Skip to the text

Caput V. De episcopo Ephesi.

Et angelo Ecclesiae Ephesi scribe: Hoc dicit qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio candelabrorum aureorum: Scio opera tua, et laborem tuum, et patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos, et tentasti eos qui se dicunt apostolos esse, et non sunt, et invenisti eos mendaces, et patientiam habes, et sustinuisti propter nomen meum, et non defecisti (Apoc. II). Facta superius instructione generali de eo qui sibi similis Filio hominis apparuit, ad singulares admonitiones, quae singulis episcopis, sive Ecclesiis factae sunt describendas accedit. In quibus videlicet admonitionibus universales omnium episcoporum atque pastorum Ecclesiarum Christi exhortationes continentur, et per has recte significantur. Multa namque quae in his admonitionibus singulariter scribuntur, ad omnes qui intra sanctam Ecclesiam negligenter agunt pluraliter referuntur. Scriptum quippe est: Quod uni dico, omnibus dico (Marc. XIII). Primum quidem de episcopo Ecclesiae Ephesi agit, qui caeteris praelatione et dignitate sublimior exstitit, ut dum ille, qui in civitate metropoli residebat increpatur, omnibus aliis emendatus in exemplum correptionis proponatur. Ipsi autem episcopi in prophetia angeli, id est nuntii, nuncupantur, quia per eos praecepta divina nuntiantur. Sed et in sequentibus hujus visionis verbis aliquando ipsos quibus diriguntur laudat, et aliquando increpat, ut laudando in bono confortet, increpando de malo castiget. Et angelo Ephesi Ecclesiae, scribe, quasi diceret: Non solum quae tibi superius praecepta sunt scribendo perfice, sed ea quae sequuntur diligenter scribe, ut bonum quod tibi sacra visio manifestat, per scriptum tuum aliis notum fiat, et qui hic geris personam dicentis, illic geras personam docentis, hic videndo in persona discipuli, illic scribendo existens in persona magistri. Scribe autem primum metropolitano, quia dignitate caeteris emicat, ut correptus caeteris correptionis forma fiat. Quid vero scribere debeat subjungit, dicens: Hoc dicit qui tenet septem stellas in dextera sua, et qui ambulat in medio candelabrorum aureorum. In medio praecedentis capituli expositum est capituli praesentis principium. In istis videlicet verbis fiduciam consequendae gratiae suae proponit, septem episcopis, et septem Ecclesiis Asiae, et in illis omnibus praelatis, fidelibus universalis matris Ecclesiae. In eo namque quod dicit, qui tenet septem stellas, praebet fiduciam septem episcopis, et in ipsis omnibus praelatis. In eo autem quod dicit: Qui ambulat in medio candelabrorum aureorum, praebet fiduciam septem Ecclesiis, et septem episcopis, et in episcopis sanctae Ecclesiae fidelibus universis. Ac si dicat: Si quis superiorem gradum amiserit, et per negligentiam ad inferiora deciderit, non desperet, sed ad superiora se sublevet, agat poenitentiam et inveniet priorem gratiam. Quia ego qui septem stellas etiam post commissam negligentiam teneo, qui in medio septem candelabrorum aureorum ambulo, ego eos qui peccant, si poeniteant, minime desero, minime contemno. Sed ad bonum amissum recuperandum manu teneo, et ad potiora promovenda promoveo, eripio clementer de malo, adjuvo potenter in bono: ipsi enim jam peccaverant, ipsi enim negligenter egerant, quos adhuc in dextera tenebat, et in quorum medio ambulat, et tamen nequaquam eos deserebat ad poenam, sed monebat ad poenitentiam.

