Skip to the text

Caput XI. De episcopo Laodiceae.

Et angelo Laodiceae Ecclesiae scribe: Haec dicit: Amen, testis fidelis, et verus qui est principium creaturae Dei. Scio opera tua, quia neque frigidus es, neque calidus, utinam frigidus esses, aut calidus, sed, quia tepidus es, et nec frigidus, nec calidus, incipiam te evomere ex ore meo; quia dicis: Quia dives sum, et locupletatus, et nullius egeo, et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et caecus, et nudus (Apoc. III). Episcopum Laodiceae septimo loco singularum admonitionum, et visionis primae sacra visio ponit, et eum de tepore, et arrogantia, et jactantia, et penuria virtutum, et operum justitiae graviter reprehendit, admonens ad poenitentiam, et poenitenti de scelere promittit indulgentiam. Et, quoniam iste propter quaedam dona, et donorum opera quae magis patent, sed verae justitiae minus habent, se et a semetipso justitiam qua vacuus erat habere existimabat, et se divitiis, et locupletatione sanctitatis apud alios magnificabat, recte Christus a quo de his omnibus redarguitur fidelis, et verus in principio sermonis illi praescribitur, qui non possit mentiri, et principium esse creaturae Dei denuntiatur convenienter, sine quo justitia non possit haberi, ut dum fidelem, et verum et principium boni increpantem se audiret, ad semetipsum citius rediret, et verbis loquentis ex ipsius loquentis consideratione fidem adhiberet, et quid esset, vel quid esse deberet perpenderet, et se justitia vacuum esse, et a semetipso habere non posse, sed ab eo qui est principium creaturae Dei, non tantum in rebus creatis per conditionem, sed et in recreatis per redemptionem agnosceret, et sic ageret poenitentiam, et consequeretur misericordiam, reciperet gratiam, et ageret justitiam, merereturque gloriam. Ait ergo: Haec dicit: Amen, id est vere, fidelis et verus, qui est principium creaturae Dei, quasi patenter dicat: Quis, qualis ac quantus tibi loquatur diligenter ab ipso sermonis exordio attende, et ore veritatis reprehensus te verae bonitatis inopem esse cognosce, et in principio allocutionis animadverte te sine illo ditari non posse. Haec dicit: Amen, fidelis et verus, qui in eo quod vere fidelis est, nulla celanda celat, et in eo quod est verus, falsa, et non dicenda nunquam pronuntiat. Haec dicit, qui est principium creaturae Dei. Sine quo sicut non potes habere originem existentiae, sic non potes sine ipso habere nec initium justitiae. Ipse qui est principium creationis: nam ab ipso est esse, et ab ipso bonum esse. Quia igitur fidelis est et verus, te malum esse (quod ipse testatur) veraciter crede. Et quia principium est boni, te ab ipso bonum fieri quod non es simpliciter deposce. Quia autem malus sit manifestat cum dicit: Scio opera tua, quia neque frigidus es, neque calidus. In isto nullam justitiae laudem, sed statim eum aggreditur per increpationem. Scio opera tua, tantum videlicet cognosco non approbando sicut quorumdam aliorum, sed reprobando. Quia neque frigidus, neque calidus, utinam frigidus esses, aut calidus. Sed, quia tepidus es, nec frigidus, nec calidus, incipiam te evomere de ore meo. Frigidus esset per infidelitatem, calidus per charitatem. Sed neutrum existens, et inter utrumque tepidus erat per solam credulitatem. Existimabat namque solam sibi sufficere fidem, non animadvertens necessariam esse charitatem, et charitatis actionem, in sola confidens fidei cognitione, et sacramentorum perceptione. Meliusque illi fuisset in infidelitate permansisse, quam accepta fide tepide vivere, nec opera fidei exercere, non quod esset hoc bonum, sed quia minus esset malum, et forsitan ad fidem aliquando conversus citius ac levius ad veram justitiam consurgeret quam nunquam diu in sola fide per teporem resolutus, et inutilem securitatem deceptus acciperet, inaniter confideret ac superbiret. Dicit ergo: Utinam frigidus esses, aut calidus, quasi diceret: Utinam in fide esses sicut esse deberes; quia tunc vere justus esses, vel saltem adhuc in infidelitate positus esses, quia et propter ignorantiam minus peccatum haberes, et gratia quandoque conversionis accepta citius ad veram justitiam pertingere posses. Quia autem malum ipsius teporem sequatur adjungit, dicens: Sed, quia tepidus es, et nec frigidus nec calidus, incipiam te evomere ex ore meo.

