Caput IX. De episcopo Sardis.
Et angelo Ecclesiae Sardis scribe: Haec dicit qui habet septem Spiritus Dei, et septem stellas: Scio opera tua; quia nomen habes quod vivas et mortuus es. Esto vigilans, et confirma caetera quae moritura erant. Non enim inveni opera tua plena coram Deo meo. In mente ergo habe qualiter acceperis, et audieris, et serva, et poenitentiam age (Apoc. III). Quinto loco singularium admonitionum episcopus Sardis non sicut caeteri qui praemissi sunt de aliqua virtute, vel bona operatione laudatur, sed de ficta, et simulata justitia gravi et dura animadversione per sacram visionem redarguitur, et ut poeniteat misericorditer admonetur, et quia idem episcopus in conspectu hominum quarumdam virtutum et bonorum operum simulatione palliatus de foris apparebat, sed intus in conspectu Dei nulla veritate justitiae fultus erat, talis in principio describitur ei Christus, qui omnia etiam occulta possit cognoscere, et qui potens sit eum quando deliquerit de peccato punire. Ait ergo: Haec dicit qui habet septem Spiritus Dei, et septem stellas, quasi diceret: Tu qui te coram hominibus per hypocrisim bonum facis, sed in oculto me contemnendo malus existi, dum me audis septem Spiritus Dei habere, animadverte me per meam sapientiam non solum manifesta, sed et occulta, non solum opera, sed et cogitationes spiritualiter penetrando videre. Et dum me audis habere septem stellas, intellige me ad puniendum te et alios episcopos, si deliquerint, potentem esse. Sed quia de septem Spiritibus, et septem stellis superius elucidavimus, ad sequentia transeamus. Sequitur: Scio opera tua, quod dicit, scio, nequaquam accipiendum est sicut in supradictis capitulis, ubi se dicit aliorum opera scire, id est sciendo approbare. Scio opera tua, id est cognosco. Omnipotentem namque Deum sicut nemo potest vel pretio corrumpere quia justus est, vel excedere quia aeternus est, vel loco effugere quia ubique est, vel virtute superare quia fortissimus est: sic nemo potest eum absconsione latere, quia sapientissimus est. Dicat ergo. Scio opera tua, quia nomen habes quod vivas et mortuus es. Scio opera tua per meam sapientiam, quod nomen habes, videlicet in vulgo per inutilem famam, quod vivas per justitiam, et tu e converso mortuus es per culpam. In hoc capitulo quia iste omnino reprehensibilis erat, nequaquam sicut in praedictis praemisit laudem, sed statim intulit increpationem. Nam quod in aliis praemissis admonitionibus post dictam laudem per increpationem dicitur: Sed habeo adversum te, hoc agit in ista a principio ubi nulla facta mentione de laude, scriptum est: Scio opera tua quia nomen habes, quod vivas, et mortuus es. Sequitur: Esto vigilans, et confirma caetera quae moritura erant. Post increpationem subjungit admonitionem. Esto vigilans, id est sollicitus de salute tua. Ille namque non vigilat qui, semetipsum negligens, de salute sua non cogitat, et confirma caetera quae moritura erant, praecipua bona in quibus laus consistit, sicut est charitas, humilitas, in ipso erant jam mortua; minora vero quae, etsi salutem non contineant, tamen ad salutem juvant, sicut scientia Scripturarum, doctrina, praedicatio et caetera talia, si mala permanerent, erant moritura.
