Caput VII. De angelo Pergami.
Et angelo Pergami Ecclesiae scribe: Haec dicit qui habet romphaeam ex utraque parte acutam: Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanae, et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam, et in diebus illis Antipas testis meus fidelis qui occisus est apud vos ubi sedes est Satanae (Apoc. II). Tertio hoc in loco in episcoporum numero episcopum Pergami sacra visio ponit, et ad ipsum praesentis capituli sermonem divertit, quem quidem de bono laudat primum, deinde de malo increpat more prudentis agens medici, qui pusillanimis, impatientis tenelli et timentis infirmi apostema, primum circumquaque suaviter tractat et tangit, et postea ferrum infigit, et latentem et ferventem putredinem sapienter educit, et educta putredine locum sanum reddit. Sic verus animarum medicus, ubi eum commendat dicens: Scio ubi habitas, aegrotum palpat; ac deinde ubi eum increpat, dicens: Habeo pauca adversum te, ferro vulnerat ut ad sanitatem reducat.
Et notandum quod quia iste de malo redarguendus erat, talem in principio sermonis describit ipsa visio Christum qui non tantum vitia corporis, sed vitia quoque cordis si vellet corrigi resecaret. At si nollet emendari, non solum corpus ejus, sed animam puniret, quemadmodum in capite superioris capituli ad pastorem Smyrnae directi, eo quod illi persecutio superventura erat talem describit Christum, ubi ait: Haec dicit primus et novissimus qui fuit mortuus et vivit, qui posset tribulatos adjuvare, et pro se mortificatos resuscitare. Talem itaque apparens similitudo Filii hominis, Filium hominis ipso initio sermonis episcopo Pergami designavit, ut si vellet ea quae corrigenda erant corrigere, fiduciam de adjutorio posset sumere, si nollet, de vitio posset formidare. Hic ergo: Haec dicit qui habet romphaeam ex utraque parte acutam. Potens est adjuvare, si velis corrigi in corpore et spiritu, utriusque vitia resecare, si non vis corrigi, potens est te in utroque condemnare. Romphaeam ex utraque parte acutam, diximus superius verbum Dei significare. Romphaea enim ex utraque parte acuta est sermo Dei vivus et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, qui non solum pravam actionem corporis, verum etiam pravam cogitationem cordis resecat, et incorrigibiles permanentes in utroque condemnat. Sed quod iste qui habet hanc romphaeam dicat audiamus. Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanae, et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam. Primum de bonis actibus eum laudat, et laudando ad meliora roborat, et in utroque praeparat ut sequentem increpationem melius sustineat. Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanae, id est, approbo quod justus conversaris in medio pravae nationis. Non enim minima laus est justo inter impios immunem se custodire, inter perversos rectam viam agere.
Et notandum quod non dixit, ubi via, sed ubi sedes est Satanae. Per quosdam enim transeundo Satanas cursim ambulat, per eos scilicet quos subito et improviso in malum praecipitat. Sed nequaquam sedem ponit, quia illis per poenitentiam cito resurgentibus dominium regnandi in eis amittit. Alios per culpam non tantum calcat, sed per pravam consuetudinem in illis gratia regnandi sedem locat: quibus praesidens non solum eos refrenat a bono exercendo, sed et in eis suam voluntatem complet in malo proficiendo. Super illos ergo per culpam ambulat, aut transvolat, in istis per consuetudinem diutius sedet, et regnat. Liquet igitur istos longe a Deo remotos fuisse, in quibus Satanas non viam, sed sedem perhibetur habuisse. Qualis autem, quantusque iste in bono inter malos exstiterit, manifeste declarat cum subditur, et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam. Vere enim magnum et laudabile fuit inter infideles nomen ejus tenere, et in persecutione eorum fidem ejus non negare. Sed quod praemisit, tenes nomen meum, hoc subsequenter exposuit cum subjunxit, et non negasti fidem meam. Nomen namque Domini, et fidem Domini idem esse intelligimus. Quid est enim baptizari in sanctae Trinitatis nomine, nisi baptizari in ejus fide? Sicut etiam aliqua res innotescit in nomine, ita Deus a nobis cognoscitur fide. In hoc itaque rector Pergami valde laudabilis exstitit, quod inter malos bonus fuit, et inter infideles fidem Christi tenuit, et non negavit. Nam multo levius est inter bonos bene agere, quam inter infideles fidem servare. Sicut valde facilius est, nemine obstante, quam repugnantibus hostibus, civitatem introire. Et ne solum inter infideles fidem servasse, vel se aestimet solum inter malos bene vixisse, et ob hoc in utroque citius deficiat, proponitur ei Antipas testis Christi fidelis, qui propter Christum, et fidem Christi poenas sustinuit occisionis, ut ipsum Antipas imitando etiam mortem pro Christo, si necesse fuerit, sustineat. Nam sequitur: Et in diebus illis, videlicet tuis, subaudiendum fuit, Antipas testis meus fidelis qui occisus est apud vos, id est in Pergamo ubi sedes est Satanae, non a bonis, sed a malis in quibus Satanas regnat. Quasi eum per Antipam corroborando, patenter diceret, laudo quidem quod inter malos usque modo bene vixisti, quod in fide mea perseverasti. Sed cave ne te solidum esse credas, et in hoc, vel in illo deficias, sed memento Antipas testis mei fidelis, et pro me usque ad mortem sustine illius exemplo persecutionem pravae nationis. Nec etiam de merito glorieris si in alterutro profeceris, quia Antipas, qui majorem poenam quam tu sustinuit, in virtute meriti te longe praecessit. Nunc tibi propono hujus imitationem, admoneo ut ejus exemplo vires colligas, et ad patientiae coronam pertingas. Sequitur:
Sed habeo adversus te pauca, quoniam habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat filios Israel edere et fornicari. Praemisit laudem, subjungit increpationem, ac si diceret in his quae praecedunt, existis laudabilis, in his quae sequuntur, reprehensibilis. De illis te laudo, de his te deprehendo. Quod autem dicit: Habes hic tenentes doctrinam Balaam qui docebat filios Israel edere et fornicari. Luculenter exponit, dicens, ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum. Sicut enim, secundum doctrinam Balaam, Moabitae docuerunt filios Israel edere de idolothytis et fornicari, ita Nicolaitae, secundum doctrinam Nicolai, docebant Christianos commessationibus vacare, et fornicari cum mulieribus. Iste ergo, quamvis laudabilis in semetipso exstitit, in eo tamen quod male viventes viriliter non redarguebat, reprehensibilis fuit, qui in hoc tenentes doctrinam Nicolaitarum habuit, quod illos novit male agere, et non correxit. Attendant haec quarumdam Ecclesiarum praesules, qui et ipsi male vivunt, et alios non corrigunt. Emendent semetipsos, corrigant subjectos. Sed illi qui circa semetipsos vigilant, male viventes castigare non desistant. De manibus namque praelatorum requirit Deus animas pereuntium subditorum. Sequitur:
Similiter poenitentiam age, si quominus veniam tibi cito. Post asperitatem increpationis subjungit admonitionem emendationis, et si nollet corrigi, terrorem comminationis. Nam, ubi dicit, poenitentiam age, poenitentiam admonet. Ubi vero subdit, si quominus veniam tibi cito, per comminationem terret. Subditur hic similiter, id est, sicut praecepi episcopo Ephesi poenitentiam agere, qui et ipse reprehensibilis erat, eo quod charitatem primam reliquerat. Nam episcopum Smyrnae minime increpavit, et ideo de poenitentia ei nihil indixit. Si quominus videlicet feceris, si poenitentiam non egeris, si malos non correxeris, veniam tibi scilicet ad judicium, et ad detrimentum, et hoc cito, ne propter prolixitatem temporis innectas moras emendationis. Sequitur: Et pugnabo cum illis in gladio oris mei, quasi diceret: Si tu contemnis mihi obedire, et malos corrigere, veniam non solum tibi, sed et illis, et curabo eos per vindictam punire in gladio oris, id est in verbo, dicens: Ite, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV). Haec est romphaea ex utraque parte acuta quam in principio capituli istius posuit ad terrendam negligentiam pastoris, et hanc omnes Ecclesiarum rectores habere debent ad bonos et malos secernendum, bonos defendendum, malos puniendum: Qui habet aures, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis: Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum, et in calculo nomen novum scriptum quod nemo novit, nisi qui accipit. Absconditum manna, Divinitas occulta. Deum nemo vidit unquam, de hoc iterum scriptum est: Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te (Psal. XXX). Et iterum: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II), etc. Istud manna nobis dabit quando gloria divinitatis suae nos satiabit. Quid est etiam, dabo calculum candidum, nisi coeleste praemium? Calculum propter firmitatem, candidum propter candorem immortalitatis. Quid nomen novum in calculo, nisi divina notitia modo mentibus humanis inusitata, in praemio aeterno revelata? In calculo igitur aeterno candido nomen novum scriptum nobis dabit, quia in aeterno et immortali praemio divinitatis suae notitiam nunc a nobis valde remotam nobis manifestabit. In praesenti autem saeculo multa possumus cognoscere, quae non possumus habere. Sed in coelesti patria quod de Deo intelligendo cognoscemus, amando possidebimus. Nec aliquis poterit cognoscere, nisi cui contigerit habere. Unde et ait: Quod nemo scit, nisi qui accipit. Possumus autem quinque distinctionibus disponere ea quae in hoc capitulo continentur. Nam, ubi dixit, scio ubi habitas, praemisit consolationem laudis; et ubi ait, habeo adversus te pauca, addit rigorem increpationis; ubi subjunxit: Age poenitentiam, admonitionem emendationis; ubi dixit, si quominus veniam tibi cito, terrorem comminationis; ubi tandem intulit: Vincenti dabo manna absconditum, praemium beatitudinis.
Chapter 10 of 73