O quam mira circa nos divinae pietatis dignatio, quae, in sanctissimis etiamsi districte vellet erga eos agere inveniret unde eos juste damnaret, peccantes conservat, fugientes revocat, dispersos congregat, pereuntes liberat, mortuos vivificat, impios justificat, negligentes increpat, torpentes excitat, lapsos erigit, ignorantes instruit, devios reducit, redeuntes suscipit, susceptos custodit! Quisquis ergo divinam clementiam considerat, de venia nullatenus diffidat. Sed quoniam quid stellae significent, quid dextera, quid candelabra aurea, quid quoque quod dicit in medio, superius disseruimus, nunc eadem iterare non curamus. Hoc nimirum tantummodo dicendum restat, quid sit quod dicit, ambulat. Christus itaque in medio servorum suorum ambulat, quia omnibus gratiam ad perfectionem virtutum et bonorum operum dispensat. In medio ambulat; quia, dum ad alios venit, aliis bona sua distribuit. Aliter, stat per divinitatis aeternitatem, ambulat per humanitatis conversationem. Ambulat ergo in medio candelabrorum aureorum, dum electis omnibus humanae conversationis suae ad imitationem sanctitatis proponit exemplum. Quid autem dicat audiamus: Scio opera tua et laborem tuum. Primum laudat, deinde increpat, ut laudando ad bonum erigat, increpando de malo corrigat. Laudat ut confortet, increpat ut castiget. Laudat de bono, increpat de malo. Laudat, ubi dicit: Scio opera tua, et laborem tuum, et patientiam tuam. Increpat, ubi ait: Sed habeo adversus te, quod charitatem primam reliquisti. Scio opera tua; scio, id est approbo. Quasi namque ignoramus quod improbamus. Unde Dominus qui omnes vias diaboli per suam sapientiam cognoscit, quodammodo eas nescit ubi eum in vita B. Job interrogat unde venit (Job I). Opera tua bona, scilicet in necessitate exhibita proximis; laborem tuum, in afflictione corporis, patientiam tuam, in tolerantia cordis, et haec tria ponit. Sunt enim quidam, qui bona a Deo accepta proximis non dispensant, sed corpus delicate nutriendo minime laborant, et cum quid adversum contigerit, impatienter portant. Et sunt, qui cum distributione bonorum suorum corpus affligunt, sed in adversis patientiam servare non noverunt. Sed de his omnibus iste laudatur cum dicitur: Scio opera tua, et laborem tuum, et patientiam tuam; quasi diceret: Scio quia bona accepta libenter indigentibus erogas, et corpus affligendo laboras; et, quod his excellentius est, in adversitatibus patientiam servas. Sed quoniam qualis iste pastor in bono fuerit audivimus, nunc qualis etiam circa malum fuerit audiamus. Nam sequitur:

Et non potes sustinere malos. Non posse sustinere malos non est vitium, sed magnae virtutis instrumentum. Nam nequaquam bonus es perfecte, si malos in sua malitia aequanimiter sustines. Quisquis etenim malos in malitia sua sustinet patienter, ipse malitiae eorum consensum praebet, et sic evidenter ostendit quod ad culmen bonitatis nondum ascendit. Debemus ergo hoc exemplo malis in quantum possumus resistere, debemus malitiam eorum in quantum valemus refrenare, sicut et beatus Paulus apostolorum Principi, id est Petro, in faciem restitit in eo in quo reprehensibilis erat (Galat. II). Debemus itaque, si in hac re perfecti esse volumus, impugnare ea quae contra Deum esse cognoscimus, ne quod de quibusdam dicit audiamus: Qui non est mecum, contra me est (Matth. XII; Luc. VIII). Nullatenus igitur mali sunt sustinendi, sed cum dilectione hominum, et odio vitiorum sunt corripiendi, et si corripi nolunt, de collegio bonorum sunt expellendi, ne contagione pestifera plurimos perdant. Valde itaque credibile est, et imitatione dignum, quod praedictus episcopus, et in bonis operibus laudabilis exstitit, et malos sustinere non potuit. Malos namque hoc modo sustinere non posse quin eos videlicet corrigamus, vel si incorrigibiles sint, eos expellamus, non est vitium impatientiae, sed zelus justitiae. Sic ergo zelus domus Dei nos comedat, ut in malis pravitatem consumat, sic et in nobismetipsis studeamus virtutes exercere, ut et in aliis curemus vitia debellare. Et quidem laudabile est quod superius continetur; sed minus laudabile est quod sequitur. Nam subditur: Et tentasti eos qui se dicunt apostolos esse, et non sunt; et invenisti eos mendaces. Sunt qui intra sanctam Ecclesiam boni videntur in manifesto, sed mali sunt in occulto, et foris monstrant sanctitatis speciem, sed intus non habent sanctitatis veritatem. Quorum malitia tanto nonnunquam perniciosius laedit, quanto occultior existit, et quanto minus potest cognosci, tanto difficilius potest vitari. Hujusmodi igitur hominum, qui se bonos verbo, vel opere fingunt, sed cordis intentione mali sunt, pravam debemus vitam diligenter investigare et examinare, et eorum occultam malitiam, nisi se corrigant, omnibus propalare, ut quanto manifestius agnoscitur, tanto melius caveatur. Debemus ergo hujus exemplo doceri non solum aperte debellare, sed et ficte bonos diligenter tentare, et comprobatos si corrigi velint corrigere. Si non, aliis, ad cautelam, ipsorum pravitatem detegere. Utrumque enim rector Ephesi Ecclesiae laudabiliter adimplevit, qui et malos sustinere non potuit, et eos, qui se dicebant apostolos esse, et non erant, tentavit, et mendaces invenit. Ubi namque dicitur quod non potuit sustinere malos, intelligitur quod illos impugnabat, qui erant mali; ubi vero subditur quod eos, qui se apostolos esse dicebant, et non erant, tentavit et mendaces invenit, aperte monstratur quod illorum quoque simulationem discutiebat, qui ficte erant boni. Et invenisti, inquit, eos mendaces. Invenit eos mendaces non solum lingua sed etiam vita. Non solum praedicationis falsitate, sed etiam simulatione justitiae. Si ergo recte ac perfecte vivere volumus, non tantum in nobismetipsis virtutes exerceamus, nec tantummodo electos pro viribus manu teneamus, sed etiam aperte malos ab incoepta nequitia curemus refrenare, et simulatorum fraudulentiam studeamus prudenti examinatione discutere, utrorumque malitiam si possumus corrigere. Si non, saltem improbitatem illorum verbis acriter impugnare. Sed quoniam dum quilibet electus reprobis persecutionem patitur, apte subditur, et patientiam habes, et sustinuisti propter nomen meum, et non defecisti.