Justo nimirum judicio qui majora quae prorsus sunt ad salutem necessaria custodire contemnit, minora, etsi ad salutem non necessaria, tamen utilia, funditus amittit. Et qui ea quibus coram Deo vere bonus erat negligit, ea quibus coram hominibus laudabilis erat jure perdidit. Sunt quippe nonnulli qui ea quibus apud homines magni videntur magis diligunt, et ea sine quibus in conspectu Dei justificari non possunt parvipendunt, quaerentes de minimo crescere, et maximo minui. Sed postquam maxima dona virtutum spernunt, minora in quibus confidebant et gloriabantur perdunt, ut se divina gratia nudatos cernant, et de negligentia citius resipiscant. At vero divina miseratio episcopo Sardis quaedam de minoribus bonis adhuc concesserat, de quorum confirmatione illum admonebat. Ait ergo: Confirma caetera quae moritura erant. Sequitur: Non enim invenio opera tua plena coram Deo meo. In eo quod dicit, non invenio opera tua plena, patenter eum redarguit de charitate amissa. Ubi enim charitas est, plenitudo est. Nam, non adulterabis, non occides, non furaberis, non falsum testimonium dices, non concupisces rem proximi tui, et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur. Plenitudo enim legis est dilectio. Dicit itaque: Non invenio opera tua plena, quia cuncta quae facis charitate sunt vacua, in qua qui offenderit multa opera perdit, et omnium reus existit. Igitur quamvis opera tua coram hominibus videantur per ostentationem plena, coram Deo meo propter absentiam charitatis sunt vacua. Quia ergo opera tua pro humana laude exhibita, charitate amissa coram Deo meo propter absentiam dilectionis fraternae minime sunt plena, in mente habe qualiter acceperis a Deo per gratiae spiritualis infusionem, et audieris ab homine per evangelicam praedicationem, et serva utrumque per bonam actionem, et poenitentiam age de amisso bono, et de commisso malo per emendationis satisfactionem. Sequitur:
Si ergo non vigilaveris veniam ad te tanquam fur, et nescies quando veniam ad te. Post monitionem emendationis, addit, nisi se corrigat, comminationem damnationis. Si non vigilaveris, id est nisi de te in his quae dicta sunt sollicitus fueris, veniam ad te tanquam fur qui venit ut bona auferat, et possessorem occidat; ita veniam ad te, et auferam tibi gratiam et inferam poenam. Et quantum tanquam fur latenter, et ex improviso veniam, non poteris praecavere adventum meum. Et hoc est quod dicit, nescies qua hora veniam ad te. Huic, quia nimis a vera justitia remotus in culpam erat lapsus, sicut aliis ubi dixit, veniam cito, minime, vel parvum spatium determinat, ut magis timeat, citius resipiscat, studiosius se corrigat. Sequitur:
Sed habes pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt vestimenta sua, et ambulabunt mecum in albis quia digni sunt. Post increpationem, admonitionem et comminationem, proponitur ei vita bonorum sibi subjectorum, sive ad levamen consolationis, sive ad exemplum imitationis, ut ipse qui magis debuit et minus fecit, in grege suo bonos esse audiat, et de se non desperet, sed erubescat, et sumpta spe, illorum exemplo, ad justitiam resurgat. Sed habes pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt vestimenta sua, quasi diceret: Paucos bonos qui tibi subjecti sunt attende, et vel ex tantillo residui boni confortare, et eorum exemplo cum eis recte vive. Habes pauca nomina, id est paucas personas virtute justitiae mihi notas.
Et notandum quod dicit, pauca, quia quamvis ubique multi sint vocati, pauci sunt tamen electi. Sed quia in Sardis pauci sunt, culpa forsitan fuit episcopi; quia, dum pastor terrenis intendit, lupus ovile rumpit, oves rapit et dispergit, et rapiendo, et dispergendo gregem minuit. Qui vestimenta sua non inquinaverunt, qui dona innocentiae et immortalitatis in baptismate accepta ad pristina mala revertendo non contaminaverunt. Aliter. Non contaminaverunt vestimenta sua, quia, post baptismum, per luxuriam et incontinentiam non contaminaverunt corpora sua. Aliter: Vestimenta sua nequaquam contaminaverunt, quia munda opera sua sordibus vitiorum non polluerunt. Sunt qui, post baptismum, vestimenta sua male vivendo inquinant, sed ea iterum lacrymis lavant, sed hoc inquinamentum non reputatur illis ad poenam quod diligenter lavant per poenitentiam. Et ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt. Et