Notandum quod non dixit, evomam, sed incipiam evomere, quia qui per teporem resolvitur, non subito, nec ex toto a gratia deseritur, ut raptim ad malum relabatur. Sed, gratia deserente, et ipso primum minima, deinde majora contemnente, paulatim succiditur, et gradatim a summis ad ima descendit, et tandem praecipitanter ad ima ruit, et pulchre ad similitudinem tibi dixit: Incipiam te evomere ex ore meo, quia electi quique in fide quasi cibus in stomacho per naturalem calorem decocti per dilectionem membra Christi fiunt per veram justificationem, et tepidi sine dilectione crudi evomuntur per reprobationem. Quia dicis, quia dives sum, et locupletatus, et nullius egeo, et nescis quia tu miser es, et miserabilis, et pauper, caecus et nudus; ac si diceret: Quia, cum sis miser per tui teporis desidiam et bonorum spiritualium penuriam, te divitem aestimas et jactitas per superbiam et inanem gloriam, merito incipiam te evomere ex ore meo. Nam, si tuam paupertatem cognosceres, et de culpa temetipsum humiliares, diutius ad poenitentiam te exspectarem, nec de ore meo penitus te evomerem. Dives, et locupletatus idem est, sed ideo dupliciter pronuntiatur, ut sublimius rerum quantitas attollatur. Dicis quod sum dives et locupletatus, sive videlicet per scientiae cognitionem, sive per Scripturae praedicationem, sive per saecularis eloquentiae nitorem, sive per sacramentorum administrationem, sive per pontificalis apicis dignitatem, sive per vulgi laudem inanem. Ex hujusmodi quippe bonis in quibus perfecta satus minime consistit apud se extollebatur, et coram hominibus gloriabatur, quorum bonorum cumulus declaratur cum subditur, Et nullius egeo. Multum enim dives est qui nullius eget. Sed perpendat qui potest quam longe praesul iste a perfecto bono recesserat qui in imperfecto bono perfecte confidebat, qui solummodo quod insufficiens ad salutem habebat contemplabatur, et alterius se non indigere testabatur, qui vere non tantum affectus vapore tepidus sed et in sensu rationis hebes erat, qui hoc sibi sufficere, nec aliud necessarium fore credebat. Unde recte subditur: Et nescis quia tu es miser et miserabilis: miser in te, miserabilis aliis. Illis namque, qui vitam tuam subtiliter discutientes te miserum vident miserabilis appares, et de tua miseria compassionem habent. Cujus miseriae pondus per tria sequentia distinguitur: et pauper, et caecus, et nudus. Pauper per amissionem charitatis, quia et si quis charitate caret, pauper est, etsi alia bona possidet. Caecus per amissionem cognitionis, quia, qui veritatem cognitionis non habet, nec se, nec sibi utilia videt. Nudus per amissionem boni operis, quia, quem diabolus bono opere denudat, nequaquam habet unde se coram proximo exornet, aut operiat. Iste ergo miser erat, et miserabilis apparebat, quia virtute charitatis, cognitione veritatis, amictu boni operis amissis, pauper, caecus remanserat et nudus. Sequitur:

