant, quasi si veram in Deo fidem haberet cum signis evidentioribus suum eum esse famulum manifestaret. Qui forsitan minime personae ejus odio per malitiam, sed legis suae zelo per ignorantiam ad hoc ducebantur. Istos itaque promittit illi ad fidem esse convertendos, et ejus magisterio esse subjiciendos. Ait ergo: Ecce dabo de Synagoga Satanae, quasi praecedentia sequentibus jungens dicat, quia quae supradicta sunt peregisti, et mihi placita fecisti, et illos qui sunt Satanae tibi dabo, et apud eos a quibus adversaris te magnificabo. Ecce dabo tibi de Judaeis, scilicet qui sunt Satanae per infidelitatem, qui se dicunt Judaeos esse per divini nominis confessionem, et non sunt per veritatem, sed mentiuntur per falsitatem. Quomodo autem illi dabit, subjungit, dicens: Ecce faciam illos, videlicet tales, ut veniant, et adorent ante pedes tuos. Faciam ut veniant ad fidem in me credendo, et adorent ante pedes tuos se humiliando, te venerando, et se a te baptizari, instrui, et regi simpliciter exorando. Sequitur:

Et scient quod ego dilexi te. Scient tunc conversi quod nunc ignorant aversi, scient amici quod ignorant inimici, scient intromissi quod ignorant extra positi. Scient tunc quod ego dilexi te per veram charitatem, quod tunc ignorant, dum te permitto examinari per tribulationem, cujus dilectionis causam subdit, dicens: Quoniam servasti verbum patientiae meae, verbum, id est praeceptum servasti, dum adversa propter me patienter sustinuisti. Propter hanc etiam eamdem causam post subjectionem adversantium illi, suae protectionis in tentatione promittit auxilium, dicens: Et ego servabo te ad horam tentationis, quae ventura est in orbem universum tentare habitantes in terra. Servabo te, non ab hora tentationis, sed a laesione tentationis. Servabo te, non ut tentationem non videas, sed ut tentationi non cedas, non ut eam non sentias, sed ut ei minime consentias. Tentationem dicit persecutionem, in qua quidam reprobantur, non servantur. Quae ventura est in orbem universum. Postquam enim sonus apostolorum in omnem terram exivit, statim persecutio per universum orbem ebullivit. Tentare habitantes in terra: In coelo quodammodo jam habitant perfecti, qui terrenis et mundo perfecte renuntiant, illi sunt probati, isti probandi. Persecutio ergo habitantes in terra, id est possessores terrenorum, vel imperfectos tentat, et utrum vere justi sint omnibus manifestat. Idcirco namque, divina disponente providentia, tentantur, ut qui sint demonstretur. Nam perfecti quique, si a pravis et ipsi persecutionem sustineant et sentiant, sunt probati et justi esse manifestati. Nec tales persecutio gravat, sed delectat, nec ipsa irruente dolent, sed magis gaudent. Scriptum quippe est: Ibant apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. V). Hunc ergo episcopum divina bonitas propter patientiam ab ipso patienter servatam a ventura persecutionis tentatione servandum promisit, non ut cum aliis electis persecutionem non sustineret, sed ut sustinendo non deficeret, sed magis proficeret. Hoc est enim servari cum augmento virtutis, illaesum a culpa custodiri. Sequitur:

Ecce venio cito, tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam. Circa finem allocutionis hortatur ad patientiam, ne perdat coronam. Sed quia in tribulatione positus erat, utpote qui inter infideles, et in medio nationis pravae et perversae manebat, et tentationem esse venturam audiebat, recte ne in pressuris deficiat se cito venturum, videlicet ad remunerandum, denuntiat. Ait ergo: Ecce venio cito, quasi diceret: Viriliter omnem sustine tribulationem pro me, quia ecce venio cito ad remunerationem. Tene quod habes, fidem scilicet, et bona opera, et in eis persevera, ne si non habueris perseverantiam alius accipiat coronam tuam. Cum enim sit Deo certus suorum numerus, quando alius per culpam labitur, alius per misericordiam subinducitur, ut in loco unde lapsi sunt daemones ascendant homines, et in cultum divinum quem Judaea reliquit gentilitas introivit. Sequitur: Qui vicerit faciam eum columnam in templo meo, et foras non egredietur amplius, et scribam super illum nomen Dei mei, et nomen civitatis novae Hierusalem quae descendit de coelo a Deo meo, et nomen meum novum. Cunctis superius quae ad commendationem episcopi pertinent exsecutis, ad ultimum ponit donum vincentis: Qui vicerit, sicuti supra expositum est, faciam illum columnam in templo Dei mei, ut sicut columna in materiali templo, ita ipse in spirituali aedificio sit firmus per fidem, rectus per aequitatem, erectus per intentionem, sublimis per contemplationem, et alios quidem sustentet verbo consolationis, alios suffragio orationis, alios exemplo actionis. In hoc autem aedificio in quo perfecti quilibet sunt columnae, alii sunt columnae lapideae per firmitatem credulitatis, alii columnae aeneae per sonum praedicationis, alii argenteae per eloquentiam, alii aureae per sapientiam. Et, ne idem verbum saepius oporteat exponere, ubicunque dicit, Dei, et adjungit, mei, sive aliud hujusmodi, propter humanitatem hoc dicit qua Patre minor existit. Et foras non egredietur amplius, id est, si in justitia stare voluerit, criminaliter amplius non peccabit, nec de consortio justorum emigrabit. Et scribam super eum nomen Dei mei. Quod dicitur, cito transit, quod scribitur, diu permanet. Quod ergo dicit, scribam, tantumdem valet ac si diceret, in sempiternum tribuam.

Et notandum quod dicit, super eum, non in eo; quia quidem bonum divinum supra nos apprehendere possumus, intra nos autem illud comprehendere non valemus. Nomen Dei ergo super electos scribitur, quando illud quidem apprehensibile, sed incomprehensibile bonum quod Deus dicitur et est per naturam, illis esse et dici datur per gratiam, sicuti scriptum est: Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi sunt omnes (Psal. LXXXI). Et nomen civitatis novae Hierusalem, scilicet scribam, sicut supra dictum est, ut sic et nominetur nomen ejus Hierusalem, non in terra in qua non est visio pacis vera, et quae multum habet adhuc vetustatis, quae non est tota Dei, eo quod multi sunt in ea qui sunt diaboli. Sed illius quae, etsi adhuc ex parte in terris est, tamen sursum est, et coelestis mater nostra est, in qua nulla visio est litis, sed solius pacis, quae nihil habet vetustatis, sed totum novitatis, in qua totum possidet Deus, nihil diabolus. Quae descendit de coelo a Deo meo, quia omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, quo sancta mater nostra Hierusalem in electis suis ad aeternitatem praeparatur, in tempore descendens a Patre luminum, ab auctore donorum. Et nomen meum novum, subauditur scribam super eum, videlicet Christianitatis quod est totum novitatis, nihil habens vetustatis. Possunt autem cuncta quae in hac promissione continentur et vincenti promittuntur, non solum in coelo, sed etiam in mundo a vincente haberi, et non solum in futuro, sed in praesenti quoque statu ab ipso possideri. Qui habet aures audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis. Istud ideo crebro repetitur, ut audientibus arctius commendetur. Possumus ergo cuncta quae in hoc sermone continentur generaliter sex distinctionibus disponere. Ubi quippe dixit: Scio opera tua, ipsum episcopum laudavit; ubi subjunxit: Ecce dedi coram te ostium apertum, gratiam illi praedicandi promisit; ubi ait: Ecce dabo tibi de synagoga Satanae, spopondit ei infidelium et adversantium Judaeorum conversionem et subjectionem; ubi addidit: Servabo te ad horam tentationis, in persecutione protectionem; ubi adjecit: Ecce venio cito, tene quod habes, de perseverantia intulit admonitionem; ubi ait tandem: Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, vincentis remunerationem.

Chapter 13 of 73