ambulabunt mecum, quia ego praeivi ad exemplum, et informationem, et ipsi me sequuntur per imitationem. Aliter: Ambulabo cum eis per gratiam, et ipsi mecum per justitiam, quia nisi per singula eis retribuerem gratiam, non possent proficere per justitiam, quia sine me nihil possunt facere. Ambulabunt mecum in mundo juste vivendo, virtutes operando, bona opera exercendo, justitiam aliis praedicando, multaque alia bona faciendo. Sedebunt mecum in coelo in aeternum mecum regnando, in albis, in spe futurae innocentiae et immortalitatis, in corporibus castis, in operibus mundis. Opera namque per vestimenta designantur, quia sancti sicut vestimentis, sic operibus designantur, circumdantur, muniuntur et ornantur. Quia sunt digni. Dignos etenim socios assumo, indignos relinquo. Sed qui sunt digni, nullatenus digni forent, nisi a me dignitatem accepissent. Sequitur:
Qui vicerit sic, vestimentis albis vestietur, et non delebo nomen ejus de libro vitae, et confitebor nomen ejus coram Patre meo, et coram angelis ejus. Omnibus quae ad exemplum pertinebant exactis, subdit de munere vincentis, sumpto exemplo promissionis ex illorum justorum laude qui erant in Sardis. Qui vicerit. Supra expositum est, sic vestietur vestimentis albis sicut illi videlicet electi qui sunt in Sardis. Et non delebo nomen ejus de libro vitae. Minus dicit, majus intelligit, et dum unum negat, aliud confirmat. Liber vitae est sapientia Dei in qua omnes electi, recte dicuntur scripti, et ad vitam aeternam sunt praedestinati. Ipsa namque praedestinatio ipsa est scriptio. In hoc libro damnandi etsi videantur scripti propter gratiam atque justitiam ad tempus sibi collatam, agnoscuntur postmodum deleri quando labuntur per culpam, et damnantur per poenam. Unde scriptum est: Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur (Psal. LXVIII), id est, agnoscantur deleti, imo potius nunquam scripti. Damnandi quippe quamvis cum salvandis videantur scripti, eo quod fidem quae per dilectionem operatur ad tempus habentes sunt justi. Sed licet aliquandiu sint scripti per sanctitatem, nunquam tamen sunt per praedestinationem. Qui quodammodo de isto libro delentur, quando a justis per culpam sive damnationem dividuntur, et si non re quasi aliquando scripti, tamen manifestatione, quia scripti aestimabantur, nunquam tamen scripti fuisse manifestantur. Pagani vero sive Judaei qui sine fide Christi moriuntur nullatenus in hoc libro aliquando scripti creduntur. Sunt etiam multi salvandi qui, dum ad tempus sceleribus involvuntur, ab hoc libro videntur deleti; qui tamen sicut semper sunt praedestinati, sic semper in libro vitae sunt scripti. Quod ergo dicit: Non delebo nomen ejus de libro vitae, tantumdem valet ac si diceret: Nomen ejus quod semper mihi in mea sapientia est notum per praedestinationem, nequaquam hominibus manifestabitur deletum, sive nunquam fuisse non scriptum, sicut nomina impiorum quae delentur, et non scribuntur, id est manifestantur deleta vel potius nunquam scripta per damnationem, sed semper apud me scriptum, et nunquam deletum monstrabitur omnibus per salvationem. Et confitebor nomen ejus coram Patre meo et coram angelis ejus (Matth. X), quando dicam: Venite, benedicti Patris mei; percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi, quia esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere (Matth. XV). Confitebor nomen, quia testificabor notum mihi per justitiam fuisse in via, quem pro justitia exaltabo in patria. Et hoc coram Patre meo et angelis ejus, quia coram Patre meo et coram angelis dabo ei praemium secundum merita, reddam mercedem secundum laborem. Qui habet aures, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis. Quod enim uni dicit, omnibus dicit, sicut bona docendo, mala cohibendo, recta praecipiendo, poenam comminando, gloriam promittendo. Possumus ergo quinque distinctionibus dividere cuncta quae in hoc capitulo continentur. Ubi enim ait: Scio opera tua quod vivas, et mortuus es, posuit asperitatem increpationis. Et ubi dixit: Esto vigilans, admonitionem emendationis; ubi dicit: Si non vigilaveris veniam ad te tanquam fur, terrorem comminationis; ubi subjungit: Sed habes pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt vestimenta sua, exemplum imitationis; ubi ait: Qui vicerit, munus in praemium vincentis.
Chapter 12 of 73