Suadeo tibi emere a me aurum ignitum, probatum, ut locuples fias, et vestimentis albis induaris, et non appareat confusio nuditatis tuae, et collyrio inunge oculos tuos, ut videas. Post increpationem adjungit admonitionem, et distinguit haec tria mutato ordine contra tria quae superius dixerat. Ibi etenim dicit hunc de quo sermo est esse pauperem, caecum et nudum; hic vero suadet illi aurum a se emere, vestimentis albis indui, collyrio oculos inungere, quasi diceret: Quia pauper es, suadeo tibi a me aurum emere, ut diteris, et, quia nudus es, suadeo ut vestimentis albis induaris, ut operiaris, et orneris, et, quia caecus es, per meam suasionem collyrio oculos tuos inunge, ut possis recta videre. Suadeo tibi emere a me aurum ignitum. Quid per aurum ignitum rectius designatur quam charitas, quae ut aurum per claritatem fulget, et ut ignis per dilectionem fervet, quae quoque in electis in fornace tribulationis judicium subit examinationis? Dicat ergo: Suadeo tibi a me emere aurum, id est charitatem luce intimi splendoris fulgidam, fervore dilectionis ignitam, in electis meis per fornacem tribulationis probatam. Eme impensis orationis, a me, a quo sunt certa bona spiritualis gratiae, ut locuples fias. Quandiu namque sine charitate fueris, caeteris bonis ditari non poteris, sed sine ipsa semper pauper eris. Vestimentis vero albis induitur quisquis operibus mundis extrinsecus circumdatur, et ornatur. Et bene post aurum de vestimentis subjunxit, quia charitas prior est, et de charitate omnis actio bona procedit. Unde non appareat confusio nuditatis tuae. Quem nimirum bona actio non tegit, hunc sua nuditas apud alios confundit, quia in hoc coram aliis habet confusionem quod amisit bonam actionem. Recte igitur iste qui bona opera non habebat admonetur ut vestimentis albis, id est operibus mundis, induatur, ut per hoc ejus nuditas contegatur, ne amplius apud intuentes de nuditate sua, id est, de bonorum operum amissione confundatur. Et collyrio inunge oculos. Quid rectius accipimus per collyrium quam eloquium divinum? Et quid aptius intelligimus per oculos, quam spirituales sensus nostros? Quemadmodum enim collyrio oculos sanamus, ita sacro eloquio sensus nostros illuminamus. Inunge collyrio oculos tuos ut videas, id est, scrutare scripturam ut veritatem cognoscas. Praeceptum enim Domini lucidum illuminans oculos, id est, sensus nostros. Collyrium per amaritudinem suam, oculos, id est sensus nostros, purgat, praeceptum Domini per terrorem suum sensus elucidat, collyrio clarificantur oculi ad videndum solem, praecepto Domini sensus ad divinam contemplationem. Aliter. Collyrium est spirituale donum quo quando sensus nostri per ignorantiam prius clausi liniuntur, ad supernae claritatis fulgorem intuendum aperiuntur. Aliter. Collyrium est amaritudo poenitentiae quae per compunctionem clarificat sensus cordis, sicut collyrium per effusionem lacrymarum oculos carnis. Quemadmodum ergo qui collyrio inungit oculos recipit visum, ita qui aliquod istorum sensibus cordis adhibet recipit intellectum. Sequitur: Ego quos amo, arguo et castigo: aemulare ergo et poenitentiam age, ut ad id quod suadet perducat, cum ipsa admonitione proponit ei electos suos quos amat, quod eos arguit et castigat, ut eorum in divino flagello tolerantiam videat, et ad agendam poenitentiam minime torpescat. Dicit ergo: Ecce quos amo, arguo et castigo: aemulare ergo, et poenitentiam age; quasi diceret: Si suasio praemissa te de torpore ac tepore tuo non potest excitare, illos quos amo me verbis arguere, et flagellis castigare, illosque dicta et flagella tolerare diligenter animadverte, et ab illis exemplum sume, et aemulare in bono illos, id est, aemulando imitare, et tribulationem quae in agenda poenitentia sustinetur noli formidare. Unde, si tibi non sufficit verbum admonitionis, addatur verbo exemplum imitationis. Sequitur:

Ecce sto ad ostium, et pulso. Si quis audierit vocem, et aperuerit januam, intrabo ad illum, et coenabo cum illo, et ipse mecum. Post admonitionem poenitentiae, ad ipsum roborandum ei proponit fiduciam indulgentiae. Ecce sto ad ostium et pulso, ac si diceret: Noli diffidere quia paratus sum per misericordiam ad te intrare, ut simus ambo sicut esse debemus in una dilectione. Quod enim indifferenter promitto, non denego. Ecce sto, paratus quasi ad intrandum, ad ostium, id est, ad cordis introitum, et pulso per praedicationis verbum. Si quis audierit vocem meam, et aperuerit, id est, receperit praedicationem meam, et aperuerit mihi januam per veram fidem, introibo ad illum per gratiae spiritualis infusionem, et coenabo cum illo, per ejus justificationem, et ipse mecum, per bonae conscientiae jucunditatem, per augmentum quoque gratiae, et spem futurae gloriae.