Tria hic discernere videtur: Primum videlicet quod patientiam habuit, secundum quod propter nomen ejus sustinuit, tertium quod in ipsa patientia minime defecit. In eo itaque quod dicit, et patientiam habes, innuit in nobis ipsum ab impiis quibus contradicebat passum esse persecutionem. In eo vero quod conclusit, et non defecisti perseverantiae longanimitatem, et patientiam habes, quasi diceret: Quamvis reprobi tibi intulerint propter justitiam persecutionem, tamen non amisisti patientiae virtutem, propter nomen meum, non propter terreni lucri cupiditatem, non propter vulgi laudem inanem, nec passus hoc propter culpam, sed propter justitiam. Et non defecisti. Perpendat ergo quisque, quantus qualisque ille fuerit qui tot et tantis operibus et virtutibus refulsit, qui bona sua indigentibus erogavit, qui corpus affligendo laboravit, qui patientiam in quibuslibet adversis in corde suo servavit, qui aperte malos sustinere non potuit, qui ficte bonos tentavit, et comprobavit, qui patientiam in persecutione non amisit, qui non propter aliud nisi propter nomen Domini glorificandum persecutionem sustinuit, qui in nullo defecit, sed in omnibus viriliter vicit. Sed tamen a perfecta justitia minus habuit. Unde et per increpationem subinfertur: Sed habeo adversus te quod charitatem tuam primam reliquisti. Superius praemisit laudem, nec subjungit increpationem. In qua evidenter edocemur ut si quem nostris verbis emendare volumus, prius si qua habet bona, ei commemorare debemus, ne si eum primum per increpationem exasperemus, non ad recuperandum amissum bonum erigamus, sed in barathrum desperationis praecipitemus. Sunt namque quidem pusillanimes, qui, si aspere arguantur de eo quod deliquerunt, pondere timoris depressi in moerorem nimiae tristitiae semetipsos mergunt. Magna ergo discretione circa hujusmodi homines est agendum, ne quod facimus ad bonum illis vertatur in malum. Habeo adversum te quod charitatem tuam primam reliquisti, id est, quod to sive in dilectione Dei, sive in dilectione proximi minorasti. Non dixit absolute quod charitatem reliquisti, sed distinxit, dicens, quod charitatem primam reliquisti. Hinc ergo animadvertere possumus quod in bono quidem fuerit minoratus, sed [non] omnino bono evacuatus. In gratia accepta minus secure vixerat, et quaedam negligenter egerat, et ideo de culmine suae perfectionis deciderat ad minorationem suae perfectionis. Sed Dominus, cujus oculi nostrum vident imperfectum, cum admonet ut poenitendo gradum amissum recuperet. Ait ergo: Memor esto itaque unde excideris, et age poenitentiam et prima opera fac. Quasi diceret: Attende quod de fastigio tuae perfectionis excideris, et ad imum imperfectionis decideris, et age poenitentiam de negligentia, et prima opera faciendo recupera primam gratiam. Sequitur:

Sin autem, veniam tibi cito, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi poenitentiam egeris. Post admonitionem, addit comminationem, ut si admonitionem contemneret, saltem comminationem formidaret.

Et notandum quod non tantummodo dixit, veniam tibi, sed adjecit cito, ut ex certa designatione et festinatione adventus sui majorem timorem incuteret negligenti: Et movebo candelabrum tuum de loco suo. Movebo candelabrum tuum de loco suo, id est auferam Ecclesiam tibi commissam de manu tua ne eam amplius manu teneas, nec custodias. Dictum etenim est supra per candelabra Ecclesias figurari. Recte ergo candelabrum ejus de loco suo moveretur, si Ecclesia de manu ejus auferretur, et alteri ad gubernandum traderetur. Aliter, auferam tibi dona et virtutes quas adhuc habes, et praemium tibi promissum alteri dabo. Ex praedicta igitur increpatione et comminatione perpendite quanta sit culpa post acceptam gratiam negligenter agere, nec in ipsa proficere, sed magis deficere. Unde Paulus nos admonet, dicens: Hortamur vos ne in vacuum gratiam Dei recipiatis (II Cor. VI). In vanum gratiam Dei accipit, qui in ea proficere negligit, sed magis deficit. Sed sequitur:

Sed hoc habes bonum, quod odisti facta Nicolaitarum, quae et ego odi. Iterum revertitur ad eum laudandum et commendandum, ut si animus ejus ex his quae praecedunt nimio terrore concuteretur, per laudem, quae sequitur confortaretur. Nicolaus unus de septem diaconibus, qui de apostolis constituti leguntur exstitit, qui uxorem omnibus communem fecit. Hoc modo iste cum praedictis in principio bonis laudabile habuit, et in hoc Domino concors fuit, quod cum Domino facta Nicolaitarum (id est haeresim Nicolai tenentium) odio habuit. Multum itaque confortari debuit, qui se post increpationem de negligentia, de bono laudari cognovit. Sed hoc habes bonum quod odisti facta Nicolaitarum, quae et ego odi, quasi ad ea quae dicta sunt respiciens dicat, quamvis te audias increpari, noli in desperationem praecipitari, quia cum supradictis bonis etiam hoc habes bonum, quod odisti facta Nicolaitarum, quae et ego odi. Sequitur:

Qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis. Ille revera habet aurem, qui sensum habet intelligendi et retinendi, et affectum diligendi ac promerendi ea quae promittuntur. Ille namque quodammodo auribus caret, qui de coelestibus bonis quae sibi promittuntur curam non habet. Quid Spiritus dicat Ecclesiis. Spiritus in hoc loco nequaquam personam Spiritus sancti tantum, sed ipsam sanctam et individuam Trinitatem designat, quae una Deitas creditur, et unus Deus adoratur. Spiritus enim est Deus. Ait ergo: Quid Spiritus dicat, id est quid Deus promittat, et bene in fine singularum admonitionum, quae singulis episcopis fiunt ubi subjungit praemium quod dabitur, non dicit, quid Spiritus dicat huic Ecclesiae, vel illi, aut Ephesi scilicet, aut Smyrnae singulariter, et sic caeteris, sed quid Spiritus dicat Ecclesiis pluraliter. Quia etenim promissum praemium omnibus erat commune, in singulis admonitionibus non ad unam tantum, sed omnes simul Ecclesias debuit comprehendere, ut dum omnes communem audirent promissionem, festinarent ad retributionem. Quid autem Spiritus dicat Ecclesiis audiamus: Vincenti dabo edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei mei. Lignum vitae Christus est, qui suis electis semetipsum participando per gratiam vitam aeternam praebet. Paradisus Dei, sancta Ecclesia propter securitatem, et jucunditatem, quam a Deo et in Deo habet. Qui ergo vicerit, scilicet malignum, de ligno quod est in paradiso edit, quia multitudine dulcedinis Christi quae est in sancta Ecclesia cibabitur et satiabitur, ipsum participando, modo in gratia, in futuro illum contemplando in gloria. Sed quantam dulcedinem, quantum saporem, quantam jucunditatem, quantam voluptatem, quantam suavitatem esus hujus ligni habeat, nemo novit nisi qui gustat unde scriptum est: Gustate et videte (Psal. XXXIV); quia, nisi gustetur, non videtur. Hujus esum ligni etiam in praesenti suaviter degustat, qui visibilibus non solum sensibus corporis, sed affectibus cordis renuntiant. Quis, qualis, quantusve sit, nequaquam potest verbo declarari, cum nullius boni virtus illi digne queat comparari. Cujus dulcedine illi perfecte satiantur, qui ejus vultum in coelo semper contemplantur.

Et notandum quod cum dixisset, in paradiso Dei, subjunxit, mei, propter humanitatem videlicet qua minor est Patre. Possumus itaque sex distinctionibus discernere ea quae in praecedenti capitulo continentur. Primum namque ubi dicit: Scio opera tua, illius ad quem sermo dirigitur posuit laudem; ubi vero ait: Sed habeo adversum te, increpationem; ubi veroadjicit: Memor esto unde excideris, et age poenitentiam, admonitionem; ubi subjunxit, sin autem veniam tibi cito et movebo candelabrum tuum, comminationem; ubi addit, sed hoc habes bonum quod odisti facta Nicolaitarum, iterum redit ad ejus commendationem; ubi demum intulit, vincenti dabo edere de ligno vitae quod est in paradiso Dei mei, communem electorum insinuavit retributionem. Nos ergo, fratres, quae scripta sunt diligenter attendamus, bona faciamus, mala caveamus, ut ad propositam retributionem quandoque pertingamus, quaeramus in sacra pagina non solum eruditionem, sed etiam aedificationem, quia illa sola utilis atque laudabilis est scientia, quam commendat comes justitia.

Chapter 8 of 73