Et notandum quod dicit si quis, quia pauci sunt qui obedienter vocem suam audiunt, et cordis ostium illi aperiunt. Nec dicit prandebo, sed coenabo, ut videlicet ejus bonum quod in mundo incipitur per charitatem, in coelo perficiatur per beatitudinem, et semper perseverare ostendatur per aeternitatem, nec aliud succedere per alicujus temporis mutabilitatem. Sequitur:

Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici, et sedeo cum Patre meo in throno ejus. Omnibus quae ad episcopum pertinebant ordinatis, sicut et in aliis capitulis subjungit munus vincentis, consessum videlicet regni spiritualis atque coelestis, et ponit suam victoriam, atque consessum in throno Patris pugnantibus in exemplum ut festinent ad praemium: Qui habet aures, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis, quid Deus promittit sanctis congregationibus. Cuncta quoque quae in hoc capitulo continentur quatuor generaliter divisionibus discernere possumus. Ubi quippe dicit: Scio opera tua, quia neque frigidus es, redarguit ipsius pontificis teporem; ubi ait: Suadeo tibi a me emere aurum, admonuit eum ad emendationem; ubi adjecit: Sto ad ostium, et pulso, si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi, intrabo ad illum, et coenabo cum illo, poenitenti proposuit fiduciam suae miserationis; ubi tandem intulit: Qui vicerit, faciam illum sedere in throno meo, promisit vincenti consessum regni spiritualis atque coelestis. Et, ut omnia quae in hac prima visione continentur ad evidentiam per recordationem recapitulemus, primum posuit auctor titulum libri, et Ecclesiarum salutationem. Deinde apparentem sibi descripsit Filii hominis similitudinem. Tertio loco ad singulares singulis episcopis sanctas admonitiones descendit: et episcopum Ephesi, et episcopum Pergami, et episcopum Thyatirae. Episcopum vero primum de bono laudavit, deinde de malo redarguit: episcopum Smyrnae et episcopum Philadelphiae de justitia tantum laudavit; episcopum vero Sardis et Laodiceae tantum de malo increpavit. Si quis interpretationes nominum septem civitatum quae in hac visione continentur voluerit investigare, videbit actus rerum, et interpretationes nominum rationabiliter ac mirabiliter concordare. Ephesus interpretatur lapsus sive consilium, quae utraque interpretatio pontifici civitatis, et ejus actibus rectissime consonat, qui primam charitatem relinquendo ad minorationem virtutis lapsus erat, et cui divina admonitio consilium praebet, ut prima opera faciendo, ad primum gradum iterum ascendat. Smyrna interpretatur canticum; quae interpretatio ejus bene convenit episcopo, quem divina revelatio de negligentia irreprehensibilium judicans etiam laudibus attollit. Pergamus interpretatur divisio cornuum, quod ipsius episcopo optime concordat, quem sermo divinus commonet, ut Nicolaitarum superba cornua rigore justitiae dissipet, ac dividat. Thyatira illuminata vel vivens hostia interpretatur, quod utrumque ab ejus episcopo minime dissidet qui per doctrinam spiritualem illuminatur, et ut fornicarios corpora sua hostiam viventem, sanctam, Deo placentem doceat exhibere, per reprehensionem subtiliter admonetur. Sardis interpretatur principium pulchritudinis, quod nequaquam a vita pontificis discrepat, qui inchoativa solummodo bona, et nomen solummodo, non rem habebat sanctitatis. Philadelphia interpretatur amor fratris vel salvans haereditatem, quod utrumque ejus episcopo, et ejus conversationi congruit, qui per amorem fraternum ad convertendum electos, qui haereditas sunt Domini in praedicationem viriliter laboravit. Laodicea interpretatur vomitus, quod ipsius praesuli aptissime congruit, quia illum propter suum teporem, nisi poeniteret ipse Redemptor incipere emovere ex ore suo disponebat. Sic non solum ex gestis rerum, sed etiam ex interpretationibus nominum diligens sacrae paginae scrutator potest invenire, unde ad lucem scientiae valeat pervenire. Huc usque de prima visione libri hujus non sicut debuimus, sed sicut potuimus locuti, stylum ponimus, ut otio recreati ad secundam ingrediendam illum alacrius resumamus.

Chapter 14 of 73